9 - Contemplatio in Deo, quatenus omnibus aliis exercitiis est
praeponenda.
Et quia omnia
citra Deum sunt effectus et opus ipsius Creatoris, habentia posse et esse, et
quidquid sunt et possunt, limitatum, et ut ex nihilo producta nihilitatibus circumdata,
et ex se ad nihilum tendentia, necessario momentis singularis suum existere,
conservari, operari, et si quid in eis est, et sic per omnia ab ipso summo
opifice Deo recipimur, tamquam vere ex seipsis sibi et aliis insufficientia, ad
cuius operationem sunt, sicut nihil ad aliquid, finitum ad infinitum.
Quapropter in solo eo, et circa eum, et propter eum, et in eum sit omnis recta
nostra contemplatio, vita et operatio: qui etiam uno voluntatis nutu posset et
sciret in infinitum omnibus modo creatis perfectiora producere.
Nulla
ergo, sive secundum intellectum, sive secundum affectum, contemplatio et amoris
fruitio utilior, perfectior, et felicior, quam in ipso Deo creatore summo et
vero bono, a quo, in quo, per quem, et ad quem omnia: sibi et omnibus
sufficiens est in infinitum, qui omnium in se continet perfectiones
simplicissime ab aeterno, in quo nihil quod non sit ipse: apud quem, et per
quem, omnium instabilium stant causae: in quo omnium mutabilium immutabiles
manent origines, necnon omnium rationabilium, irrationabiliumque, atque
temporalium in eo sempiternae vivunt rationes: qui omnia complet, universa
singulaque se toto essentialiter implet: cuique rei intimior est et
praesentialior per essentiam, quam res sibiipsi: in quo omnia simul sunt unita,
et in eo sempiterne vivunt.
Praeterea,
si ex infirmitate, aut inusitatione intellectus, quis magis tenetur in
creaturis contemplari, tunc haec optima, vera, et fructuosa contemplatio
videtur homini mortali possibilis, ut saltem in cunctis suis contemplationibus
et meditationibus, sive circa creaturas, sive circa Creatorem fiunt, consurgat
delectatio in ipso Creatore Deo uno et trino intra se, ut inardescat ignis
divini amoris, et verae vitae in se, et in aliis, ut meritum felicitatis
aeternae vitae.
Animadvertenda
est etiam in hoc differentia inter contemplationem Catholicorum fidelium, et
Philosophorum gentilium: quia contemplatio Philosophorum est propter
perfectionem contemplantis, et ideo sistit in intellectu, et ita finis eorum in
hoc est cognitio intellectus. Sed contemplatio Sanctorum, quae est
Catholicorum, est propter amorem ipsius, scilicet contemplati Dei: idcirco non
sistit in fine ultimo in intellectu per cognitionem, sed transit ad affectum
per amorem. Unde Sancti in contemplatione sua habent amorem Dei tamquam
principaliter intentum, quia felicius est etiam Dominum Iesum Christum
cognoscere, et habere spiritualiter per gratiam, quam sine gratia corporaliter,
vel etiam essentialiter.
Porro
dum anima ab omnibus abstrahitur, et in seipsam reflectitur, contemplationis
oculus dilatatur, et se scalam erigit, per quam transeat ad contemplandum Deum.
Ex qua contemplatione anima
inardescit ab bona coelestia et divina, et ad aeterna, et omnia temporalia a
longe prospicit tamquam nihil sint. Unde quando in Deum procedimus per viam
remotionis, primo negamus ab eo omnia corporalia et sensibilia et imaginabilia,
secundo etiam intelligibilia, ad ultimum, hoc ipsum esse secundum quod in
creaturis remanet. Sic quantum ad statum viae pertinet, optime Deo coniungimur,
secundum Dionysium. Et haec
caligo est, quam Deus inhabitare dicitur, quam Moyses intravit, ac per hanc ad
lucem inaccessibilem. Verum non prius quod spiritale est, sed quod animale:
ideo consueto ordine procedendum est a labore actionis ad quietum
contemplationis, a virtutibus moralibus ad theoricas et speculativas.
Denique,
o anima mea, quid occuparis circa plurima supervacue, et semper in his eges? Intende
et ama hoc unum optimum bonum, in quo omne bonum, et sufficit. Infelix ergo qui
omnia scit praeter ipsum et habet, ipsum autem nescit. Et si haec omnia et
ipsum sciat, non propter hoc, sed propter ipsum beatior. Unde, Ioannis, xvii,3:
Haec est vita aeterna: ut cognoscant te, etc. Et Propheta: Satiabor cum
apparuerit gloria tua.
|