12 - De amore Dei, quam efficax
sit.
Enimvero omnia
supradicta, et quaecumque saluti necessaria, non melius, nec propinquius, nec
salubrius perfici possunt, nisi per amorem: per quem suppleri potest omnis
necessarii ad salutem indigentia, et in eo habetur omnis boni abundantia, nec
deest summi desiderii praesentia. Quippe solus amor est, quo convertimur
ad Deum, transformamur in Deum, adhaeremus Deo, unimur Deo, ut simus unus
spiritus cum eo, et beatificemur hic in gratia, et ibi in gloria, ab eo, et per
eum. Amor enim ipse non quiescit,
nisi in amato, quod fit cum obtinet ipsum possessione plenaria atque pacifica. Nempe amor ipse, qui et charitas, est via
Dei ad homines, et via hominis ad Deum: et mansionem Deus habere non potest,
ubi charitas non est. Si igitur charitatem habemus, Deum habemus, quia Deus
charitas est. Proinde nihil amore acutius, nihil subtilius aut penetrabilius:
nec quiescit, donec naturaliter totam amabilis penetraverit virtutem et
profunditatem ac totalitatem, et unum se vult facere cum amato, et si fieri
potest, ut hoc idem ipse sit quod amatum. Et ita nullum patitur mediam inter se
et obiectum dilectum quod amat, quod est Deus, sed vehementer tendit in eum: et
ideo numquam quiescit, donec omnia transeat, et ad ipsum in ipsum veniat.
Est
enim amor ipse virtutis unitivae et transformativae, transformans amantem in
amatum, et econtra, ut sit unum amatorum in altero, et e converso, in quantum
intimius potest. Quod liquet primo quantum ad vires apprehensivas, qualiter
amatum sit in amante: videlicet in quantum dulciter et delectabiliter revocatur
in apprehensione amantis: et e regione, prout scilicet amans nititur singula
quae ad amatum pertinent, non superficialiter, sed intrinsecus discernere, et
quasi ad interiora eius ingredi. Sed quantum ad vires appetitivas et
affectivas, amatum dicitur in amante, prout videlicet est in affectuosa eius
complacentia, et in iucunda eius delectatione interius radicata: e converso,
amans est in amato, toto desiderio et conformitate secundum idem velle et
nolle, et in eodem gaudere et tristari, tamquam idem ipse. Trahit enim amor
(quia fortis est ut mors dilectio) amantem extra se, et collocat eum in amato,
faciens ei intimissime inhaerere. Plus enim est anima ubi amat, quam ubi
animat: quia sic est in amato secundum propriam naturam, rationem, et
voluntatem: sed in eo quod animat, tantum est secundum quod est forma: quod
etiam brutis convenit.
Non
est ergo aliud quod nos ab exterioribus sensibilibus intra nos, et exinde in
Iesu Christi intima et divina trahit, quam amor Christi, quam desiderium
dulcedinis Christi, ad sentiendum, percipiendum, et degustandum praesentiam
divinitatis Christi. Non itaque aliud est quam amoris vis, quae etiam animam de
terris ad fastigia coeli celsa perducit. Nec ad summam beatitudinem quis pervenire potest, nisi amore et desiderio
provocante. Ipse etiam amor
est vita animae, vestis nuptialis, et perfectio ipsius, in quo omnis lex et
Prophetae, et Domini edictum pendet. Under Apostolus ad Romanos: Plenitudo
legis est dilectio. Et prima ad Timotheum: Finis praecepti est charitas.
|