16 - Providentia Dei, qualiter ad
omnia se extendat?
Verumtamen, ut
iuxta praefata, sine impedimento, expedite, secure et nude in Dominum Deum
nostrum libere et tranquille feramur, coniungamur et uniamur, eique firmiter
adhaereamus, aequanimiter in prosperis et adversis, in vita sive in morte, opus
est ut cuncta et singula indiscussae suae infallibili providentiae indubie
committamus et certissime.
Nec
mirum, cum ipse solus sit qui omnibus dat esse, posse, et operari, id est,
substantiam, virtutem, et operationem, speciem, modum, et ordinem in numero,
pondere, et mensura. Praesertim cum sicut opus artis praesupponit opus naturae,
ita opus naturae praesupponit opus Dei creantis, conservantis, ordinantis, et
administrantis: eo quod ipsius solius sit infinita potentia, sapientia,
bonitas, et essentialis misericordia, iustitia, et veritas, charitasque,
immutabilis aeternitas et immensitas.
Nulla
ergo res potest propria virtute subsistere, nec agere, nisi agat in virtute ipsius
Dei, scilicet primi moventis, primi principii, qui est causa omnis actionis, et
operatur in omni agente. Quippe quantum ad rationem ordinis pertinet, Deus
immediate omnibus providet, et usque ad ultima singularia. Nihil igitur a
maximo usque ad minimum sempiternam Dei providentiam effugit, nec declinat
etiam, sive in voluntariis, sive in causalibus, sive in fortuitis nec de se
intentis. Sed nec aliquid Deus facere potest, quin sub ordinem suae
providentiae cadat, sicut non potest facere aliquid, quod eius operationi non
subdatur.
Extendit
igitur se providentia divina ad omnia et singula, etiam usque ad hominum
cogitata. Qua de re Scriptura, iuxta illud primae Petri, v.7: Omnem
solicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et rursum Propheta: Iacta super Dominum
curam tuam, et ipse te enutriet. Et, Ecclesiastici, ii.11 et 12: Respicite,
filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus
est. Qui enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? Et Dominus ait:
Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus? Quidquid ergo, et
quantumcumque magnum a Deo sperare possumus, erimus sine dubio accepturi,
secundum illud Deuteronomii, xi.24: Omnis locus quem calcaverit pes vester,
vester erit. Quia quantumcumque desiderare quis potuerit, tantum est
accepturus: et quatenus fiduciae pedem porrexerit, eatenus possidebit. Unde
Bernardus: «Auctor omnium Deus tantae abundat visceribus pietatis, ut ad
quantumcumque gratiam fiduciae simum extendere poterimus, tantum erimus sine
dubio accepturi.» Unde, Marci, xi.24: Omnia quaecumque orantes petitis, credite
quia accipietis, et evenient vobis.
Porro,
quanto haec fiducia in Deum fortiorest et instantior, et quanto in Deo cum
humilitate et reverentia se violentius erigit, tanto securius, et abundantius,
et citius, quod sperabat, impetrabit ac obtinebit.
At
vero, si inter haec propter multitudinem et magnitudinem peccatorum fiducia in
Deum se erigere tependo retardat, animadvertat qui huiusmodi est, quod omnia
possibilia sunt apud Deum: et quod vult, necesse est quod fiat, et quod non
vult, impossibile est ut fiat: et quod tam facile est ei tam innumerabilia
peccata, quantumcumque enormia, remittere et delere, sicut unum peccatum. Et
sicut peccator non potest, quantum in se est, ab innumerabilibus peccatis
surgere, et se ab eis executere et absolvere, sic nec ab uno peccato. Non enim possumus non solum facere, sed
nec cogitare bonum a nobis, quasi ex nobis, sed hoc ex Deo est.
Attamen
utique multo periculosius est, pluribus irretitum esse peccatis, caeteris
paribus, quam uno solo: quia nullum malum impunitum, et cuique peccato mortali
debetur infinita poena, et hoc de rigore iustitiae, eo quod quodlibet tale
peccatum sit contra Deum, qui est actu infinitae reverentiae, dignitatis, et
honorificentiae.
Praeterea,
secundum Apostolum, cognovit Dominus qui sunt eius: et impossibile est aliquem
illorum perire, inter quoscumque anfractus et fluctus errorum, scandalorum,
schismatum, persecutionum, haeresum, tribulationum, adversitatum, atque
tentationum qualiumcumque, eo quod numerus electorum suorum, et terminus
meritorum sit aeternaliter et immutabiliter ab eo praevisus, in tantum, ut
etiam omnia bona et mala, propria et aliena, prospera et adversa eis
cooperentur in bonum, nisi forte in hoc quod gloriosiores et probatiores
appareant in adversis.
Secure
ergo et expedite cuncta et singula committamus plena cum fiducia divinae
providentiae, quae idcirco permittit mala qualiacumque qualitercumque fieri: et
bonum est, et bene fit, ut sinat ea fieri: nec fierent nisi permitteret ea
fieri: nec aliter nec plus fieri possunt, nisi in quantum permittit, quia scit,
potest, et vult ea in melius convertere et disponere. Sicut enim eius
operatione omnia bona fiunt, sic eius permissione omnia mala bona fiunt: ut
certe ex hoc appareat eius potentia, sapientia, clementia per reparatorem
Christum, misericordia et iustitia, virtus gratiae, et defectus naturae,
pulchritudo universi, comparatione oppositorum, laus bonorum, reproborum
malitia atque poena. Similiter in peccatore converso contritio, confessio, et
poenitentia, mansuetudo Dei, pietas, et charitas, lausque eius, et bonitas. Non
tamen eis semper cedit in bonum, qui male agunt: sed ut communiter in periculum
magnum, et maximum malum, privationis scilicet gratiae et gloriae, et
incursionis culpae et poenae, nonnumquam etiam aeternae, a qua nos custodiat
Iesus Christus. Amen.
|