7 - Qualiter cor sit recolligendum intra se?
Praeterea,
sicut dicitur in libro de Spiritu et anima, ascendere ad Deum, hoc est intrare in
seipsum. Qui enim interius
intrans, et intrinsecus penetrans seipsum transcendit, ille veraciter ad Deum
ascendit. Ab huius ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad
interiora gaudia revocemus, ut aliquando in divinae contemplationis lumine hoc
figere valeamus. Nam haec est vita et requies cordis nostri, cum in Dei amore
per desiderium figitur, et eius consolatione suaviter reficitur.
Sed
quod in huius rei experimentali degustatione multipliciter impedimur, et nequaquam
ad ipsum pertingere sufficiamus, ratio in promptu est, quia mens humana
sollicitudinibus distracta, non intrat se per memoriam, phantasmatibus
obumbrata, non redit ad se per intellectum, concupiscentiis illecta, ad seipsam
nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laetitiae
spiritualis: ita totaliter in his sensibilibus et praesentibus iacens, non
potest ad se tamquam ad imaginem Dei intrare.
Oportet
ergo et necesse est, ut cum humilitatis reverentia ac fiducia nimia mens elevet
se supra se et omne creatum per abnegationem omnium, et ut dicat intra se: Quem
ex omnibus, et prae omnibus, et super omnia quaero, diligo, appeto, et
desidero, non est sensibilis neque imaginabilis, sed super omne sensibile et
intelligibile: nullo umquam sensu est perceptibilis, sed pleno desiderio totus
desiderabilis: non insuper est figurabilis, sed intimo affectu perfectissime
appetibilis: non est aestimabilis, sed mundo corde totus affectibilis, quia
super omnia amabilis et delectabilis, infinitaeque bonitatis et perfectionis.
Et tunc fertur in mentis caliginem, et altius intra se elevatur, et profundius
ingreditur.
Et
hic modus ascendendi usque ad aenigmaticum contuitum sanctissimae Trinitatis in
unitate, unitatis in Trinitate, in Iesu Christo, tanto est ardentior, quanto
vis ascendens illi est intimior: et tanto fructuosior, quanto affectu
proximior. Quippe in
spiritualibus illa sunt superiora quae intimiora, quoad experientias
spirituales.
Quapropter
numquam desistas, numquam quiescas, donec futurae illius plenitudinis aliquas
(ut ita dicam) arrhas seu experientias degustes, et donec divinae suavitatis
dulcedinem per quantulascumque primitias obtineas, et in odorem ipsius post eam
currere non desinas, donec videas Deum deorum in Sion. In spirituali enim
profectu, et cum Dei intra te unione et adhaesionae, non quiescas, nec
retrocedas, donec assecutus fueris quod intendis.
Exemplum
huius accipe in simili ab ascendentibus montem naturalem. Si enim spiritus
noster, in his quae deorsum transeunt, se per cupidinem immerserit, statim per
infinitas distractiones et itinera obliqua rapitur, et a se quodammodo divisus
dissipatur, et quasi in tot spargitur, quot ea sunt quae per desideria
concupiscit. Hinc motus sine stabilitate, cursus sine perventione, labor
sine requie. Si vero cor et spiritus
noster ab hac infimorum infinita distractione, quae deorsum est, per desiderium
et amorem se traxerit, et haec infima deferens paulatim se intra se in unum
immutabile sufficiens bonum colligens, secum esse didicerit, et ei
inseperabiliter quodam affectu inhaeserit, tanto amplius in unum colligitur et
fortificatur, quanto magis agnitione et desiderio sursum elevatur, et in ipso
vero summo bono intra se habituatur, donec tandem omnino immutabilis fiat, et
ad illam veram vitam, quae ipse Dominus Deus est, immutabiliter perveniat: ut
perpetuo, sine omni mutabilitatis et temporis vicissitudine, requiescat iam in
illo intrinseco, et quieto, ac secreto divinitatis manerio, perfecte collocatus
intra se in Christo Iesu, qui est via ad se venientibus, veritas, et vita.
|