2 - Aliter
quis, omnibus aliis spretis, soli Christo inhaereat et intendat?
Verumtamen
quicumque talem statum aggredi et ingredi desiderat et satagit, opus est
omnino, ut velut clausis oculis et sensibus, de nulla re se penitus implicet
aut perturbet, sollicitus sit aut curet: sed cuncta tamquam impertinentia et
noxia ac perniciosa funditus excutiat: deinde se totum intra se recipiat, nec
aliud umquam obiectum inibi mente attendat, quam solum Iesum Christum
vulneratum: sicque per eum in eum, id est, per hominem in Deum, per vulnera
humanitatis ad intima divinitatis suae, sedulo et obnixe intendat: ibique se
suaque singula ac cuncta, indiscusse, suae infatigabili providentiae committat
expedite et secure, iuxta illud Petri: Omnem sollicitudinem vestram
proiicientes in eum, qui potest omnia. Et iterum: Nihil solliciti sitis. Et
rursus: Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et iterum: Mihi
adhaerere Deo bonum est. Et: Providebam Dominum in conspectu meo semper. Et sponsa in Canticis: Inveni quem diligit
anima mea: quippe venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.
Nempe
hic est thesaurus ille coelestis absconditus, nec non margarita pretiosa, quae
prae omnibus comparata fiducia humili, conatu instantissimo, taciturnitate
tranquilla, etiam usque ad corporalis commodi, laudis vel honoris iacturam, in
fortitudine spiritus quaeritur. Alioquin quid proficit religiosus, si totum mundum lucretur, et animae suae
detrimentum patiatur? Aut quid relevat status, professionis sanctitas,
perfectionis habitus, tonsura, et exterioris dispositio conversationis, sine
vita in spiritu humilitatis et veritatis, ubi Christus habitat per fidem
charitate formatam? Hinc est illud Lucae xvii.21: Regnum Dei intra vos est,
quod est Christus Iesus.
|