Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
Incipiunt versiculi cuiusdam minimi scolasticorum titulantes opus libri sequentis
<In Patris Natique et sancti nomine Flatus! Cum certum propter secli indicium studuissent, Atque redemptoris hominum natalis Iesus Regum et pontificum multi scripsisse magistri, 5 Quod quisquis tempus sedisset in imperiali Rector et egregius pastor quod pontificali Sede: augustorum scripserunt ferrea regna, Inperium quorum tandem ceu claruit altum Partibus occiduis, laticum qua copia surgunt, 10 Et sanctae vitae ceu tempus apostolicorum, Quoque modo insignes radiarunt ore manuque. Scriptorumque Ravennatum per circiter annos Penna diu segnis neglexit centies octo, Almae summorum moderamina clara per orbem 15 Pontificum vitae passim narrasse suorum. Vespere quamquam etenim, tamen orsa fidesque manusque, Scribere feliciter nostratum Pontificale, Agnelli lepidi, patriarcharum istud opusclum, Tempore, apostolicus Gregorius alta salubris 20 Solvendi et contra almifici quo numina Petri Compte habet, et sceptra imperii augustus tenet almus, Armipotens, satus Magno Karolo, Lodovicus, Pacificus, natusque suus Lotharius acer, Belliger, Itala regna tenens Romaque potitus, 25 Regibus et populis lectus solio imperiali; Archiepiscopus almus ovans Petronacis agitque Quoque Ravennatis clerum ecclesiae populumque. Alterum ab undecimo quem presbyterumque beavit Summus is antistis merito sede urbis opimae. 30 Quis cunctis sancta sapientior iste sacerdos Claruit ingenio et natura. Nomine dictus A puero Agnellus fuit Andreasque iuventa. Euge satus cretusque nimis de stirpe superba, Euge Ravenna dedit quantum nullique secundum: 35 Formosum facie, verbo rutilum, ore loquacem, Corporis exiguum membris, sed mente capacem, Quam magnum sensum, quamquam de corpore paulum. Qualis inest tantilla canens philomena suave Florigeris verno silvis, cum gutture flexo 40 Vociferans caelum cumplet clamoribus altum, Stirpe sedens viridi subter folio modulatrix: -- Sub dio enim aut modulator ovans, audire, viator, Pastor, eques vigilans, cupientes dulcia cuius Carmina gratis ubique optant et sedula curant 45 Quam nequeunt unquam longo ullo vincere cantu -- Talis et iste sedens tectis nimiumque superbis, Quae genitor procerus cessit sibi iure paterno, Sede suburbanisque Ravennae, aut quae vocitatur Antiquo Blacherna, locis, de nomine, structa 50 In genitricis honore Dei Dominique Mariae. Qua lepidus scriptor praefatus, Pontificali Neglectoque diu suspirans, aestuat angens Moliturque hiens, gratis tantae dare sese Moli operis; recolens monimenta patrumque senumque, 55 Haud surdus vatum auditor, sed mente volente Dicentis solers Mosis praecepta secutus: «Posce tuos patres, tibi nuncii erunt seniores. Te multum semperque petentem gesta priorum Atque Dei Dominique tui miracula prisca 60 Et visu audituque monebunt, vera docentes». Cum patriarcharum simul aggerat acta priorum, Edidit istud opus, tenpus quorum, quia muro Depictum, nomen seriemque excerpsit eorum, Et vitae partim lectu moderamina, partim 65 Colligit aure sua, biblis glomerare suetus. Aderidi capite scripsit, calce et Petronacis, Utrius medio componens corpus opuscli, Quatuor undecies patriarcharum sapienter Exarans cuiusque manus, linguae moderamen 70 Magnificum, regulans auditaque lectaque, certa Astutu vigilans, studioque incerta reliquit. Instar agens cupidi, quaerentis litore curvo Terrigeri Padi refluentis fulva metalla Acre sibi, qui de lecto conculcat harenam: 75 Quorundam, nigrum fundens cartaeque liquorem, Sancta beatorum pandens miracula vulgo, Nobiliter sermone locavit harundo sonora. Multiplici cuius quoniam fuit aure relatu Veredico plenus, quin sed titubans, aliorum, 80 Maluit is comptu breviter sermone monere. Sicut ovans, sidens transtris et pocula sumens, Lancibus adlatis fartis, et carmma ructans, Suspiciens placidum caelum, nauta ore sereno, Aequora tonsilis, certatim vela secundis 85 Flaminibus tribuit, decurrens vitrea rura, Quando timore caret scopuli nec conspicit arva, Nec tangit demissa tenax alto anchora Sirtes. At moestus, densis caelum cum nubibus atrum, Per vacuum quoniam cursantes undique ventos 90 Conspicit, aut scopulum sperat vel cominus esse, Tum remos cursim retrahens et vela deorsum, Et navim timidus nectitque rudentibus agens, Demissisque mari plunbo imo restibus unco, Exoptat multum cupiens statione potiri: 95 Conscius haud secus is voluit sermone locasse Multiplici, uberius passim comensque loquelam, Magnifico auditu laetus fastuque priorum, Eloquitur laxis qui gloriosa oris habenis. Inscius auditus optavit paulula verba, 100 Deposito fastu fandi, stricto ore loquaci, Veredico breviter sermoneque promere coram.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |