Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus (Jodl von Kastl?) De adhaerendo Deo IntraText CT - Text |
|
|
10 - Actualis devotio et sensibilis non tantum curanda est, sicut voluntate Deo adhaerere.
Praeterea, non multum cures actualem devotionem, aut sensibilem dulcedinem, vel lacrymas, sed tantum per bonam voluntatem in intellectu sis mente cum Deo intra te unitus. Quippe super omnia placet Deo mens nuda a phantasmatibus, id est, imaginibus, speciebus, ac similitudinibus rerum creatarum. Decet namque monachum esse alienum ab omni creatura, ut soli Deo intra se nude et expedite intendat, vacet, et adhaereat
Quamobrem abneges temetipsum, ut nude sequaris Christum Dominum Deum tuum, qui vere pauper, obediens, castus, humiliatus est, et passus: in cuius etiam vita et morte multi scandalizati fuerunt, ut liquet ex decursu Evangelii.
Praeterea, anima separata a corpore non advertit quomodo aut quid agatur de suo corpore derelicto, sive comburatur, sive suspendatur, sive maledicatur, et nihil propter has iniurias corpori illatas contristatur, sed solum cogitat illud nunc aeternitatis, et illud unum quod dicit Dominus in Evangelio necessarium. Sic et tu te habeas ad corpus tuum, quasi iam non sis in corpore, et cogita semper de aeternitate animae tuae in Deo, et dirige sedulo cogitatum tuum in illud unum de quo Christus dixit: Porro unum est necessarium: et senties ex hoc magnam gratiam, ad mentis nuditatem et cordis simplificationem acquirendam.
Verumtamen istud unum est tibi praesentissimum, si te nudaveris a phantasmatibus, et quibuscumque aliis implicationibus, moxque senties sic esse, videlicet te nuda et expedita mente vacare et adhaerere Deo: et sic eris invictus etiam in omnibus qualitercumque inferri possunt, sicut et sancti Martyres, Patres et electi, beatique omnes: qui, despectis omnibus, solum cogitabant animae securitatem et aeternitatem in Deo: et ita armati intus, et per bonam voluntatem Deo uniti, omnia mundi spreverunt, ac si omnino anima iam divisa esset a corpore. Ex his ergo perpende, quantum potest bona voluntas cum Deo unita, imo per illam animae impressionem in Deo, ut per eius a carne virtualem et spiritualem divisionem, anima quodammodo respiciat a longe hominem exteriorem suum tamquam non suum; et sic vilipendit omnia quae inferuntur sibi vel carni suae, ac si fierent alteri, vel non homini. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Numquam ergo audeas omnino coram Domino Deo tuo intra te aliquid cogitare, vel imaginari, quod coram hominibus erubesceres vel audiri, vel videri, propter Dei reverentiam principalem.
Est etiam hoc iustum, omnem tuum cogitatum et cogitationem ad solum Deum erigere: eumque, tamquam nihil aliud praeter ipsum sit, sola mentis acie intueri, sicque inhaerendo frui, quod est perfecta inchoatio vitae futurae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |