Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
4 - De Sancto Marciano III
5. Marcianus III, antistes praeclarus, ex nobili ortus est progenie. In sancta, fecundus Spiritu sancto, permansit ecclesia. Hic cleros ampliavit sacro dogmate eruditos atque diaconos presbiterosque consecravit plurimos. Et a beatissimo Apolenare una cum prudentissimo Eleucadio diaconus ordinatus est, sicut in Passione ipsius ordinatoris reperitur, ubi ait: «Marcianum nobilissimum virum et Eleucadium diacones cunsecravit». Post plura miracula in pace Deo creatori animam reddidit. Unde arbitratus sum, quod in ecclesia beati Eleuchadii sepultus sit. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |