DE LUCE SEU DE INCHOATIONE
FORMARUM
Formam
primam corporalem, quam quidam corporeitatem vocant, lucem esse arbitror. Lux enim
per se in omnem partem se ipsam diffundit, ita ut a puncto lucis sphaera lucis
quamvis magna subito generetur, nisi obsistat umbrosum. Corporeitas vero est,
quam de necessitate consequitur extensio materiae secundum tres dimensiones,
cum tamen utraque, corporeitas scilicet et materia, sit substantia in se ipsa
simplex, omni carens dimensione. Formam
vero in se ipsa simplicem et dimensione carentem in materiam similiter
simplicem et dimensione carentem dimensionem in omnem partem inducere fuit
impossibile, nisi seipsam multiplicando et in omnem partem subito se
diffundendo et in sui diffusione materiam extendendo, cum non possit ipsa forma
materiam derelinquere, quia non est separabilis, nec potest ipsa materia a
forma evacuari. - Atqui lucem esse proposui, cuius per se est haec operatio,
scilicet se ipsam multiplicare et in omnem partem subito diffundere. Quicquid igitur hoc opus
facit, aut est ipsa lux, aut est hoc opus faciens in quantum participans ipsam
lucem, quae hoc facit per se. Corporeitas ergo aut est ipsa lux, aut est dictum
opus faciens et in materiam dimensiones inducens, in quantum participat ipsam
lucem et agit per virtutem ipsius lucis. At vero formam primam in materiam
dimensiones inducere per virtutem formae consequentis ipsam est impossibile.
Non est ergo lux forma consequens ipsam corporeitatem, sed est ipsa
corporeitas.
Amplius:
formam primam corporalem formis omnibus sequentibus digniorem et excellentioris
et nobilioris essentiae et magis assimilatam formis stantibus separatis
arbitrantur sapientes. Lux vero omnibus rebus corporalibus dignioris et
nobilioris et excellentioris essentiae est, et magis omnibus corporibus
assimilatur formis stantibus separatis, quae sunt intelligentiae. Lux est ergo
prima forma corporalis.
Lux
ergo, quae est prima forma in materia prima creata, seipsam per seipsam undique
infinities multiplicans et in omnem partem aequaliter porrigens, materiam, quam
relinquere non potuit, secum distrahens in tantam molem, quanta est mundi
machina, in principio temporis extendebat. Nec potuit extensio materiae fieri
per finitam lucis multiplicationem, quia simplex finities replicatum quantum
non generat, sicut ostendit Aristoteles in de caelo et
mundo.1 Infinities vero multiplicatum necesse est finitum quantum
generare, quia productum ex infinita multiplicatione alicuius in infinitum
excedit illud, ex cuius multiplicatione producitur. Atqui simplex a simplici
non exceditur in infinitum, sed solum quantum finitum in infinitum excedit
simplex. Quantum enim infinitum infinities infinite excedit simplex. - Lux
igitur, quae est in se simplex, infinities multiplicata materiam similiter
simplicem in dimensiones finitae magnitudinis necesse est extendere.
Est autem possibile, ut
aggregatio numeri infinita ad congregationem infinitam in omni numerali se
habeat proportione et etiam in omni non numerali. Et sunt infinita aliis infinitis
plura et alia aliis pauciora. Aggregatio omnium numerorum tam parium quam
imparium est infinita, et ita est maior aggregatione omnium numerorum parium,
quae nihilominus est infinita; Excedit namque eam aggregatione omnium numerorum
imparium. Aggregatio etiam numerorum ab unitate continue duplorum est infinita;
et similiter aggregatio omnium subduplorum illis duplis correspondentium est
infinita. Quorum subduplorum aggregationem necesse est esse subduplam ad
aggregationem duplorum suorum. Similiter aggregatio omnium numerorum ab unitate
triplorum tripla est aggregationi omnium subtriplorum suorurn istis triplis
respondentium. - Et similiter patet de omnibus speciebus numeralis
proportionis, quoniam secundum quamlibet earum proportionari potest finitum ad
infinitum.
