10 - Actualis devotio et
sensibilis non tantum curanda est, sicut voluntate Deo adhaerere.
Praeterea, non
multum cures actualem devotionem, aut sensibilem dulcedinem, vel lacrymas, sed
tantum per bonam voluntatem in intellectu sis mente cum Deo intra te unitus.
Quippe super omnia placet Deo mens nuda a phantasmatibus, id est, imaginibus,
speciebus, ac similitudinibus rerum creatarum. Decet namque monachum esse
alienum ab omni creatura, ut soli Deo intra se nude et expedite intendat,
vacet, et adhaereat
Quamobrem
abneges temetipsum, ut nude sequaris Christum Dominum Deum tuum, qui vere
pauper, obediens, castus, humiliatus est, et passus: in cuius etiam vita et
morte multi scandalizati fuerunt, ut liquet ex decursu Evangelii.
Praeterea,
anima separata a corpore non advertit quomodo aut quid agatur de suo corpore
derelicto, sive comburatur, sive suspendatur, sive maledicatur, et nihil
propter has iniurias corpori illatas contristatur, sed solum cogitat illud nunc
aeternitatis, et illud unum quod dicit Dominus in Evangelio necessarium. Sic et
tu te habeas ad corpus tuum, quasi iam non sis in corpore, et cogita semper de
aeternitate animae tuae in Deo, et dirige sedulo cogitatum tuum in illud unum
de quo Christus dixit: Porro unum est necessarium: et senties ex hoc magnam
gratiam, ad mentis nuditatem et cordis simplificationem acquirendam.
Verumtamen
istud unum est tibi praesentissimum, si te nudaveris a phantasmatibus, et
quibuscumque aliis implicationibus, moxque senties sic esse, videlicet te nuda et
expedita mente vacare et adhaerere Deo: et sic eris invictus etiam in omnibus
qualitercumque inferri possunt, sicut et sancti Martyres, Patres et electi,
beatique omnes: qui, despectis omnibus, solum cogitabant animae securitatem et
aeternitatem in Deo: et ita armati intus, et per bonam voluntatem Deo uniti,
omnia mundi spreverunt, ac si omnino anima iam divisa esset a corpore.
Ex his ergo
perpende, quantum potest bona voluntas cum Deo unita, imo per illam animae
impressionem in Deo, ut per eius a carne virtualem et spiritualem divisionem,
anima quodammodo respiciat a longe hominem exteriorem suum tamquam non suum; et
sic vilipendit omnia quae inferuntur sibi vel carni suae, ac si fierent alteri,
vel non homini. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Numquam ergo audeas omnino coram Domino
Deo tuo intra te aliquid cogitare, vel imaginari, quod coram hominibus
erubesceres vel audiri, vel videri, propter Dei reverentiam principalem.
Est
etiam hoc iustum, omnem tuum cogitatum et cogitationem ad solum Deum erigere:
eumque, tamquam nihil aliud praeter ipsum sit, sola mentis acie intueri, sicque
inhaerendo frui, quod est perfecta inchoatio vitae futurae.
|