13 - Orationis qualitas et utilitas: quomodo cor sit recolligendum
intra se?
Praeterea, cum
ad haec et ad quaecumque alia bona omnino simus ex nobis insufficientes, nec aliquid
de nobis ipsi Domino Deo (a quo solo omne bonum) exhibere possumus, quod non
sit prius suum, solo uno excepto, quod superest, quemadmodum ipse per se
benedicto suo ore etiam et exemplo nos instruere dignatus est, ut videlicet in
omni casu et eventu ad ipsam orationem recurramus, sicut rei, miseri, pauperes,
mendici, infirmi, inopes, subditi, servi, et filii, ac totaliter in nobis ipsis
desolati, humiliata mentis prostratione, in timore et amore, recollecte et
composite, maturo, vero, nudoque affectu erubescentiae cum magnitudine
desiderii et ardore, necnon in gemitu cordis, et simplicitate et sinceritate
mentis, supplicemus et exponamus ipsi plena cum fiducia undique nobis
imminentia pericula; ita dumtaxat, ut expedite, secure, et nude nos ei totaliter
usque ad ultimum videlicet committamus, et offereamus, tamquam vere et per
omnia sui, nihil nobisipsis reservantes, ut impleatur in nobis illud beati
patris Isaac, qui loquitur de hac ipsa oratione, dicens: «Tunc erimus unum in
Deo, et Dominus Deus erit in nobis omnia in omnibus et solus, quando illa sua
perfecta dilectio, qua prior ille nos dilexit, in nostri quoque cordis
transierit affectum.» Quod ita fiet, cum nobis omnis amor, omne desiderium,
omne studium, omnis conatus, denique omnis cogitatio nostra, omneque quod
videmus, loquimur, quodque speramus, Deus erit, illaque unitas quae nunc est
Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentemque
transfusa: ut quemadmodum ille nos sincera et pura atque indissolubili
charitate diligit, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione iungamur:
ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid intelligimus,
quidquid loquimur et oramus, Deus sit.
Haec
ergo intentio, hic conatus, et finis spiritualis hominis esse debet, ut
imaginem futurae beatitudinis in hoc corruptibili corpore possidere mereatur,
et quodammodo arrham illius coelestis beatitudinis et conversationis et gloriae
incipiat in hoc saeculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est,
ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali, ad spiritualia quotidie
sublimetur, donec omnis conversatio, omnisque voluntas cordis, una et iugis
efficiatur oratio. Cumque ita mens, deposita faece terrena, ad Deum, in quo
solo semper defixa debet esse intentio spiritualis hominis, respiraverit (cui
ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus
interitus est credendus) praemissaque fuerit tranquillitate fundata, vel ab
omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono
tenacissima adhaesit intentione, Apostolicum illud implebit: Sine intermissione
orate. Et: Orate in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione.
Haec enim puritate (si dici potest) sensu mentis absorpto, ac de terreno situ ad
spiritualem sive angelicam similitudinem transformato, quidquid in se
receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima atque sincerissima
oratio erit.
Haec
proinde si continuaveris indisrupte, quemadmodum usque ab initio disseruimus,
erit tibi in tua introversione et recollectione iam facile ac promptum
contemplari ac frui, sicut vivere in natura.
|