Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus (Jodl von Kastl?) De adhaerendo Deo IntraText CT - Text |
|
|
11 - Qualiter tentationibus sit resistendum, et tribulationes qualiter sustinendae?
Proinde nemo accedens ad Deum vero et integro corde est, quin vexationibus et tentationibus probetur.
Idcirco in omnibus tentationibus vel hoc observetur, ut si sentiatur, non consentiatur, et patienter ac aequanimiter cum humilitate et longanimitate portetur. Si vero blasphemiae sint et turpissimae, hoc omnino firmiter teneas, quod nihil melius aut verius contra easdem facere potes, quam omnino huiusmodi phantasias pro nihilo reputare: quamquam blasphemiae nequissimae et foedissimae et horribiles sint, solum non cura eas, sed pro nihilo reputa et contemne, et tibi non imputa, nec velis tibi super huiusmodi conscientiam formare. Fugiet procul dubio inimicus, si eum sic et suas factiones contempseris. Superbus enim est valde, non patitur se contemni et sperni. Omnino ergo talia penitus non curare, summum est remedium, sicut de muscis volantibus coram oculis contra voluntatem.
Provideat ergo servus Iesu Christi, tam facile non importune fugere a facie Domini, et hinc inde indignari, murmurare, et querulari super unius muscae vexatione, videlicet levis tentationis, suspicionis, tristitiae, et detractionis, insufficientiae, et cuiuscumque adversitatis, cum sola manu bonae voluntatis in Deum erectae possunt omnia haec fugari. Nempe per bonam voluntatem habet homo Deum in defensorem, sanctos Angelos custodes et protectores. Insuper et per bonam voluntatem omnis tentatio superatur, sicut musca manu de calvitie capitis fugatur.
Pax ergo hominibus bonae voluntatis. Proinde ergo nec aliquid ditius offertur Deo bona voluntate. Quippe bona voluntas in anima, est origo omnium bonorum, et omnium mater virtutum: quam qui habere incipit, secure habet quidquid ei ad bene vivendum opus est. Si ergo volueris bonum, et non potes, factum Deus compensat.
Igitur secundum hoc aeterna lex incommutalibili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit: in beatitudine aut in miseria, praemium atque supplicium. Dilectio enim est magna voluntas Deo serviendi, dulcis affectus Deo placendi, ferventissimum desiderium Deo fruendi. Demum, tentari non est peccatum, sed materia exercendae virtutis, ut homo ad multa bona proficiat tentatione, cum tota vita hominis super terram tentatio censeatur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |