Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Jodl von Kastl?)
De adhaerendo Deo

IntraText CT - Text

  • 1 - De ultima et summa perfectione hominis, quantum in hac vita possibile est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1 - De ultima et summa perfectione hominis, quantum in hac vita possibile est.

 

      Cogitavi mihi aliquid ultimate (in quantum possibile est in huius exsilii et peregrinationis immoratione) depingere, scriptando de et super ab omnibus plena et possibili abstractione, et cum solo Domino Deo expedita, secura, et nuda firmaque adhaesione: praesertim cum ipsius Christianae perfectionis finis sit charitas, qua Domino Deo adhaeretur.

 

      Ad quam quidem adhaesionem charitativam omnis homo de necessitate salutis tenetur, quod fit praeceptorum observantia, et divinae voluntatis conformitate: quorum observantia excludit omne quod repugnat charitatis essentiae et habitui, cuiusmodi sunt peccata mortalia. Religiosi vero adstrinxerunt se etiam ad Evangelicam perfectionem, atque ad ea quae supererogationis et consilii sunt, per quae expeditius ad ultimum finem, qui Deus est, pervenitur: per quorum observantiam excluduntur ea etiam quae impediunt actum seu fervorem charitatis, quo minus possit quis in Dominum Deum ferri, cuiusmodi sunt abrenumtiatio omnium rerum, corporis insuper et animae, professionis dumtaxat voto excepto. Quoniam quidem Spiritus cum sit Dominus Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, id est, cognitione et amore, intellectu et affectu, aab omnibus phantasmatibus nudis. Hinc est et illud Matthaei, vi.6: Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, id est, cordis tui intima: et clauso ostio, scilicet sensuum tuorum, et inibi corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, ora Patrem tuum, in spiritu et veritate, in abscondito. Quos tunc congrue fit, cum homo ab omnibus aliis fuerit exoccupatus et exutus, et totus intra se receptus: ubi universis et singulis exclusis et oblitis, coram Iesu Christo, tacito ore, sola mens desideria sua secure Domino Deo suo fiducialiter pandit, ac per hoc toto cordis et amoris affectu se in eum intimissimis medullis omnium virium suarum sincerissime ac plenissime diffundit, et immergit, dilatat et inflammat, et resolvit in se.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License