Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Jodl von Kastl?)
De adhaerendo Deo

IntraText CT - Text

  • 13 - Orationis qualitas et utilitas: quomodo cor sit recolligendum intra se?
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

13 - Orationis qualitas et utilitas: quomodo cor sit recolligendum intra se?

 

      Praeterea, cum ad haec et ad quaecumque alia bona omnino simus ex nobis insufficientes, nec aliquid de nobis ipsi Domino Deo (a quo solo omne bonum) exhibere possumus, quod non sit prius suum, solo uno excepto, quod superest, quemadmodum ipse per se benedicto suo ore etiam et exemplo nos instruere dignatus est, ut videlicet in omni casu et eventu ad ipsam orationem recurramus, sicut rei, miseri, pauperes, mendici, infirmi, inopes, subditi, servi, et filii, ac totaliter in nobis ipsis desolati, humiliata mentis prostratione, in timore et amore, recollecte et composite, maturo, vero, nudoque affectu erubescentiae cum magnitudine desiderii et ardore, necnon in gemitu cordis, et simplicitate et sinceritate mentis, supplicemus et exponamus ipsi plena cum fiducia undique nobis imminentia pericula; ita dumtaxat, ut expedite, secure, et nude nos ei totaliter usque ad ultimum videlicet committamus, et offereamus, tamquam vere et per omnia sui, nihil nobisipsis reservantes, ut impleatur in nobis illud beati patris Isaac, qui loquitur de hac ipsa oratione, dicens: «Tunc erimus unum in Deo, et Dominus Deus erit in nobis omnia in omnibus et solus, quando illa sua perfecta dilectio, qua prior ille nos dilexit, in nostri quoque cordis transierit affectum.» Quod ita fiet, cum nobis omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, denique omnis cogitatio nostra, omneque quod videmus, loquimur, quodque speramus, Deus erit, illaque unitas quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa: ut quemadmodum ille nos sincera et pura atque indissolubili charitate diligit, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione iungamur: ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid intelligimus, quidquid loquimur et oramus, Deus sit.

 

      Haec ergo intentio, hic conatus, et finis spiritualis hominis esse debet, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corruptibili corpore possidere mereatur, et quodammodo arrham illius coelestis beatitudinis et conversationis et gloriae incipiat in hoc saeculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali, ad spiritualia quotidie sublimetur, donec omnis conversatio, omnisque voluntas cordis, una et iugis efficiatur oratio. Cumque ita mens, deposita faece terrena, ad Deum, in quo solo semper defixa debet esse intentio spiritualis hominis, respiraverit (cui ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus) praemissaque fuerit tranquillitate fundata, vel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaesit intentione, Apostolicum illud implebit: Sine intermissione orate. Et: Orate in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione. Haec enim puritate (si dici potest) sensu mentis absorpto, ac de terreno situ ad spiritualem sive angelicam similitudinem transformato, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima atque sincerissima oratio erit.

 

      Haec proinde si continuaveris indisrupte, quemadmodum usque ab initio disseruimus, erit tibi in tua introversione et recollectione iam facile ac promptum contemplari ac frui, sicut vivere in natura.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License