Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Jodl von Kastl?)
De adhaerendo Deo

IntraText CT - Text

  • 5 - De corde puritate, quae est prae omnibus sectanta.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5 - De corde puritate, quae est prae omnibus sectanta.

 

      Si igitur recto et securo tramite ac breviter ad finem beatitudinis viae et patriae, gratiae et gloriae, pervenire desideras et satagis, tunc intenta mente sedulo adspira ad perpetuam cordis munditiam, et puritatem mentis, ac sensuum tranquillitatem: atque cordis affectum recollige, et iugiter defige sursum in Dominum Deum, et inter haec abstrahe te a familiaribus tuis, et ab omnibus hominibus, in quantum in te est, et negotiis huiusmodi propositum tuum impedientibus, semper captans opportunitatem, ubi et quando possis locum, tempus, et modum reperire quietis ac contemplationis, carpens silentii secreta, praesentisque saeculi vitare naufragia, necnon perstrepentis mundi fugere perturbationes.

 

      Qua de re omni tempore puritati, munditiae, ac quieti cordis principaliter stude: ut videlicet continue, velut clausis carnalibus sensibus, in temetipsum convertaris, et cordis ostia a formis et phantasmatibus sensibilium, et imaginationibus terrenorum, quantum possibile est, habeas diligenter serata.

 

      Nempe cordis puritas, inter omnia exercitia spiritualia quodammodo (tamquam finalis intentio, ac laborum omnium retributio, quam in hac vita spiritualis quisque et vere religiosus recipere consuevit) sibi vindicat principatum.

 

      Idcirco cor tuum, sensus, et affectum, cum omni diligentia, solertia et conatu, absolvas ab his omnibus quae libertatem ipsius possent impedire, insuper ab omni re mundi possibilitatem habente alligandi et vincendi te. Sicque cunctas dispersiones cordis, et affectiones mentis, in unum verum, simplex, et principalissimum bonum recolligere, et intra te tamquam in uno loco recollectas habere agoniza, ac per hoc rebus divinis Deoque mente semper inhaerere, atque derelicta fragilitate terrena, cor ad superna in intimis tuis in Iesu Christo iugiter transformare conare.

 

      Quapropter si incipis te nudare et purificare a phantasmatibus et imaginibus, et simplificare et tranquillare fiducialiter in Domino Deo cor tuum et mentem tuam, ut haurias et sentias fontem divini beneplaciti in omnibus interioribus tuis, et per bonam voluntatem sis Deo unitus in intellectu, sufficit tibi hoc pro omni studio et lectione sacrae Scripturae, et ad dilectionem Dei et proximi, ut unctio docet.

Omni igitur studio, conatu, et labore simplifica cor tuum, ut a phantasmatibus immobilis et tranquillus convertaris, et stes in Domino semper intra te, tamquam si anima tua sit in illo nunc aeternitatis, id est, divinitatis, taliter scilicet, ut amore Iesu Christi, de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta teipsum deseras, et totum te Deo in omni tribulatione et eventu totaliter plene committas, eiusque voluntati et beneplacito parere semper et patienter affectes.

 

      Quod ut fiat, necesse est ut frequenter ad cor redeas, et in eo persistas, et ab omnibus, quantum possibile est, teipsum absolvas: mentis oculum semper in puritate et tranquillitate custodias: intellectum a phantasmatibus et formis rerum infirmarum praeserves: voluntatis affectum a curis terrenorum penitus absolvas, et summo vero bono amore fervido radicitus inhaereas: memoriam quoque iugiter habeas sursum elevatum, et in ipso eodem vero summo bono ac solo essentiali et increato firmiter stabilitam: ita dumtaxat, ut tota anima cum omnibus potentiis et viribus suis in Deum recollecta, unus fiat spiritus cum eo, in quo summa perfectio viae consistere cognoscitur.

 

      Haec vero unitas spiritus et amoris est, quo homo omnibus votis supernae et aeternae voluntati conformis efficitur, ut sit per gratiam, quod Deus est per naturam.

Interea animadvertendum, quod in eo ipso momento, quo quis suam Dei auxilio potest vincere voluntatem, id est, inordinatum amorem aut zelum a seipso abiicere, sic scilicet, ut Domino Deo de omni sua necessitate audeat plane totaliter confidere, hoc ipso facto in tantum Deo complacet, ut suam ei gratiam largiatur, et per ipsam gratiam veram sentiat charitatem et dilectionem, omnem ambiguitatem et timorem expellentem, in Deoque confidenter sperantem. Itaque nihil beatius esse potest, quam omnia in illo ponere, in quo nullus est defectus.

 

      Proinde quamdiu stas in te, et non stas, proiice te totum in Deum secure, et suscipiet te, sanabit et salvabit te. Haec si continue intra te veraciter revolveris, plus tibi ad beatam vitam conferent, quam omnes divitiae, deliciae, honores, insuper et omnis sapientia et scientia huius saeculi fallacis, et corruptabilis mundi et vitae, etiamsi in his excelleres omnes qui umquam fuerunt.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License