Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
39 - De Sancto Felice XXXVIII
136. Felix XXXVIII. Iste brevi corpore, tenuis facie, modicis oculis, macilenta effigie, spiritus sapientiae plenus fuit et fons irriguus, optimus pater, egregius praedicator, multorum cunditor voluminum, in sua sancta fecundus ecclesia. Expositum, quem usque nunc habemus, de die iudicii, ubi ait in euangelio: «Cum videritis abominationem,» ipse dictavit. Etsolus iste a sacerdotibus liberatus, nam reliqua omnia volumina manibus suis igne cuncremavit. Iste monasterium beati Bartolomei, ubi ego Deo favente abbas, praefuit et vicedominali gubernacula suscepta luculentissimus tenuit. Sed tamen post multas tribulationes, quas in Constantinopolim sustinuit, ut audituri estis, cum corona victoriae ad propriameum Dominus revocavit sedem. Sic et mihi de praedicto monasterio cuntigit. A Georgio pontifice per pauca annorum curricula sine causa privatus ad hoc monasterio fui. Nam antequam in tale culmen ascendisset, sic eramus ad invicem quasi ex uno duo uterini germani; et postquam accepit archieraticam dignitatem, Deum offendit, omnes sacerdotes demolivit, cuncta occupans monasterii totasque gazas ecclesiae, quas praedecessores sui aquisierunt, pro reatu sui corporis expendit. 137. Igitur in istius temporibus, Constantini imperatoris a suis militibus cum aliquibus civibus Ravennae nares et aures abscissae fuerunt, de praestantissimo dimissum reddiderunt corpus, et de aula expulsus, proicetus est in litore, cupientes eum trunare. At illi post debelitata menbra vitam precabatur, asserens, se totum imperium esse oblitum. His itaque gestis, dum aegrum spatiabatur in litore, cunsilio inito cum Bulgaris, in sua restauratus est sede; et potitus imperio, nares sibi et aures ex obrizo fecit. Recolens populorum iram, iubet truncari proceres ferro. Fit ingens clamor gravorum, deleta iuventa, et multi ad limina plectebant capita sua; alii transfossi, caputum stridens, praecordia texta; nonnulli culeo in pelagus iactati in altum consumpti; multi piris flammis incensi medullis; infelices alii prandia interanea dissoluti petebant; nonnulli plumbeas poenas, tirannicum ex ipsis multos recepit nicopos; cunsumptaeque undique urbes. Ad Ravennam corda revolvens retorsit, et per noctem plurima volvens, infra se taliter agens: «Heu, quid agam, et contra Ravennam quae exordia sumam?» Et videns animam, per multa consilia vagans, haec alternatim infra se mens rapit in diversa. Monstraticum fidelem suum tacito vocat, ut aptet ratem et socios in litora ducat, expensas paret. Et quae sit res, omnis ignorat. Dissimulare iubet sese, quousque tempore fuerit aperto. Tunc sic alloquitur illum et talia verba iubet: «Esto cunstans meis parere praeceptis, firmiterque age, et meus nuncius ibis ; alloquere Ravennenses et mea dicta celerius refer. Ipsa gens inimica mihii per fraudulenta cunsilia nares mihi absciderunt et aures. Pone papilionem tuum super ripam Eridani, et cumpone blanda verba et iram serenam tege fronte, et pro me illis salutatoria profer verba, et dona tribue et invita eos ad solempnia mensae. In oculis eorum esto iocundus, in corde sis hostis.» Qui egressus ex urbe, attigit ratem iussitque ventis vela dari, et cunsedit transtrum sulcabatque undas salsas carina. Lustrato Drapani portu, venit Pachinium delatus Siculi hora. Desaeviente pelago nigra super aequora nube, acquosus Orion, inretractabile caelum: invitus loco moratus est. Pontus placidum fluctum et mare videns tranquillum, Adriaticum penetrans sinum, prospexit gaudens Ravennam, et fallens dolo vox prorupit, dicens: «O sola infelix et sola crudelis Ravenna, qui rura extrinsecus, acerrimum latet intus venenum! Aequalis solo videris, sed caput nubila tangis.» Inter haec verba navis vicina facta est litoris et expansis remis Eridani