11 - Qualiter tentationibus sit resistendum, et tribulationes qualiter
sustinendae?
Proinde nemo
accedens ad Deum vero et integro corde est, quin vexationibus et tentationibus
probetur.
Idcirco
in omnibus tentationibus vel hoc observetur, ut si sentiatur, non consentiatur,
et patienter ac aequanimiter cum humilitate et longanimitate portetur. Si vero
blasphemiae sint et turpissimae, hoc omnino firmiter teneas, quod nihil melius
aut verius contra easdem facere potes, quam omnino huiusmodi phantasias pro
nihilo reputare: quamquam blasphemiae nequissimae et foedissimae et horribiles
sint, solum non cura eas, sed pro nihilo reputa et contemne, et tibi non
imputa, nec velis tibi super huiusmodi conscientiam formare. Fugiet procul
dubio inimicus, si eum sic et suas factiones contempseris. Superbus enim est
valde, non patitur se contemni et sperni. Omnino ergo talia penitus non curare,
summum est remedium, sicut de muscis volantibus coram oculis contra voluntatem.
Provideat
ergo servus Iesu Christi, tam facile non importune fugere a facie Domini, et
hinc inde indignari, murmurare, et querulari super unius muscae vexatione,
videlicet levis tentationis, suspicionis, tristitiae, et detractionis,
insufficientiae, et cuiuscumque adversitatis, cum sola manu bonae voluntatis in
Deum erectae possunt omnia haec fugari. Nempe per bonam voluntatem habet homo
Deum in defensorem, sanctos Angelos custodes et protectores. Insuper et per
bonam voluntatem omnis tentatio superatur, sicut musca manu de calvitie capitis
fugatur.
Pax
ergo hominibus bonae voluntatis. Proinde ergo nec aliquid ditius offertur Deo bona voluntate. Quippe bona
voluntas in anima, est origo omnium bonorum, et omnium mater virtutum: quam qui
habere incipit, secure habet quidquid ei ad bene vivendum opus est. Si ergo volueris bonum, et non potes,
factum Deus compensat.
Igitur
secundum hoc aeterna lex incommutalibili stabilitate firmavit, ut in voluntate
meritum sit: in beatitudine aut in miseria, praemium atque supplicium. Dilectio
enim est magna voluntas Deo serviendi, dulcis affectus Deo placendi,
ferventissimum desiderium Deo fruendi. Demum, tentari non est peccatum, sed
materia exercendae virtutis, ut homo ad multa bona proficiat tentatione, cum
tota vita hominis super terram tentatio censeatur.
|