Si
vero ponatur aggregatio infinita omnium duplorum continue ab unitate et
aggregatio infinita omnium subduplorum illis duplis correspondentium,
tollaturque de aggregatione subduplorum unitas vel quivis numerus finitus, iam
subtractione facta non remanebit inter aggregationem primam et residuum de
aggregatione secunda dupla proportio; sed nec aliqua numeralis proportio, quia
si de numerali proportione per subtractionem a minori extremitate relinquatur
alia numeralis proportio, oportet, ut subtractum istius, a quo subtrahitur, sit
pars aliquota vel aliquot partes aliquotae. Numerus vero finitus numeri infiniti aliquota vel aliquot aliquotae esse
non potest. Subtracto igitur numero de aggregatione subdupla infinita non
remanet proportio numeralis inter aggregationem duplam infinitam et residuum de
aggregatione subdupla infinita.
His ergo ita se habentibus
manifestum est, quod lux multiplicatione sua infinita extendit materiam in
dimensiones finitas minores et dimensiones finitas maiores secundum quaslibet
proportiones se habentes ad invicem, numerales scilicet et non numerales. Si
enim lux multiplicatione sui infinita extendit materiam in dimensionem
bicubitam, eadem infinita multiplicatione duplicata extendit eam in dimensionem
tetracubitam, et eadem subduplicata extendit eam in dimensionem monocubitam; et
sic secundum ceteras proportiones numerales et non numerales.
Iste, ut reor, fuit
intellectus philosophorum ponentium omnia componi ex atomis et dicentium,
corpora ex superficiebus componi et superficies ex lineis et lineas ex punctis.
- Nec contradicit haec sententia ei, quae ponit, magnitudinem solum ex
magnitudinibus componi, quia tot modis dicitur totum, quot modis dicitur pars.
Aliter namque dicitur medietas pars totius, quae bis sumpta reddit totum, et
aliter est costa pars diametri, quae non aliquotiens sumpta reddit diametrum,
sed aliquotiens sumpta exsuperatur a diametro. Et aliter dicitur angulus
contingentiae pars anguli recti, in quo est infinities, et tamen finite
subtractus ab eo diminuit illum; et aliter punctus pars lineae, in qua est
infinities, et finite subtractus ab ea non diminuit eam.
Rediens
igitur ad sermonem meum dico, quod lux multiplicatione sui infinita in omnem
partem aequaliter facta materiam undique aequaliter in formam sphaericam
extendit, consequiturque de necessitate huius extensionis partes extremas
materiae plus extendi et magis rarefieri, quam partes intimas centro
propinquas. Et cum partes extremae fuerint ad summum rarefactae, partes
interiores adhuc erunt maioris rarefactionis susceptibiles.
Lux
ergo praedicto modo materiam primam in formam sphaericam extendens et extremas
partes ad summum rarefaciens, in extima sphaera complevit possibilitatem
materiae, nec reliquit eam susceptibilem ulterioris impressionis. Et sic
perfectum est corpus primum in extremitate sphaerae, quod dicitur firmamentum,
nihil habens in sui compositione nisi materiam primam et formam primam. Et ideo
est corpus simplicissimum quoad partes constituentes essentiam et maximam
quantitatem, non differens a corpore genere nisi per hoc quod in ipso materia
est completa per formam primam solum. Corpus vero genus, quod est in hoc et in
aliis corporibus, habens in sui essentia materiam primam et formam primam,
abstrahit a complemento materiae per formam primam et a diminutione materiae
per formam primam.
Hoc itaque modo completo
corpore primo, quod est firmamentum, ipsum expandit lumen suum ab omni parte
sua in centrum totius. Cum enim sit lux perfectio primi corporis, quae naturaliter
se ipsam multiplicat a corpore primo, de necessitate diffunditur lux in centrum
totius. Quae cum sit forma tota non separabilis a materia in sui diffusione a
corpore primo, secum extendit spiritualitatem materiae corporis primi. Et sic
procedit a corpore primo lumen, quod est corpus spirituale, sive mavis
dicere spiritus corporalis. Quod lumen in suo transitu non dividit corpus per
quod transit, ideoque subito pertransit a corpore primi caeli usque ad centrum.
Nec est eius transitus, sicut si intelligeretur aliquid unum numero transiens
subito a caelo in centrum - hoc enim forte est impossibile -, sed suus
transitus est per sui multiplicationem et infinitam generationem luminis. Ipsum
ergo lumen a corpore primo in centrum expansum et collectum molem existentem
infra corpus primum congregavit; et cum iam non potuit minorari corpus primum,
utpote completum et invariabile, nec potuit locus fieri vacuus, necesse fuit,
ipsa in congregatione partes extimas molis extendi et disgregari. Et sic proveniebat
in intimis partibus dictae molis maior densitas, et in extimis augmentabatur
raritas; fuitque potentia tanta luminis congregantis et ipsa in congregatione
segregantis, ut ipsas partes extimas molis contentae infra corpus primum ad
summum subtiliarent et rarefacerent. Et ita fiebat in ipsis partibus extimis
dictae molis sphaera secunda completa nullius impressionis ultra
receptibilis. Et sic est complementum et perfectio sphaerae secundae: lumen quidem
gignitur ex prima sphaera, et lux, quae in prima sphaera est simplex, in
secunda est duplicata.
Sicut
autem lumen genitum a corpore primo complevit sphaeram secundam et intra
secundam sphaeram molem densiorem reliquit, sic lumen genitum ex sphaera
secunda sphaeram tertiam perficit et infra ipsam sphaeram tertiam molem
adhuc densiorem congregatione reliquit. Atque ad hunc ordinem processit ipsa
congregatio disgregans, donec complerentur novem sphaerae caelestes et
congregaretur inter sphaeram nonam infimam moles densata, quae esset quattuor elementorum
materia. Sphaera autem infima, quae est sphaera lunae, ex se etiam lumen
gignens, lumine suo et molem infra se contentam congregavit et congregando
partes eius extimas subtiliavit et disgregavit. Non tamen fuit huius luminis
potentia tanta, ut congregando partes eius extimas disgregaret ad summum.
Propterea remansit in omni parte molis huius imperfectio et possibilitas
receptionis congregationis et disgregationis. Et pars suprema molis huius
disgregata non ad summum, sua tamen disgregatione ignis effecta, remansit adhuc
materia elementorum. Et hoc elementum ex se lumen gignens et molem infra se
contentam congregans eius partes extimas disgregavit, minori tamem ipsius ignis
disgregatione; et sic produxit ignem. - Ignis vero ex se lumen gignens
et molem infra contentam congregans eius partes extimas disgregavit, minori
tamen ipsius disgregatione; et sic arem produxit. - Ar quoque ex se
corpus spirituale vel spiritum corporalem generans et intra se contentum
congregans et congregando exteriora eius disgregans aquam produxit et terram.
Sed quia in aqua plus remansit de virtute congregante, quam disgregante,
remansit etiam ipsa aqua cum terra ponderosa.
Hoc
igitur modo productae sunt in esse sphaerae 13 mundi huius sensibilis: novem scilicet
caelestes, inalterabiles, inaugmentabiles, ingenerabiles et incorruptibiles,
utpote completae, et quattuor existentes modo contrario, alterabiles,
augmentabiles, generabiles et corruptibiles, utpote incompletae. - Et patens
est, quoniam omne corpus superius secundum lumen ex se progenitum est species
et perfectio corporis sequentis. Et sicut unitas potentia est omnis numerus
sequens, sic corpus primum multiplicatione sui luminis est omne corpus sequens.
Terra autem est omnia
corpora superiora aggregatione in se luminum superiorum. Propterea ipsa est,
quae a poetis Pan dicitur id est totum; et eadem Cybele, quasi
cubile, a cubo id est soliditate nominatur, quia ipsa est omnium corporum
maxime compressa, hoc est Cybele mater deorum omnium, quia, cum in ipsa
superiora lumina sint collecta, non sunt tamen in ea per operationes suas
exorta, sed possibile est educi ex ea in actum et operationem lumen cuiuscunque
sphaerae volueris; et ita ex ea quasi ex matre quadam quivis deorum
procreabitur. - Media autem corpora in duabus se habent
habitudinibus. Ad inferiora quidem namque se habent sicut caelum primum ad
omnia reliqua; et ad superiora, sicut terra ad omnia cetera. Et sic modis aliquibus
in quolibet eorum sunt omnia reliqua.
Et
species et perfectio corporum omnium est lux: sed superiorum corporum magis
spiritualis et simplex, inferiorum vero corporum magis corporalis et
multiplicata. Nec sunt omnia corpora eiusdem speciei, licet a luce simpla vel multiplicata
fuerint profecta, sicut nec omnes numeri sunt eiusdem speciei, cum tamen sint
ab unitate maiori vel minori multiplicatione collecti.
Et
in hoc sermone forte manifesta est intentio dicentium «omnia esse unum ab
unius lucis perfectione» et intentio dicentium «ea, quae sunt multa,
esse multa ab ipsius lucis diversa multiplicatione.»
Cum
autem corpora inferiora participant formam superiorum corporum, corpus inferius
participatione eiusdem formae cum superiore corpore est receptivum motus ab
eadem virtute motiva incorporali, a qua virtute motiva movetur corpus superius.
Quapropter virtus incorporalis intelligentiae vel animae, quae movet sphaeram
primam et supremam motu diurno, movet omnes sphaeras caelestes inferiores eodem
diurno motu. Sed quanto inferiores
fuerint, tanto debilius hunc motum recipiunt, quia quanto fuerit sphaera
inferior, tanto est in ea lux prima corporalis minus pura et debilior.
Licet autem elementa
participent formam caeli primi, non tamen moventur a motore caeli primi motu
diurno. Quamquam participant illa luce prima, non tamen oboediunt virtuti
motivae primae, cum habeant istam lucem impuram, debilem, elongatam a puritate
eius in corpore primo, et cum, habeant etiam densitatem materiae, quae est
principium resistentiae et inoboedientiae. Putant tamen aliqui, quod sphaera
ignis circumrotetur motu diurno, et significationem ipsius ponunt
circumrotationem cometarum, et dicunt etiam hunc motum derivari usque in aquas
maris, ita ut ex eo proveniat fluxus marium. Verumtamen omnes recte
philosophantes terram ab hoc motu dicunt esse immunem.
Eodem
quoque modo sphaerae, quae sunt post sphaeram secundam, quae fere secundum
computationem in sursum facta nominatur octava, quia participant formam illius,
communicant omnes in motu suo, quem habent proprium praeter motum diurnum.
Ipsae
autem caelestes sphaerae, quia completae sunt, non receptibiles rarefactionis
aut condensationis, lux in eis non inclinat partes materiae a centro, ut
rarefaciat eas, vel ad centrum, ut condenset. Et propter hoc ipsae sphaerae
caelestes non sunt receptibiles motus sursum aut deorsum, sed solummodo motus
circularis a virtute motiva intellectiva, quae in sese aspectum corporaliter
reverberans ipsas sphaeras corporali circulat revolutione. Ipsa autem elementa, quia incompleta, rarefactibilia
et condensabilia, inclinat lumen, quod in eis est, aut a centro, ut rarefaciat,
aut ad centrum, ut condenset. Et propter hoc ipsa sunt aut sursum aut deorsum
naturaliter mobilia.
In
supremo autem corpore, quod est simplicissimum corporum, est reperire quattuor,
scilicet formam, materiam, compositionem et compositum. - Forma autem,
utpote simplicissima, unitatis obtinet locum. - Materia autem propter
duplicem potentiam ipsius, susceptibilitatem scilicet impressionum et earundem
receptibilitatem, et etiam propter densitatem, quae radicaliter est ipsius
materiae, quae primo et principaliter accidit binario, binarii naturam merito
sortitur. - Compositio vero ternarium in se tenet, quia in ea patet
materia formata et forma materiata et ipsa compositionis proprietas, quae a
materia et forma alia et tertia reperitur in unoquoque composito. - Et quod est
compositum praeter haec tria proprium, sub numero quaternario
comprehenditur. - Est ergo in primo corpore, in quo scilicet virtualiter cetera
corpora sunt, quaternarius, et ideo radicaliter numerus ceterorum corporum non
ultra denarium invenitur. Unitas namque formae et binarius
materiae et ternarius compositionis et quaternarius compositi,
cum aggregantur; denarium constituunt. Propter hoc est denarius, numerus
corporum sphaerarum mundi, quia sphaera elementorum licet dividatur in
quattuor, una tamen est participatione naturae terrestris corruptibilis.
Ex
his patet, quod denarius sit numerus universitatis perfectus, quia omne
totum et perfectum aliquid habet in se sicut formam et unitatem, et aliquid
sicut materiam et binarium, et aliquid sicut compositionem et ternarium, et
aliquid sicut compositum et quaternarium. Nec contingit ultra haec quattuor
quintum addere. Quapropter omne totum et perfectum est decem.
His
autem manifestum est, quod solae quinque proportiones repertae in his quattuor
numeris unum, duo, tria, quattuor aptantur compositioni et concordiae
stabilienti omne compositum. Quapropter istae solae quinque proportiones
concordes sunt in muscis modulationibus, gesticulationibus et rythmicis
temporibus.
Explicit
tractatus de luce Lincolniensis.
|