Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Jodl von Kastl?)
De adhaerendo Deo

IntraText CT - Text

  • 6 - Quod adhaerere debet homo devotus Deo, nudato intellectu et affectu.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6 - Quod adhaerere debet homo devotus Deo, nudato intellectu et affectu.

 

      Et quia quanto magis te nudaveris a phantasmatibus et implicationibus exterioribus mundanis et sensibilibus, tanto magis anima tua recuperabit vires et interiores sensus suos, ut sapiant ei quae sursum sunt. Disce ergo abstinere a phantasmatibus et imaginibus rerum corporalium, quia super omnia placet Deo mens nuda ab huiusmodi formis et speciebus, cuius etiam deliciae sunt esse cum filiis hominum, videlicet qui a talibus occupationibus et distractionibus et passionibus tranquilla, pura et simplici mente sibi intendunt, vacant et adhaerent. Alioquin si in talibus memoria, imaginatio et cogitatio tua saepe vacat, necesse est, vel rebus novis, vel reliquiis antiquorum deliniri, vel secundum alia obiecta varie qualificari. Unde Spiritus sanctus aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.

 

      Verus itaque Iesu Christi amator sic debet esse unitus intellectu per bonam voluntatem divinae voluntati et bonitati, et nudus ab omnibus phantasmatibus et passionibus, ut non advertat si derideatur, diligatur, vel quidquid sibi inferatur. Voluntas namque bona omnia complet, super omnia est. Unde si voluntas adsit bona, et Deo in intellectu pure conformis et unita fuerit, non nocet si caro et sensualitas et exterior homo moveatur ad malum, et torpeat ad bonum, aut etiam si interior homo torpet devotionem affectare, sed tantum fide et bona voluntate adhaerere debet Deo in intellectu nude. Et hoc facit, si omnem imperfectionem et nihileitatem suam animadvertat, et cognoscat bonum suum in solo Creatore consistere, et cum suis potentiis et viribus se ac cunctas creaturas relinquit, atque ex toto et totum se in Creatorem suum immergit, ita quod omnes operationes suas dirigit pure ex toto in Dominum Deum suum, nec extra eum quidquam quaerit, in quo percipit invenisse omne bonum, et omnem felicitatem perfectionis. Et sic transformatur quodammodo in Deum, quod nec cogitare, nec intelligere, nec amare, nec memorare potest, nisi Deum pariter et de Deo: creaturas autem alias et seipsum non videt, nisi tantum in Deo, nec diligit nisi solum Deum, nec memoratur de eis vel de se, nisi in Deo.

 

      Haec vero cognitio veritatis semper facit animam humilem, seipsam, non alium iudicantem: sed econtra mundana sapientia facit animam superbam, vanam, turgidam, et vento inflatam. Sit itaque haec spiritualis et fundamentalis doctrina, quod accedens ad Dei notitiam, servitium et familiaritatem, et si vis Deum veraciter possidere, necesse est quod cor tuum denudes omni amore sensibili, non tantum cuiuscumque creaturae, ut simplici ac toto corde, secundum omne tuum posse, tendas in Dominum Deum tuum creatorem, libere, absque omni duplicitate, cura et sollicitudine, plena fiducia in sola eius providentia de omnibus.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License