Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 3 - De Sancto Eleucadio
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

3 - De Sancto Eleucadio

 

4. Eleuchadius II, cui nomen Latine «candidus» intelligitur. Hic mitis et prudens fuit, et eum sanctissimus Apolenaris diaconem sacravit. Cuius tanta fuit philosofia, ita ut plurimos de novo et veteri Testamento libros cunderet, et de incarnatione domini nostri Iesu Christi atque illius passione volumina exaravit. Unde et in Passione Apolinaris athletae Christi legitur: «Eleucadium philosophum diaconum fecit.» Iste vere recte gentibus praedicavit, et in su ecclesia oleo pietatis perunctus, quasi lucernae lumen effulsit.

Defunctus est autem 16. Kal. Mart., et sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem nominis eius ecclesia aedificata et Deo est consecrata. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License