Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 5 - De Sancto Calocero IV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5 - De Sancto Calocero IV

 

6. Calocerus IIII, «bonus tempus» interpretatur, et si forte C in I vertatur, «ieros» dicatur, «senior» intelligitur, vel «sacerdos», sive «dominus». Iste enim provecta aetate vir grandaevus fuit. Sub illius tenporibus multas gratias et magna mirabilia per eum Dominus in populo exercuit. Cuius tanta praedication fuit, ac talis cura gessit pastoris, ut non solum adquisitas oves erudiret, verum etiam ex gentilium sedem atque roborem daemonis animabus evelleret et ad sacrum fontem baptismatis caelesti dono recrearet.

Defunctus et sepultus est, sicut aiunt quidam, 3. Februarii Idus in basilica beati Probi confessoris. Sedit autem annis. . ., mensis. . ., dies. .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License