Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 17 - De Sancto Urso XVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17 - De Sancto Urso XVI

 

23. Ursus XVI, castissimus corpore, sanctissimus in opere, tensam et pulcram habuit faciem, modice calvus fuit. Iste primus hic initiavit tenplum construere Dei, ut plebes christianorum, quae in singulis teguriis vagabat, in unum ovile

piissimus collegeret pastor.

Nunquam suam ecclesiam polluit, nec Spiritum sanctum vendidit, nec de inpositionis manu aliqua afferendo munera suam dexteram porrexit.

Igitur haedificavit iste beatissimus praesul infra hanc civitatem Ravenna sanctam catholicam ecclesiam, quo omnis assidue cuncurremus, quam de suo nomine Ursiana nominavit. Ipse eam suis temporibus fundavit et, Deo iuvante, usque ad effectum perduxit. Lapidibus preciosissimis parietibus circumdedit, super totius templi testudinem tessellis variis diversas figuras composuit. Omnis autem populus, quasi vir unus, spontaneus animus laborabat laetans et gaudens, et de caelis Deum cunlaudabat, quia prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et confessoris.

Qua Euserius et Paulus unam parietem exornaverunt, parte mulierum, iuxta altarium sanctae Anastasiae, quod fecit Agatho. Ipsa est paries, ubi columnae sunt positae in ordinem usque ad murum de postis maiore. Aliam vero parietem parte virorum comptitaverunt Satius et Stephanus usque ad praedictam ianuam, et hinc atque illinc gipseis metallis diversa hominum animaliumque et quadrupedum enigmata inciserunt et valde optime composuerunt.

Sita est iam dictam ecclesiam in regione Herculana. Ideo Herculana dicitur, quia ab Hercule cunsecrata fuit, non longe a posterula Vincileonis, eo quod Vincilius ipsam haedificavit.

Habitabat autem sanctissimus vir infra episcopium, qui est positus iuxta fossam amnis, qua egreditur de loco qui vocatur Organaria, emanans sub pontem Pistorum, mira magnitudine et tota aedificiali machina constructa, ubi nunc destructum stabulum esse videtur.

Post haec vero omnia consummata et aedificia pleniter constructa infirmitatem modicam sensit corporis, quasi eructuans reddidit spiritum Idus Aprilis; in tali pace et tranquillitate vitam finivit in die sanctae resurrectionis. Et in tali vero die ab eo dedicata est ipsa ecclesia et vocata Anastasis.

Sepultusque est, ut asserunt quidam, in iam dicta ecclesia Ursiana, quae et Anastasis, quam ipse construxit, ante altare subtus pirfireticum lapidem, ubi pontifex stat, quando missam canit. Quam ob rem non post multum tempus eius sanctitas claruit, et in musivo camera tribunae beati Apolenaris nomen illius unam cum sua imagine «Sanctus Ursus» descriptus est. Sedit annos 26, menses. .., dies. . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License