Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
1 - De Sancto Apolenario.
1. Sanctus Apolenaris, natione Antiochenus, Grecis et Latinis literis heruditus, apostoli Petri discipulus, et cum eo in urbem Romam pervenit. Qui post plurimum tempus eum pontificem ordinavit atque per inpositionem mans Spiritum sanctum tribuit et osculum ille dedit; et ab urbe Roma quasi terdenos miliarios communiter cum eo venit, in quo situm est monasterium beati Petri quod vocatur ad Ianuculum. Ibi Christi apostolus oravit, et ubi genus posuit, lapis mollis apparuit, ut cera ab igne, et in modum eius lapis genu concavus est. Et ad aliud monasterium ipsius apostoli, quod vocatur ad Ulmum, in ipsa nocte pariter sopiti sunt, et apparent fossae in illo lapide, ubi caput vel terga atque nates et crura tenuerunt, usque in hunc diem. Et post Ravennam eum direxit. Et ipse beatissimus, antequam in urbem Ravennam ingrederetur, Herenei filium caecum illuminavit -- Hereneus quippe «pacificus» intelligitur -- et intrinsecus huius civitatis plurimas peregit virtutes: tenpla deorum subvertit et simulacra cumminuit, presbiteros et diaconos ordinavit, infirmos sanavit, daemones effugavit, leprosos mundavit, in Bedente fluvio et in mare multos baptizavit. In basilica beatae Eufemiae quae vocatur ad Arietem, primitus baptismum fecit, et ubi pedibus stetit, liquefactus est ille lapis et vestigia quasi signum inpressa sunt. Filiam quoque Rufi patricii mortuam suscitavit. Et illius in patricii domo episcopium Bononiensis ecclesiae usque in praesentem cernimus diem. Sic autem domum illam integram et incolumem scio, quomodo antiquitus. Et nune pene annos quinque Theodorus Bononiensis antistes saxeam arcam, ubi Rufus patricius sua cum filia positus fuit, abstulit et ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit, ut, postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Sed quid ei profuit, quod alios exinde expulit? Et ille non in illa positus est,nam segnius ipse fecit eam stabilire. 2. Igitur beatissimus Apollenaris cum ingenti pondere ferri in carcerem missus est non longe ad capitolium istius Ravennae civitatis. In quo custodibus circunspicientibus angeli victum caelestem ministrabant ei. Iterumque eum coegerunt et ab urbe proiecerunt non longe ab hac miliario 6, ubi ecclesia beati Demetrii antiqua structa est.Post haec ad partes Illiricae captivus ductus est, et deinde per Salonam, Panoniam quoque, per Danubii ripam Traciamque et ibidem atque in litore Corinthi multi per eum mirablila intulit Dominus. Rursus post tres annos Ravennam remeavit et a fidelibus suis filiis sacerdotibusque cum magna laetitia susceptus est. Quem saevientes paganis post diutius caesus nudis pedibus super prunas stare fecerunt et alia multa tormenta in eum exercuerunt. Templum Apolinis, quod ante portam quae vocatur Aurea, iuxta amphiteatrum, suis orationibus demolivit. Cuius tanta beatitudo fuit et mansuetudo, ut nunquam, dum pateretur, alicui iniuriam fecisset, aut eum increpasset, nisi, dum fortiter torqueretur, ait ad vicarium: «Impiisime, quare non credis in Filium Dei, ut evadas tormenta aeterna?» Pro nimia dierum plenitudine curvus effectus est. Temporibus Vespasiani caesaris martirio coronatus est. Vixit autem in pontificale solio annos 28, menses 1, dies 4.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |