3 - Quae sit conformitas
perfectionis hominis in hac vita?
Porro quanto
plus mens sollicita est ad ista inferiora et humana cogitanda et tractanda,
tanto plus a superioribus et coelestibus per devotionis intima elongatur: et
quanto ferventius ab inferiorum memoria, affectu et intellectu ad superiora
sensus colligitur, tanto perfectior erit oratio, et purior contemplatio: quia
simul perfecte non potest esse utrisque intenta, quae sicut lux et tenebrae
sunt divisa. Quippe qui Deo adhaeret, versatur in lumine: qui vero mundo
adhaeret, in tenebris est. Qua ex re, est hominis in hac vita sublimior
perfectio, ita Deo uniri ut tota anima cum omnibus potentiis suis et viribus in
Dominum Deum suum sit collecta, ut unus fiat spiritus cum eo, et nihil
meminerit nisi Deum, nihil sentiat vel intelligat nisi Deum, et omnes affectiones
in amoris gaudio unitae, in sola Conditoris fruitione suaviter quiescant.
Imago
enim Dei in his tribus potentiis in anima expressa consistit, videlicet,
ratione, memoria, et voluntate. Et quamdiu illae ex toto, Deo impressae non
sunt, non est anima deiformis iuxta primariam animae creationem. Forma nempe
animae Deus est, cui debet imprimi, sicut cera sigillo, et signatum signo
signatur. Hoc autem numquam plene fit, nisi cum ratio perfecte iuxta
capacitatem suam illuminatur ad cognitionem Dei, qui est summa veritas, et
voluntas perfecte afficitur ad amandam summam bonitatem, et memoria plene
absorbetur ad intuendum et fruendum aeterna felicitate, et ad suaviter et
delectabiliter in ea quiescendum. Et quia in horum consummata adeptione
consistit gloria beatudinis, quae perficietur in patria, liquet quod istorum
perfecta inchoatio est perfectio in hac vita.
|