4 - Qualiter
operatio humana debeat esse in solo intellectu, et non in sensibus?
Felix ergo qui
per abstersionem continuam phantasmatum et imaginum, ac per introversionem et
inibi per sursum ductionem mentis in Deum, tandem aliquando obliviscitur
phantasmatum quodammodo, ac per hoc consequentes operatur interius nudo ac
simplici ac puro intellectu et affectu circa obiectum simplicissimum Deum.
Omnia igitur phantasmata, species, imagines, ac formas rerum omnium citra Deum
a mente reiicias, ut in solo nudo intellectu et affectu ac voluntate tuum
pendeat exercitium circa Deum intra te.
Nempe
finis omnium exercitiorum hic est, scilicet intendere et quiescere in Domino
Deo intra te per purissimum intellectum, et devotissimum affectum sine
phantasmatibus et implicationibus. Huiusmodi autem exercitium non fit in organis carneis, et sensibus
exterioribus, sed per quod quis homo est: homo vero quis est intellectu et
affectu. Et idcirco quamdiu homo cum phantasmatibus et sensibus ludit, et eis
insistit, videtur nondum exisse motus et limites bestialitatis suae, hoc est,
illius quod cum bestiis habet commune. Quia illae per phantasmata et per tales
sensitivas seu sensibiles species cognoscunt et afficiuntur, et non aliter, eo
quod altiorem vim animae non habeant. Secus est de homine, secundum intellectum
et affectum et liberum arbitrium, ad Dei imaginem et similitudinem creato,
quibus debet Deo immediate, pure et nude imprimi, et uniri, firmiterque
inhaerere.
Quamobrem
diabolus diligentissime et maxime conatur impedire illud exercitium, quantum potest,
ex quo est quodammodo praeambulum et initium vitae aeternae, invidens super hoc
homini. Idcirco nititur
semper mentem hominis alienare a Domino Deo, nunc per istas, nunc per illas
tentationes seu passiones, nunc sollicitudine superflua et cura indiscreta,
nunc turbatione, et conversatione dissoluta, curiositateque irrationabili: nunc
per studia librorum subtilium, colloquia aliena, rumores et novitatem: nunc per
aspera, nunc per contraria, etc. Quae tamen etsi nonnumquam levia et tamquam
nulla videantur peccata, tamen magna sunt impedimenta huius sancti exercitii et
operis. Et ideo, etiamsi utilia et necessaria visa fuerint, sive magna sive
parva, ut noxia et perniciosa illico sunt reiicienda penitus, et a sensibus
propellenda.
Summopere
igitur necessarium est, ut audita, visa, facta, et dicta, et caetera similia
sine phantasmatibus, imaginibus et occupationibus recipiantur, nec etiam ex
consequenti vel antea vel tunc super hoc phantasmata et implicationes formentur
et nutriantur. Et ita quando phantasmata non venit ad memoriam et mentem, tunc
non impedit hominem, sive in oratione, meditatione, et psalmodia, sive in alia
quacumque operatione et exercitatione spirituali, nec rursum iterato occurret
ei.
Et sic expedite
secureque te totum, etiam plene omnia et singula committe infallibili et
certissimae divinae providentiae cum silentio et quiete, et ipse pugnabit pro
te: et melius, honestius ac dulcius liberabit te et consolabitur, quam si tu
semper die noctuque de hoc continue phantasiareris, et vana vagaque ac captiva
mente fatue sic et sic, hinc et inde discurreres errabundus, necnon mente et
corpore deficiens tempus perderes, et vires stulte ac irrationabiliter
consumeres.
Cuncta
ergo et singula, undecumque et qualitercumque occurrentia ortum habeant, sic
accipe cum taciturnitate et tranquillitate aequanimiter, quemadmodum de manu
paternae divinaeque providentiae tibi venirent. Nuda igitur te a phantasmatibus
omnibus rerum corporearum, iuxta tui status et professionis exigentiam, ut nuda
mente et sincere inhaereas ei cui te multipliciter et totaliter devovisti, ut
nihil quodammodo possibile sit medii inter animam tuam et ipsum, ut pure
fixeque fluere possis a vulneribus humanitatis in lumen suae divinitatis.
|