ripam sulcavit; et cum populi gloriam omnes exierunt ex urbe, [cum] venisset monstraticum Graiorum ex egregia aula, iussitque sibi parari sedilia super viridissimum gramen, et omnes maiores natu ad se invitans, in hostensu hominis libenti animo suscepit. Alia vero die iussit diversa pallias per cortinas ex utraque parte extendere, non minus quasi stadio uno, et invitat proceres omnes, qui ad limina veniebant, duos et duos a se introduci. Et cumprensi, mittebant cuneos ligneos in ora eorum, et ligabantur post tergum capita, et proiciebantur sub cathaleta navis. In tali vero dolo sunt omnes nobiles capti. Ibi et Felix pontifex istius urbis deceptus est, ibi Iohanicis sapientissimus captus est, ibi et mediocres multi vincti sunt, et nullus ex civibus hanc fraudem prius agnoscere valuit, sed postquam in trabibus ruborum cavis ingressi sunt, et fugam petierunt, sicut dampna, eorum fraus manifestata est. Tunc residui introeuntes intra moenia muri, subposuerunt civibus ignem. Tumultus erant populis, et dabant fremitum usque adcaelum. Planctus undique ingens erat; prostrati omnes in terra. Non similes marinus fluctus dat sonitus nec tonitribus nubes, neccum magna cadit moles ex Alpibus iugis, nec cum magno vento quassantur in montosae silvae cipressi. Tubicines per plateas errant, maximas dant voces, et insonabant terra. Lacrimis salsis funderunt metus de praesenti fletus nimius; consolatio nulla nec reparatio vitae. Undique clamor, undique suspiria, et iam terram mugitus ad sonitus eorum dedit. 138. Quadam vero die, dum praedones et exules per vitrea discurrerent rura, quinquies deni post excidium urbis et Classis, dixit Iohanicis ad fratrem suum: «Defer cartam et nigrum liquorem et scribe, quia hodie hora tertia cognata tua, uxor mea, mortua est; et ego illic vindicor, tuque reverteris cum maximis opibus.» Igitur ingressi Constantinopolim, invenerunt imperatorem Iustinianum in smaragdina aurea [sede] sedentem, et limbo cinctum caput, quas illi sua ex auro et margaritas discreverat regia coniunx. Et iussit omnis poni in custodia, quousque eos possit diversa expendere poena. Omnesque senatores graviori modo interempti et deleti sunt, adstruxitque scelus iurandum, quod pontificem interimeret. Nocte vero eadem, pro quo dies venisset, antequam oceanum aurora dedisset et Phebeam lampadas illustrasset, dum caperet divus augustus pectore placidum sompnum, astitit ante eum nobilissimus iuvenis, omnis gloria decoratus, una cum Felice pontifice, ait ad eum: «Parce unico gladio viro.» Et statim evanuit. Iterum in sompnis respiciens vidit super caput eiusdem antistis quasi dexterahominis hinc et inde fulgore micantem. Expergefactus autem imperator retulit suis; et propter iusiurandum quod iuraverat, ne mentitus esset et urbici eum non interficeret, iussit deferri ferculum magnum et falso et mundissimo argirio, et missus in ingentem rogum post nimium calefactum, acetum acerrimum super illud iussit fundi; et coactus pontifex ibidem diutissime intueri, amisit amborum lumina oculorum. 139. Interea Ravennenses, qui et Melisensis, sicut incertis de suis vinctis, inter se varios sermones trahebant, et moesta ex die nefanda acre valde in luctu morabantur. Dies vero quadam, praeveniente diluculo, antequam alas raperet, quadriga submota, humida nox, dum armati pelago specularentur, procul in pontu intuentes, ecce maxima navis discurrens per vitrea rura, fortiterque sulcabat vitreos campos. Gubernator vero postquam aspexit moenia urbis, cuntorsit clavos, coepit navis circumflectere cursum, praeterit portus, adhaerens Eridani litus. Tunc adventui viri omnes exierunt ex urbe armatis manibus, induti corpora ferro. Corda pavor pulsans, pallidos omnes colores, agnoscunt captos, lacrimis coeperunt inter se fundere. Et interrogaverunt ex eis virum, qui prae omnibus