Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
36 - De Sancto Reparato XXXV
115. Reparatus XXXV. Iste iam senior aetate, et eius macilenta effigies erat in ecclesia beati Petri. Hic Ravenna episcopus a tribus suis subfraganeis ordinatus est, ut mos est Romanus pontifex consecrari. De monasterio sancti Apolenaris quaesitus est, hic Ravenna non longe a posterula Ovilionis in loco qui vocatur Moneta publica; exinde abba fuit. Et istius ecclesiae vicedominus fuit, post pontificem similiter tenuit principatum. Temporibus Constantini imperatoris maioris, patris Eraclii et Tiberii, Constantinopolim perrexit, et quicquid imperatori postulavit, obtinuit. Inter ceteras confirmationes exarare iusserunt tale praeceptum, ut nullus sacerdos vel quicumque clericus qualibet censum in publico dedisset, non ripaticum neque portaticum vel siliquacio aut teloneum nullus ab eis exigere debuisset. Et iterum statuit atque decrevit, sive ecclesia sive ex monasterio vel commenditos ipsius ecclesia aut stratores vel staurofori a quocunque iudice aut exactore aut qualibet potestate essent subiecti nisi tantummodo pontifici aut rectori ecclesiae. Et hoc decrevit, ut in tempore consecrationis non plus quam octo dies Roma electus moram invertat. Et iussit, et eorum effigies et suam in tribunali cameris beati Apolenaris depingi et variis tessellis decorari, ac subter pedibus eorum binos versus metricos describi, continens ita: «Is igitur socius meritis
Reparatus ut esset, 116. Verus pastor pie cum ovibus vixit. Non sub Romana se subiugavit sede. Sublevavit ex paupertate sacerdotes, ditavit et ampliavit cleros, non eorum abstulit, ut modo faciunt, sed ex ecclesia minoribus tribuebat maioribusque augumentabat. Oves gaudebant ecclesia, pullulabat doctrina, per diem noctem vigilat. Non fuit cupiditate plenus, non timidus, non elatus, non invidus, non castromagiae amator, repellens philargiriam, cenodoxiam recusabat, fugiebat accidiam, spretor superbiam. Talis fuit, sicut dixit Dominus: «Verus Israelita, in quo dolus non fuit.» Quomodo recordamur seniores dicere de bonitatibus pontificum, et modo multa in eis mala conspicimus? Ipsi, qui vas fractum sanare debuerunt, sanum ipsi cunfringunt. Heu quanta nos cooperiunt lamenta, quanti nos luctus, et quantis impedimur lacrimis fletibusque et singultibus! Et qui in simplicitate cordis Deum deprecari debent, maxime blasphemant, et commissa peccata, ut liberentur a malis pastoribus, deposcunt. Haec oratio in peccatis est iuxta illud: «Et oratio eius fiat in peccatis.» Sed melius est a Deo cotidie clamando liberari, quam tacendo sub impiorum manibus redigi. Scriptum namque est: «In tribulatione invocasti me, et liberavi te,» et alibi: «Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me.» Haec promissa firmiter teneamus, quia exaudiet et liberat Deus petentes se in tempore angustiae. Moises clamando liberatus est de manu Pharaonis; Ezechias clamando ex caelis angelum promeruit, qui pro eo centum et octuaginta quinque milia ex Assiriorum castris prostravit; Petrus orando ereptus est de manu Herodis. Quis deprecatus est Deum non dissimulando, sed ex totis viribus, non est ereptus de manibus inimici? Audi Dominum in euangelio dicentem: «Iudex erat in civitate, qui Deum non timebat nec hominem verebatur. Vidua quaedam molesta erat ei cotidie dicens: Vindica me de adversario meo» et cetera. Ait autem ipse Dominus: «Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte?» Ideo oportet semper orare et non deficere, sicut iste sanctus pontifex orationibus omnia obtinebat magis quam pretio. Mortuus igitur et sepultus est in ecclesia beati Apolenaris. Epitaphium ipsius deletum est. Obiit, ut diximus, 3. Kalendas Augusti. Sedit annos 5, menses 9, dies. . .
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |