2.
Inter quos possit esse amor
Hoc autem est praecipue
in amore notandum, quod amor nisi inter diversorum sexuum personas esse non
potest. Nam inter duos mares vel inter
duas feminas amor sibi locum vindicare non valet; duae namque sexus eiusdem
personae nullatenus aptae videntur ad mutuas sibi vices reddendas amoris vel
eius naturales actus exercendos. Nam quidquid natura negat, amor erubescit
amplecti.
Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius
assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus; optat enim ut cum
ea omnia compleat amoris mandata, id est ea quae in amoris tractatibus
reperiuntur inserta.
In amantis ergo
conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis
exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo
quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito
amore carere.
Quid enim homo posset
possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot
assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare? Videmus enim ipsos mortem
contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire
inopias.
Sapiens tamen amator
divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta
patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis. Nam inopiae quisque
necessitati suppositus deflexo incipit incedere vultu et multis cogitationibus
cruciari, et omnis eum alacritas derelinquit.
Qua quidem cessante
illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et
ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt
amoris incrementa deficere; ergo incipit amor diminui. Amor enim semper
minuitur vel augetur.
Manifesto igitur
experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris
deficere, quia «Non habet unde suum paupertas pascat amorem.»
Non autem haec tibi
enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare,
quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut
tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam
largitatem utroque brachio amplectendam. Nota etiam quod amans nihil sapidum ab
amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.
|