erat, dixeruntque ad eum: «Testamur caput animamque tuam, ut non mendatia fingas, quia non est in tempore hoc tota fides, sed fraus periuriaque in hoc praesenti seculo regnat.» Tunc ille tendens ad sidera palmas ad caelumque lumina torquens, vocem cum magno gemitu dedit: «Testor caelum et terram per intemeratam fidem et inviolabilem aethereum regnum, mendatia non fingam falsamve inaniam non dicam - mendax et inprobus mendatia diligit semper.» Dixerat, et omnes intenti cunticuerunt, super eum erant pendentia hora, et cunspicientes eum omnia agmina circum, exposuit eis quae viderat, omnia letalia verba. Et elevata voce fleverunt; feriens aethera clamor, gemuitque terra et insonuerunt montes. 140. Tunc elegerunt sibi Ravennenses praestantiorem virum, ymeneos Iohanicis filium, nomine Georgium, qui illo tempore prudens in verbis, providens in cunsilio, verax in sermonibus et in omni elegantior gratia. Devoverantque se universi pariter praeceptis eius, et quisquis esse inobediens, vindicaretur. Ille vero murino sedens sonipede, extrinsecus lustrata Italia, sexta reversus est hora, et ait ad socios: «Demus excubias istis, quo peragravimus, civitates. Fateor ex ore serpentis, qui ex Bizantie ponto hic delatus est, cuncti ex eo tetrum bibimus venenum. Et tumidis corde Danais terga non demus. Estote fidentes! Praeparate, necesse si est, animus pugnae et date robustissima pectora ac ferrea; adhibite socios et terribili clangite tuba. Ite velocius, subponite civibus: noctem nigrantem, foederati viri de montuosis veniant locis. «Toxos adhibete in armis, cuntortum cervinum tendite nervum, ut segetes spicula iacite, volatile lignum. Prima pubes castramovat cum iuvenilibus armis; sonent arma, humeris clarescant splendentia scuta, lanccas excutite, fulgore aeris rutilent aequora maris. Sinite vestrorum parentum matura corpora, et vetulorum misereatur senectute. Copia sit illis ecclesia, pars orandi, cum sacerdotibus eant, caeleste auxilium quaerant et ad aram thura crement et hostia sancto altari ferant. «In propugnacula per diem nobis igniformus contrarius sistit, purpureus nasci, sed postquam in aethere vectus, oceanum relinquens; cum se aderit, polo igneos exuflans radios, humo quadrigis reddiderit, quaerite pupuleas et nudo incidite ferro, nonnulli bipennas sumat, intonsa serrate viburna, texite arbustis virgis et miscite querno; scenofactoreis operam date. Capita ab ardore defendite vestra. Nullus sit ignavus, ubi primum acciderit signum, nulli eum metus nullaque sententia tradet. «Omnes Ravennae coetus omnesque certamina ponant. Qui valet pedum cursu et qui viribus pectore audax, pigrum non sustineat,sed iaculo tepente sagittas. . . . Hoc videntes socios praeparant animos pugnae. «Non paveatis muros vestra defendere dextra; socios iungentur vobis ex suburbano undique, qui nostram defendant arcem et civitatem salvent. Sint tuta litora et per omnes vigiliae portus. Sarxena excubet; Cervia aequoris ad nonas papia armis flavia instet, quae curva vocatur Cesena; Pipilienses viri adhaereant Sapis portus, iuxta cunscendant fluctusque marinos; coloni decumani speculentur iuxta portus Candiani; Livienses accolae instent in litore curvo; Bedente vetere amne castra Faventina scrutentur post Lachernum portus et Eridani ora; Cornelienses acies lustret Coriandri campos et loca omnia circa; phalanges armatae Bononienses, transmisso Eridano, Porte-Lionis servent planceta.» His igitur actis, omnes voces ad sidera mitterent, benedicent in caelum et terram laudibus resonabant. Tunc imperat Georgius manu, iubet validas mutescere voces. Post haec autem rogaverunt eum viri religiosi Melisenses, ut, sicut est vallata civitas in ambitu corona, ita intrinsecus excubias poneret. Acquievitque petitioni eorum et divisit populum civitatis in undecimas partes; duodecima vero pars ecclesiae