Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Agnellus Ravennas
Liber pontificalis

IntraText CT - Text

  • 26 - De Sancto Victore XXV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

26 - De Sancto Victore XXV

 

66. Victor XXV. Victor quid est? Ex optatione parentum sibi divinitus fuerat cognomen, ex suo proprio vero actu agnomen, eo quod castra diaboli orando ieiunandoque per multas virtutes saepissime vicit. Iste pulcra fuit facie et alacri vultu.

Haedificator Tricoli, sed non explevit. Fecit autem et civorium de argento super altarium sanctae ecclesiae Ursianae, quae a nomine haedificatoris vocatur, miro opere. Alii aiunt, una cum plebe, et alii dicunt, quod temporibus Iustiniani orthodoxi senioris imperator per suggestionem sibi postulasset, quod tale opus facere voluisset, ut auxilium praeberet. Qui misericordia motus omnem censum istius Italiae in ipso anno beato Victori largivit. Quem cum accepisset, cunstruxit, ut cernitis, opus, quod dehinc, sublato ligneo vetusto, centies viginti librarum argenti iusto pondere structum est. Et super arcos civorii versus conscripti hii sunt:

«Hoc votum Christo solvit cum plebe sacerdos
Victor, qui populis auxit amore fidem.
Pontifici Christo solventi vota ministrat
Aligerum cingens haec loca sancta manus.
Egregium miratur opus sublata vetustas,
Quae melior cultu nobiliore redit.
Catholicae legis venit . . si quis amator,
Mox reparatus abit corpore, Christe, tuo.»

Reliquo vero, quod remansit, diversa vascula ad mensam pontificis extruxit, de quibus ex parte aliqua permanent usque in praesentem diem. Fecitque endothim super sancta ecclesia altarium Ursianae ex auro puro cum staminibus siricis, ponderosa nimis, mediam habens coccam; et inter quinque imagines suam ibi decernimus, et subtus figuratos pedes Salvatoris graphia contexta est purpurata:

«Victor episcopus, Dei famulus, hunc ornatum ob diem resurrectionis domini nostri Iesu Christi anno v. ordinationis suae obtulit.» Refecitque balneum iuxta domui ecclesiae, haerens parietibus muri episcopii, ubi residebat, quod usque hodie mirifice lavat,et preciosissimis marmoribus pariete iunxit, et diversas figuras tessellis aureis variasque composuit, et tabulam descriptam literis aureis tessellatis, in qua laboriose legere curavimus, et ita hos exametros catalecticos versos in eadem conscriptos invenimus:

«Victor, apostolica tutus virtute sacerdos,
Balnea parva prius prisco vetusta labore
Deponens, miraque tamen novitate refecit,
Pulcrior ut cultus maiorque resurgat ab imo.
Hoc quoque perpetuo decrevit more tenendum,
Ut biduo gratis clerus lavet ipsius urbis,
Tertia cui cessa est et feria sexta lavandi.»

67. Modicum tempus regit ecclesiam suam, sed in quanto sedem tenuit, ex eius laboribus magnis labor apparet. Fontem vero tetragonum, quem beatissimus Petrus Grisologus haedificavit in civitate Classis iuxta ecclesiam Petrianam, iste ornavit, et in medio cameris, parte virorum, subtus arcum orbita modica, in qua usque hodie continetur ita: «Salvo domno;» ex alia vero parte mulierum aliam orbitella, ut supra, ex auratis literis invicem ex parte se respicientes a legentibus invenitur sic: «Papa Victore.»

68. Haec, ut dixi, valde cumptitavit; sed nunc a malignis hominibus destruitur, quia in tantum coartat diabolus corda eorum, ut templum Dei, quod a sanctis sacerdotibus et fidelissimis cristianis cunstructum est, a falsis cristianis destruatur.

Quare hoc? Quia prope est finis, prope est terminus et destructio mundi. Sed iuxta apostolum sunt «tempora periculosa et sunt homines se ipsos amantes.» Mundus in malis finitur. Quanta alacritas in initio fuit mundi, multo magis ploratus fit in cunsummatione mundi. Antequam cunsummetur mundus iuxta euangelium, pestilentia et fames terroresque de caelo, irae, rixae, dissensiones et gladia erunt. Elevabitur gens in gentem, et regnum fremescit cuntra regnum, et antecedet iuvenis senem, et subsequentes nullum honorem prioribus reddent, sed et filii despicient patres, et non solum derident sed etiam subiugabunt. Haec iuxta sanctum euangelium.

Vae vobis miseris! Omnia conspeximus. Sed tu, immortalis Deus excelse et terribilis, manu potentia tua salva nos! Omnia haec prospeximus et terraemota per loca et signa in sole et luna. Sed quia dicit: ipsam cunsummationum horam, quae a sanctis angelis non revelata est, nescimus: sed scimus, quia prope est, atque intelligimus, quia vetus homo propinque moriturus est, et signum mortis in eum cernimus. Nescimus, qua die vel hora iturus est; sic et omnia signa, quae praedixit veritas, eveniunt, dies vel hora abscondita est nobis. Sed tibi, cognitor pectorum et scrutator cordium, omnia cognita et possibilia sunt.

Hic postquam beatissimus vitam finivit 15. Kal. Martii, honorifice in feretrum deductus est et deinde, scissa sindone, sepultus est in ecclesia sancti Vitalis infra monasterium sancti Nazarii iuxta praedecessorem suum. Sedit annis 6, menses 11, dies 11.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License