5. Quae personae sint aptae ad
amorem
Est nunc videre quae sint
aptae personae ad amoris arma ferenda. Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus
est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas
impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia.
Aetas impedit, quia post
sexagesimum annum in masculo et post quinquagesimum in femina, licet coire homo
possit, eius tamen voluptas ad amorem deduci non potest, quia calor naturalis ab
ea aetate suas incipit amittere vires, et humiditas sua validissime inchoat
incrementa fovere, atque hominem in varias deducit angustias et aegritudinum
diversarum molestat insidiis, nullaque sunt sibi in hoc saeculo praeter cibi et
potus solatia.
Similiter ante duodecim
annos femina et ante decimum quartum annum masculus non solet in amoris
exercitu militare.
Dico tamen et firmiter
assero quod masculus ante decimum octavum annum verus esse non potest amans,
quia usque ad id tempus pro re satis modica verecundo rubore perfunditur, qui
non solum perficiendum impedit amorem sed bene perfectum exstinguit.
Sed et alia ratio
efficacior invenitur, quia ante praefatum tempus nulla in homine constantia
viget, sed in omnibus variabilis reperitur. Nec enim aetatis de amoris imperii
arcanis posset tanta infirmitas cogitare. Cur vero citius in muliere amor quam
in masculis exardescit, alibi forte docebo.
Caecitas impedit amorem,
quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere
cogitationem; ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat
esse probatum. Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor; nam amorem
ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
Nimia voluptatis
abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine
detinentur quod amoris non possent retineri reticulis; qui post multas etiam de
muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident
statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti
obliviosi et ingrati exsistunt.
Illi tales quot vident
tot cupiunt libidini immisceri. Istorum
talis amor est qualis est canis impudici. Sed nos credimus asinis comparandos;
ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit
aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus
separari. De
talibus amantibus alibi dicetur.
|