est reservata. Unusquisque miles secundum suam militiam et numerum incedat, id est: Ravenna, Bandus Primus, Bandus Secundus, Bandus Novus, Invictus, Constantinopolitanus, Firmens, Laetus, Mediolanensi, Veronense, Classensis, partes pontificis cum clericis, non honore digni et familia et stratoribus vel aliis subiacentibus ecclesiis. Et haec ordinatio permanet usque in praesentem diem. 141. Deflectamus ad aliam urbem stilum et de amissis nostris civibus per ordinem enarremus. Igitur Iustinianus in achameniam versus, iussit deferri ante cunspectum suum Iohanici; quasi nescius in inlusionem interrogans de eo, dicens: «Nunquid iste est Iohanicis scriba?» Et ubi responsum est de eo, quia ipse est, surrexit altius divalia ira. Arundinem deferri iubet et sub ungulis omnibus illius digitorum in furore. . . praecepit usque ad secundum articulum; cartam calamoque dari imperat, ut scribat. Quam cum accepisset, inter duos digitos calamum coegit. Noluit cum liquore, sed cum sanguine, quae fluebat digitis, literasexaravit continentes ita: «Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Libera me de inimicis meis, Deus meus, et de manu iniqui imperatoris istius.» Et proiecit ipsam cartulam in faciem ipsius imperatoris in edra sedentis, dicens: «Accipe, iniquissime, et satia te sanguine meo.» Et minatur divus, dicens: «Quid, moriture, agis? Periet audacia tua.» Iussitque apparitoribus, ut duceret eum ad locum vitae puniendum, et praeconem clamari iussit: «Iohanicis Ravennianus ille facundus poeta, quia invictissimo augusto cuntrarius fuit, inter duas fornices murina morte privetur.» Electi sibi septam cervicem, vectes mittentes in anulos ferreos, levaverunt duriter desuper lapidem. Ille autem flammantia lumina ad caelum retorsit, cum cruentis extendens cruentas ad sidera palmas. Expleta oratione, dixit interfectoribus suis: «Cras eademque ut nunc est hora interficietis imperatorem vestrum, et erit mecum ante aequissimum iudicem. Sic dicetis illi.» Et extensum desuper lapidem unum, et aliam plathomam desuper viventi in colla emissa fregit corpus eius, et relinquerunt eum mortuum. In tali tormento et martirio vitam finivit. 142. Alia vero die, hora qua praedixerat ille, irruentes super imperatorem, non sustinentes populi eius malignitates, occiderunt eum. Alii latus inter et ilia lancea figunt, alii telo transfundunt inguines, renes. Vomebat cruor, et sparsis crinibus aulam, ligatis stuppa pedibus, per clivum tractus ad ima, laceratus, frigidum corpus irruit mors obscura tenebris. Diversis circumspiciunt, uno ense arreptus, comam cuncludens manu, capite avulsus divali, stridens, micanti ferro, traiecit corpore humo. Consilioque inito inter se, cundiderunt illud sacco et miserunt per totam Ytaliam. Soror vero praedicti Iohanicis hoc audiens, cum fletu caelestem Dominum rogabat, ut videret Iustiniani ablatum capud, sicut rumor erat, et statim obcunberet morte. Factum est autem, cum per singulas plateas duceretur iam dictum capud in summitate lanceae fixum, nunciatum est ad praefatam feminam, quod truncatum capud inde sit ferendum. Quae subito in superiora ascendit domus, per fenestram respiciens, stare illum portatorem rogavit; et cum diutissime idem intueretur, lacrimis obortis pectusque replevit, agens gratias Deo, quia quod desideravit cunspexit. Et dum vellet se ad fenestram deflectere, cecidit retro et quassata mortua est. 143. Post mortem vero Iustiniam augusti levaverunt super se Pelasgi novum imperatorem, et cunstituerunt eum dominum universae terrae, ac imperium cunfirmatum fuit in manu eius. Dixit ad Felicem pontificem: «Revertere in terram tuam et in sedem tuam.» Cui pontifex respondens, dixit: «Quo revertar, aut quo vadam?» Et imperatorem ad eum: «Et quare non? Pro qua causa?» Respondit pontifex: «Lumina oculorum amissa habeo. Omnes