Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
Incipit carmen dactilicum senarium micticon, id est mistum, sed primum tetrasticum, dehinc disticon moinasticumque intentiones magnas…
TETRASTICON POETA Fortuitu quondam venisse presbiterorum Turba Ravennatum simul, inter quos fuit unus Andreas dictus, fratres quem voce precari Demissa, scripsisse sui quo Pontificalem. AGNELLUS Tum respondit ei humilis, sed mente sagaci: «Quis mihi sensus inest, aut est quae lectio, possim Tantillo sensu comprendere centies octo Annorum cursus vel gesta priorum»? PRESBITERI «Talia dum fallens promiseris fronte duelli Assolitus iugiter, quia nobis intima quaeque Clausa videntur, in auditu nudare patendo, Tristamur nimium quantum, crudelis amice». ANDREAS «Sum quoniam victus, rogo vos, orate tonantem Sidera qui torquit latices frenatque marinos, Vita praecipite cursum convertat in ortum Et sensum tribuat scribendi Pontificalem». DISTICON SACERDOTES «Sic nimium cupidi faciemus, cunque precantem Sic fiemus, opus verbis respondeat usque. AGNELLVS Hic quanquam durus, tantum laborat tamen ultro». «Actus pontificum referam et acta priorum». MONOSTICON PRESBITERI «Agnellus quondam, nunc Andreas, iuge salve»! ANDREAS «Salvete sacerdotes per secula cuncta»!
Vobis rogantibus ordinatum libellum de ordine pontificalis successionis pontificum, qui sedem sancti Apolenaris intraverant, sicut veritas et argumentatio vestri Agnelli, qui et Andreas, ipsum ortodoxae sedis Ravennae potuit reperire et cognoscere.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |