1.
Quid sit amor
Amor est passio quaedam
innata procedens ex visione et immoderata cogitatione formae alterius sexus, ob
quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque
voluntate in ipsius amplexu amoris praecepta compleri.
Quod amor sit passio
facile est videre. Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est
angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit
effectum, nec in vanum suos labores emittat.
Vulgi quoque timet
rumores et omne quod aliquo posset modo nocere; res enim imperfectae modica
turbatione deficiunt.
Sed et si pauper ipse
sit, timet ne eius mulier vilipendat inopiam; si turpis est, timet ne eius
contemnatur informitas vel pulchrioris se mulier annectat amori; si dives est,
praeteritam forte tenacitatem sibi timet obesse.
Et ut vera loquamur,
nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores. Est igitur amor ille
passio, qui ex altera tantum est parte libratus, qui potest singularis amor
vocari.
Postquam etiam amor
utriusque perficitur, non minus timores insurgunt; uterque namque timet
amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat,
quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi
suos fructum sentiant [sibi] afferre labores.
Gravius est enim carere
quaesitis quam sperato lucro privari. Timet etiam ne in aliquo offendat
amantem; tot enim timet quod nimium esset narrare difficile.
Quod autem illa passio
sit innata, manifesta tibi ratione ostendo, quia passio illa ex nulla oritur
actione subtiliter veritate inspecta; sed ex sola cogitatione quam concipit
animus ex eo quod vidit passio illa procedit.
Nam quum aliquis videt aliquam
aptam amori et suo formatam arbitrio, statim eam incipit concupiscere corde;
postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore,
quousque ad cogitationem devenerit pleniorem.
Postmodum mulieris
incipit cogitare facturas, et eius distinguere membra suosque actus imaginari
eiusque corporis secreta rimari ac cuiusque membri officio desiderat perpotiri.
Postquam vero ad hanc
cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim
procedit ad actum; statim enim iuvamen habere laborat et internuntium invenire.
Incipit enim cogitare
qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus
cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia
cupienti animo nil satis posset festinanter impleri; et multa sibi in hunc
modum evenire constat.
Est igitur illa passio
innata ex visione et cogitatione. Non quaelibet cogitatio sufficit ad amoris
originem, sed immoderata exigitur; nam cogitatio moderata non solet ad mentem
redire, et ideo ex ea non potest amor oriri.
|