fortunae meae ecclesia hic cunsumptae sunt, et quas antecessores tuos, pii principes, in ornamenta ecclesia dederunt, detulerunt, in hac deportata sunt civitate, et nihil remansit nisi ambitus murorum.» Dixit autem ad eum imperatorem: «Et quis eas abstulerunt? Si tua tibi non sunt, vel etiam ex nostra tolle.» Dixitque ad eum Felix antistes: «Sufficiunt mea mihi, si reddere iubes, quia diversi diversa tulerunt.» Tunc imperator misericordia motus iussit praeconem per totam clamare urbem, ut, quicunque ex Ravenma ecclesia aliquid haberet, velocius ad palatium deferret. Et allata sunt vasa et pallia, et omnia ornamenta ecclesiae pontifex suscepit. Non perdidit ex eis nisi candelabrum unum. Post haec autem rogavit imperator pontificem, ut ex palatio eius aliquam benedictionem acciperect. Qui respondens ad eum inquid: «Sufficit mihi tantummodo gratia tua. Tamen si pro remedio animae tuae mea ecclesia vis dona offerre, habes gemmas cristallinas in illo et in illo loco infra huius gazam palatii, quae possunt ad hornatum ecclesiae mirifice et optime decorari.» Quo audito, imperator misit fidelissimos viros ex Mirmidonibus, ut cumprobaret, in loco illo si esset, ut pontifex dixit, etinventa sunt. Iussit deferri et dare ei omnia vasa, quae ibidem inventa sunt. Descriptione facta ex ea, graterem uno cristallicium, grandis, ex auro et gemmis ornatus, et alios grateres duos ex gemma onichina, et ipsi ex auro et gemmis; canistrum unum magnum, in quo erat ymagines hominum et diversas volatilia, ex vitro mundo, simile cristallo; amas, una ex ipsa et bene sculpta; urceus ad aquam manu similis, et ipse aquimanile desupra ex argento investito talis, qualis visus hominis in hoc tempore nullo modo videri potest; trullas duas ex cristallo; corona ex modico auro una, sed tamen habuit preciosissimas gemmas, ut temporibus nostris interrogatus Iudeus negotians Karolo imperatori, quo precio venundari possit, adiecit,quod omnes opes istius ecclesiae et omnia ornamenta etiam et tuguria venundetur, non potest eam explere. A tempore Georgii non cumparuit. 144. His itaque gestis, dum vellet ex urbe egredere, unus ad portae aditum simulans se claudum et omnia debilia habere menbra, ut munera acciperet, exclamavit dicens: «Fortunate Felix, adiuva invalidum corpus.» Stans autem beatissimus papa dixit ad eum: «Fili, quare te esse simulas quod non es? Quare me illudis? Quamvis exterioribus luminibus privatus sum, interiora tamen fulgida per gratiam Christi intus patescunt.» Et adprehensam manum eius, dicens: «Surge, leva, vade, et servos Dei noli iterum subsannare.» Viri autem civitatis, qui erant cum eo iuxta portam, coeperunt signare facies suas et territi dixerunt intra se, quia: «Hichomo iustus est.» Egressus vero illius ex moenibus urbis, dum a ratibus longius modicum esset, expectabant eum domidas, ut acciperent aliquid ab eo. Initoque inter se pessimo consilio, dixerunt: «Dicunt, quod iste vates Ravennianus vir elimosinarius sit et ad tribuendum largas habet manus. Probemus, si veritas est in eo. Unus ex nobis sub falsa morte in humo iaceat, et quaeramus pro sepultura munera et quicquid nobis dederit sortiamur.» Quo facto, transeunte pontifice, levaverunt ululatus, voces fictas, lacrimas, moerentes et dicentes: «Adiuva nos, pastor bone, tribue nobis, ut sepeliamus mortuum nostrum.» At ille exuens se, clamidem, qua indutus erat, tribuit illis, dicens: «Tollite, si vere mortuum habetis, sepelite eum.» Illi autem ficte plorantes, ovans pllusque ovantes acceperunt. Cum autem pontifex paululum discessisset, putaverunt praedictis domidas, collegam suum sub falsa morte terram iaceret. Dixerunt ad hominem iacentem exanimem: «Surge, leva, ecce habemus pontificis clamidem.» Illi mors, quem ad se deridendo et simulando invitaverat, propria venit. Dicidente latera hic et inde, sed