Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 45 - De Sancto Martino XLVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

45 - De Sancto Martino XLVI

 

167. Martinus XLVI. Iste longam staturam, grande caput calvusque, omnem densitatem corporis plenus, de monasterio beati Andreae, quod situm est non longe ab ecclesia Gothorum, archidiaconus huius sedis fuit, et pene annos 80 istius adeptus est sedis, consecratus Romae per manus Leonis III. papae.

Qui cum ex Roma reversus fuisset, misit missos suos in Francia ad Karolum imperatorem, et iocundatus exinde augustus est. Iste monasterium sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas ad Andream largivit presbiterum, eratque adhuc puer; et accepit ab eo praedictus pontifex solidos aureos 200 pro utilitate suae ecclesiae, et fecit exinde amulam auream, adhibens plus aurum, in similitudinem coculam marinam, et est ad utilitatem crismae usque in praesentem diem.

Igitur talis fuit in suo corpore, ut dixi, vastus, ut praedictis 200 aureos, quos ego ei in gemella porrexi, in sola cunclusit laeva; et ammirati sunt proceres istius Melisenses urbis una cum sacerdotibus haec videntibus.

168. Munivit hic antistes ecclesiam beatae Eufemiae quae vocatur Ad Arietem, quam olim aqua dominabatur. Mortuus est istius temporibus Pipinus Langobardorum rex, et voluto tempore obiit Karolus imperator die 30. mensis Ianuarii, et suscepit imperium Lodovicus, filius eius, pro eo.

Eo namque tempore Leo Romanae ecclesiae et urbis antistes misit cubicularium suum nomine Crisafum et reliquos caementarios, restauravit tecta beati Apolenaris, omnia ex trabibus et laquearibus abiegnis, et omnia illius martiris tegumenta; uno cum suo dispendio omnes suburbanae civitates veniebant, omnia docaria et subtegulata et omnia ligna abiegna et quae necessaria erant Ravennenses cives volventes in angaria cum funibus et ingemas cetera. Caementariique ordinabant trabes super parietes, et perfecta sunt omnia; solaque hypocartosis hic pontifex infigere praecepit.

169. Non post multum tempus iratus Leo papa cum Martinum antistitem, misit legatum suum Franciam ad Lodovicum imperatorem, volens cuntra praedictum Martinum agere pontificem. Tunc Lodovicus imperator cunsensit voluntati eius et misit Iohannem Arelatensem episcopum, praecipiens illi, ut iret cum Martino pontifice Romam et ageret cum Leone papa.

Qui praedictus Iohannes Arelatensis sedis antistes veniens Ravennam, et inito [cum] archiepiscopo cunsilio, coegit eum per fideiussorem, ut iam dictus Ravennas sedulus Romam iret, et fideiusserunt eum viri per solidos aureos duo milia, excepto infirmitate corporis.

Post 10 vero dies de sua egressus sede, ibat, ut properaret Romam, et veniens non longe a Ravenna quasi miliarios 15 ad Novas, ubi olim fuit civitas nunc dirupta, infra ecclesiam beati Stefani, per 15 dies ibi cummoratus est.

Et misit legatum suum Romam, qul diceret, quia egressus de civitate venire voluit et infirmavit. Ille autem equitare non valebat, quia minus erat corpus; ex parte simulabat infirmitate.

Quo audito, Romanus pontifex tristatus est valde, quia eum ad se accersire non potuit, ut valde eo coartaret. Tunc sinivit eum et iussit reverti una cum legato imperatoris ad propriam sedem.

Post haec autem, expleta legatione, Arelatensis sacerdos ingressus est Ravennam, et suscepit eum Martinus pontifex cum gaudio magno et alacritate multa, et prae dapibus repleti, Ravennas sedulus vascula argentea tota expleta mensa, facta in modum platani, quam ex dimissione Valerii archiepiscopi in suo palatio erat, quod suis in temporibus fecit, et alapas euangeliorum aurea parva, mechanicis facta operibus . . . .

170. Eo tempore defunctus est Leo papa, cuius Stefanus succedit in sede. Et hic profectus in Francia papa ad Lodovicum imperatorem, quicquid postulavit ab eo, optinuit; et venit Ravennam, et obsculati sunt ambo pontifices, Romanus et Ravennianus. Et celebravit Romanus antistes missas in ecclesia Ursiana, et ostendit sandalias Salvatoris, quas omnis populus vidit. Et laetus ex civitate egressus, ad propriam reversus est sedem.

Igitur istius Martini temporibus misit Lodovicus imperator ex dimissione sui genitoris Karoli ad Martinum pontificem huius Ravennatis sedis mensam argenteam unam absque ligno, habentem infra se anaglifte totam Romam, una cum tetragonis argenteis pedibus et

cum diversa vascula argentea, seu et cuppam aurea unam, quae cuppa haesit in cratere aureo sancto, quo cotidie utimur . . . . . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License