14 - Conscientiae attestatio in
omni iudicio requirenda est.
Demum ad
spiritualem mentis perfectionem, puritatem, et tranquillitatem in Deo
consequendam, non mediocriter ad hoc proficere videtur, ut in omni quod de
nobis dicitur, sentitur, et agitur, semper tacite ad interiora mentis arcana
recurramus, et inibi ab omnibus alio abstracti, et intra nos totaliter
recollecti, statuamus nos in cognitionem veritatis ante nos, et utique
inveniemus atque videbimus penitus nihil proficere nobis, sed plurimum obesse,
si laudati vel honorati ab extra fuerimus, et ab intra in veritatis cognitione
de nobis culpabiles et rei existimus. Et sicut tunc nihil prodest, si quempiam
ab extra homines laudant, et conscientia ab intra accusat: ita e regione nihil
obest, si ab extra quis contemptus, vituperatus, et persecutus fuerit, ab intra
tantum innocens, irreprehensibilis, et innoxius existat: imo quam plurimum
super haec cum patientia, et silentio, et quiete, non immerito in Domino
gratulari habet: siquidem nulla nocebit adversitas, ubi non dominatur
iniquitas. Et sicut nullum malum impunitum, ita nullum bonum irremuneratum.
Neque cum hypocritis velimus mercedem et praemium exspectare, vel recipere ab
hominibus: sed solum a Domino Deo, non in praesenti, sed in futuro, non
transitorio in tempore, sed in aeternitate.
Liquet
ergo, quod nec maius aliquid, nec melius, quam semper in omni tribulatione et
eventu ire ad interiora mentis secreta, et ibi invocare ipsum Dominum Iesum
Christum, adiutorem in tentationibus et tribulationibus, ac inibi humiliari in
confessione peccati, laudare ipsum Deum et Patrem, corripientem et consolantem:
insuper et omnia et singula, in se vel in aliis, prospera sive adversa,
aequanimiter accipere, expedite et secure, de manu suae infalltbilis
providentiae aut dispositionis ordinate.
Ex
quibus sequitur etiam peccatorum remissio, amaritudinis expressio, collatio
dulcedinis et securitatis, unfusio gratiae et misericordiae, attractio et
corroboratio familiaritatis, atque abundans in ipso consolatio, firmaque
adhaesio et unio. Sed nec velimus imitari eos, qui per hypocrisim, et more
Pharisaico, seipsos carius et aliter videri, haberi et apparere ab extra coram
hominibus satagunt, quam ab intra in veritate de se didicerunt: quod quidem
extremae dementiae est, sic videlicet quaerere, appetere aut expetere laudem
humanam vel gloriam a se vel ab aliis, cum nihilominus interius repletus sit
illecebris et peccatis gravissimis. Et certe qui post huiusmodi vanissima currit, fugient ab eo praedicta bona,
et dedecus incurret.
Semper
ergo prae oculis tuis habeas mala tua, et inidoneitatem tuam, et cognosce te,
ut humilieris, et tamquam peripsema indignissimum, vilissimum, abiectissimumque
ab omnibus haberi non refugias propter gravissima peccata et maxima mala tua.
Qua de re reputa te inter alios, ut scoriam inter aurum, zizaniam inter
triticum, paleam inter grana, lupum inter oves, satan inter filios Dei. Sed nec
velis revereri ab aliis, aliisque praeferri: imo potius toto corde et spiritu
fuge virus huius pestilentiae, venenum laudis, reputationem iactantiae et
ostentationis, ne videlicet, iuxta Prophetam, laudetur peccator in desideriis
animae suae. Et, Isaiae, iii.12: Qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et
viam gressuum tuorum dissipant. Et Dominus, Lucae, vi.26: Vae cum benedixerint
vobis homines.
|