4. Quis sit effectus amoris
Effectus autem amoris hic est, quia verus amator
nulla posset avaritia offuscari; amor horridum et incultum omni facit
formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos
quoque solet humilitate beare; obsequia cunctis amorosus multa consuevit
decenter parare. O, quam mira res est amor, qui tantis facit hominem fulgere virtutibus,
tantisque docet quemlibet bonis moribus abundare!
Est et aliud quiddam in
amore non brevi sermone laudandum, quia amor reddit hominem castitatis quasi
virtute decoratum, quia vix posset de alterius etiam formosae cogitare amplexu,
qui unius radio fulget amoris. Est enim suae menti, dum de amore suo plenarie
cogitat, mulieris cuiuslibet horridus et incultus aspectus.
Hoc ergo tuo pectori
volo semper esse affixum, Gualteri amice, quod si tali amor libramine uteretur
ut nautas suos post multarum procellarum inundationem in quietis semper portum
deduceret, me suae servitutis perpetuo vinculis obligarem.
Sed quia inaequale
pensum sua solet manu gestare, de ipsius tanquam iudicis suspecti non ad plenum
confido iustitia. Ideoque ad praesens eius recuso iudicium, quia «Saepe suos
nautas valida relinquit in unda».
Sed quare amor quandoque
ponderibus non utatur aequalibus, alibi tractatu latiori te plenius edocebo.
|