nullis ille movetur fletibus falsis, nec respicit lacrimas; volvent eos, inmotus manet. Haec fama velocius inplevit regiam urbem. Audiens autem divus, iussit reverti beatum Felicem a nave, et suscepit eum in domum mirifico marmore factum, et postulavit ab eo benedictionem et obtulit ei multa dona, id est duos magnos discos ex cristallo et cannatas ex eo et alia vascula in ornamentum ecclesiae. Et iussit exarari privilegia omnia secundum petitionem pontificis, et quicquid ab eo postulavit, optinuit. Et naves praeparare divus imperat et omnia necessaria et cuncupiscibilia honerari; et osculans eum, valedicens ei, percepta ab eo benedictione, secessit. Et privilegia, ut sibi placuit, exarari iussit, et exaltavit eum multo magis, ut antea fuerat. Laetusque et gaudens ad propriam suam sedem eum remisit. 145. Interea relicta regia urbe, iussit ventis dari vela et remis expandere alas sulcantes pelagus. Quaeritur salsa carina. Drapani lustrat portus, Siculas attigit ora. Aliquantis hic moratus diebus, proprias res ecclesiae sua disponens, susceptus Panurmus, paucis ibidem moratus est diebus; pervenit Tindaridis. Exinde transgressus, a Pachinia devenit litora. Et dum sol novos spargit radios terras, aequatas procederet iubet classes, relicto sine remige portu, diseruerunt litora, torquebant spumas et caerula verrunt, discurrentes vitrea rura. Blanda respirante aura, transmisso Adriatico sinu, Eridani attigit portus; ingressusque urbem, ipsam sedis alaeriter clamanssuum suscepit sessores. Post vero annos tres haedificavit domum infra episcopium, quo de suo nomine domum Felicis nominavit. 146. Igitur antequam hominum strages et pernicies facta fuisset, sapientissimus Iohanicis istius in temporibus claruit. Et rogatus a pontifice, ut omnes antiphonas, quas canimus modo dominicis diebus ad crucem sive sanctorum apostolorum aut martirum sivecunfessorum necnon et virginum, ipse exponeret non solum Latinis eloquiis, sed etiam Grecis verbis, quia in utraque lingua fuit maximus orator. Ex ipsa autem arbore et ex eius generositate habemus ramuscolos et pronepotes. Iohanicis Agnem genuit, Agnes Andream procreavit. Ex Andrea Basilii natus est Basilius, qui genuit Andream presbiterum, editorem huius Pontificalis. Sed quae eius notarius, qui postea huius sancta ecclesia ab eo eruditus scriniarius fuit, nomine Ilarus ad eius nepotem, filius filia sua, Andream, ut diximus, nomine, avus meus, pater matris meae, de eo retulit, in medium proferamus. 147. Cum per singulas noctes per sanctorum Dei ecclesias graderetur et tardius ad suam diverteret domum, notarius eius, quem superius nominavimus, volens inlicita penetrare, quae necesse ei non fuerat. In silentio noctis conticinio hora surgens de mollibus stratis, ad ecclesiam beati Iohannis euangelistae iter arripuit. Notarius vero eius factus est cum [eo], ut videret quid ageret. Dicebat enim intra se: «Videbo, si homo iste nocte clam cum exarcho init cunsilium, aut forte cum meretricibus delectatur, aut pro qua causa solus graditur.» Cumque pervenisset praedictus Iohanicis ante eadem pilam ecclesiam, statim patefactae sunt ianuae, et vectes et serrae in aliam tacite evulsae sunt partem. Et orans diutissime ante cunspectum Salvatoris, in ardicam ecclesiae ipsius apostoli ingressus est, et patefactis omnibus claustris, pronus in terra oravit. Post orationem recessit, et ianuae clausae sunt, omnia illarum arctamentadiscurrerunt, unaquaque in locum suum. Videns haec omnia Ilarus obmutuit amens et abdicavit se in angulos ipsius introiti, ubi corpus suum sine anima pro ipso testimonio ponere infra marmore iussit. Et cum pervenisset ad locum, leniter emisit vocem, dicens: «Ilare, cur te proripis et vis latere? Quod vidisti, quousque ego vivo, ne cui indicas. Quod si me viventes dixeris, statim invaderis a morte.» Testificabatur et alia de eo, quia in quocumque loco hiemis tempore aspiciebat in die pauperem, et ubi infirmos videt, iubebat sibi praeparari coenam, et cum ante eum attulissent, ut gustarent, simulabat gravitudinem, et iubebat integrum reponi usque ad crastinum. Nocte vero visitabat infirmum, detulebat coenam quam reponere imperabat, tribuebat infirmo. Et postquam recipiebat infirmus vires, per ecclesias Dei abscondite gradiebat, in sua se modo postmodum recipiebat. 148. Monasterium sancti Andreae apostoli quod vocatur Ierichomium sua ipsius fuit domus. Quingenta pondera librarum aerecarum vascula ibidem reliquid in usum ipsius monasterii, et super altarium, ubi corona dependebat - per cathenulas aereas dependebat - filum ex auro, quod nobilissimae utuntur virgines Ravennianae, in fronte posuit. Et ubi coronae pendebant - per cathenulas aereas dependebant - zonae aureae muliebri suspendi praecepit. Dicendo de viro isto, non tantum pro gloria prolis, sed ut illius manifestaremus opera, per multa longius itinera a pontifice vagati sumus. Sed quod semel incepimus, relinquere non possimus, donec expleamus. De illius tumulo requisivi, firmiter et certius inveni, sicut mihi Maurus diaconus pene dies 30 retulit, qui ex Constantinopolim veniens dixit: «Ad portam quae vocatur Aurea.» Ibidem ipsius modica ecclesia est, ibique fui et in eodem templo preces omnipotenti Deo fudi. 149. Igitur beatissimus hic Felix post abditam ecclesia multas reliquias cundidit et paginas ex argento extruxit, et supercilii arcum versus cuntinentes ita. . . Multasque ibidem sanctorum reliquias cundidit, et capsam in altaris ex cypressino facta fuit, atque usque ad Petronaci pontificis tempus. Quam postmodum Sergius diaconus, abba monasterii sancti Bartolomei apostoli, ubi praedictus pontifex abba et diaconus et istius sedis yconomus fuit, ubi Deo iuvante post praedictum Sergium diaconum ex eius largitate nunc a divino nutu abba existo, praedictum altarium renovavit ex proconiso lapide, cum diversis marmoribus, ornamentis mirifice, inter quas et ego opera decoravimus. Fecit hic beatissimus Felix salutatorium, unde procedunt usque hodie pontifices ad introitum missarum, palam popnlis videntibus. Et super ipsius regias invenies scriptum continentem ita: «Forma loci dudum Squalida sed tantum pervia plebis erat. Postquam pontificis meritis iuveniscere visa est, Vicinum ecclesiae cuncepit inde diem. Turba sacerdotum melius hic pergit in aula. Oblicum nescit carpere pastorem. Per medios gradiens populos, reverentia crescit, Cum super effundit cognita verba Deo. Nunc ritum servent, veniens quicumque sacerdos; iam via, quae media est, fixa manere solet. Reparat haec meritis felix dignusque sacerdos, Ne finem teneat pontificalis apex. Fama loquax tantos nunquam retinebit honores.» Nam antea de vespertino salutatoria erat egressio. 150. Qui cum prope esset vicinae morti, adiuravit sacerdotes et cleris, ut, quicumque ex eius habuisset homeliis aut quaecumque dicta ante eum attulissent. Quae cum omnia ante se allata fuisset, statim iussit praeparari piram, et omnes incendio cuncremavit. Qui cum interrogatus a sacerdotibus fuisset, quare hoc fecisset, dixit: «Ego orbatus de meis luminibus, nihil videre possumaut retractare quos edidi libros. Fortasse ego superposui, aut scriba fefellit, ne quis post me veniat et vitia ex meis proferat verbis. Habetis libros Grisologi Petri, quos videtis, ingeniose et luculentissime scripsit, ipsum tenete, utimini, ut vobis placet.» His autem expletis, defunctus est die 25. mensis Novembris sepultusque est in ecclesia beati Apolenaris, non longe a monasterio sanctae Feliculae. Epitaphiumque ipsius invenies abens continentes ita: «Inter almas laudes virtutumque
triumphos, Sedit annos 16, menses 7, dies 19.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |