Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 2 - De Sancto Aderito
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2 - De Sancto Aderito

 

3. Aderitus I, vir sanctus et timoratus, a beatissimo Apolenare presbiter ordinatus est, et ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri et doctoris haedificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura idolorum discederent et Deum vivum Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiterentur. Et multi in eius temporibus post tempestatem persecutionis baptismum susceperunt; deinde multos ad Dominum sociavit.

Defunctus est in civitate Classis 5. Kal. Octobris. Sicut asserunt quidam, in basilica beati Probi sepultus est, non longe ab ecclesia beati Apolenaris quasi stadio uno. Sedit autem annis . . ., menses. . . ., dies. . . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License