Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Agnellus Ravennas Liber pontificalis IntraText CT - Text |
|
|
30 - De sancto Iohanne Romano XXIX
98. Iohannes Romanus XXIX. Iohannes gratia Dei» interpretatur. Iste non de ovibus istis, sed Romana fuit natione. Hic mediocris statura, nec satis longa habuit, nec brevem tenuit. Optimus corpore, nec macilentus, nec multum pinguis. Crispus, capillis capitis canitie mixtis. Post beati Petri amissionem opus incunsummatum, quod reliquerat, id est ecclesia beati Severi iste cunsummaverat et usque adeffectum perduxit, et corpus beati Severi confessoris in medio dedicavit templo. . . . mira magnitudine visibus ornavit. Sublatum est ab eo sanctum corpus de monasterio sancti Rophili, quod ad ipsius ecclesia latus suffultum est, virorum parte, et in media ecclesia conlocavit. Temporibusque istius mense Ianuario apparuit stella cometis mane et vespere, et in ipso mense praedictus defunctus est pontifex, et sidus recessit. Iste, ut dixi, Romae natus, ab ipsa sede hic missus, doctrinam apostoli instanter praedicabat, et ut omnes a peccato se averterent. Postquam autem obiit hic beatissimus Iohannes die 11. mense Ianuarii, sepultus est in ecclesia beati Apolenaris civitatis Classis extra muros, in monasterio sanctorum Marci, Marcelli et Feliculae, quod ipse a fundamentis haedificavit et tessellis decoravit, et omnia cunsummavit. Et super valvas dicti monasterii versus metricos continentes iuvenietis ita: «Inclita praefulgent sanctorum
limina templo Sedit annos 16, mense 1, dies 19.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |