Praefatio
Cogit me multum assidua
tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine
propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus
possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi
cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
Asseris te namque novum
amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare
frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire. Quod quam sit grave quamque
molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare.
Novi enim et manifesto
experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet
perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo
magis possit ipsius illaqueari catenis; nihil credit se habere beatum nisi id
quod penitus suo debeat amori placere.
Quamvis igitur non
multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam
prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector,
tuae nullatenus valeo petitioni obstare; quia luce clarius novi quod docto in
amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo
postulationi parere.
|