8 - Quomodo in quolibet eventu
homo devotus se debeat Deo committere?
Credo
iam et arbitror, quod ex huiusque deductis cognoscas, quod quanto magis
magisque te nudaveris a phantasmatibus, et omnibus rebus mundialibus et
creatis, ac per bonam voluntatem intellectu Deo unitus fueris, tanto magis ad
statum innocentiae et perfectionis appropinquas. Quo quid melius? quidve
felicius ac iucundius? Super omnia ergo valet, ut teneas mentem nudam sine
phantasmatibus et imaginibus, et a quibuscumque implicationibus, ut nec de
mundo, nec de amicis, nec de prosperis, nec de adversis, praesentibus,
praeteritis, vel futuris, in te nec in aliis, nec etiam nimis de propriis
peccatis solliciteris: sed cum quadam puritatis simplicitate te esse cum Deo
extra mundum nude cogita, ac si anima tua iam esset in aeternitate extra corpus
separata, utique non tractaret saecularia, nec curaret de statu mundi, nec de
pace, nec de guerra nec de sereno, nec de pluvia, et plane nec de aliquo huius
saeculi: sed soli Deo conformiter totaliter intenderet, vacaret, et inhaereret.
Sic suo modo vel nunc relinque
corpus tuum, et omnia praesentia et futura creata, et defige aciem mentis ac
spiritus tui fixe, secundum omne tuum posse, nude et expedite, in illud
increatum lumen. Et sic ab omnibus phantasmatibus et involutionibus ac
obnubilationibus depuratus sit spiritus tuus, tamquam Angelus corpori
alligatus, qui per operationem carnis non impeditur, nec cogitationibus vanis
ac vagis implicatur.
Fortificet
ergo se spiritus contra quascumque tentationes, vexationes, iniurias, ut
aequanimiter inconcusse in utraque fortuna perseveret in Deo. Et cum
adest turbatio, aut acedia, vel mentis confusio, non propterea insolescas, aut
pusillanimis sis, nec propter hoc curras ad orationes vocales, aut alias
consolationes: sed hoc solum ut resuscites te per voluntatem bonam in
intellectu, ut adhaereas Deo mente, velit nolit sensualitas corporis.
Devota namque anima
sic debet esse cum Deo unita, et suam voluntatem divinae voluntati tam
conformem habere et facere, quod se cum nulla creatura occupet, seu adhaereat,
sicut dum non erat creata: ac si nihil sit praeter solum Deum, et ipsam animam.
Et sic universa et singula
aequanimiter de manu divinae providentiae secure et infaillibiliter accipiat,
sustinens uniformiter in omnibus Dominum in patientia, tranquillitate, et
silentio.
Qua
de re nudare mentem ab omnibus phantasmatibus super omnia valet ad vitam
spiritualem, ut sis per bonam voluntatem unitus Deo in intellectu et conformis.
Praeterea,
nihil erit medium inter te et Deum: quod sic patet, quia nec res aliqua ab
extra erit medium, cum per votum voluntariae paupertatis ablata sit omnis rei
possessio usque ad ultimum, et per castitatis votum corpus, et per obedientiam
voluntas et ipsa anima: et sic quodammodo nihil relinquitur, quod mediat inter
te et Deum. Quod autem religiosus sis, probat professio ipsa, status tuus, et
nunc habitus tuus, et tonsura, et similia huiusmodi: sed an fictus, an verus
religiosus sis, tu videris.
Animadverte
ergo, quam graviter degeneres et pecces in Dominum Deum tuum, et in omnem eius
iustitiam, si secus egeris, et creaturae potius quam Creatori ipsi voluntate et
amore inhaeseris, creaturam praeponens Creatori.
|