6. Qualiter amor acquiratur et
quot modis
Nunc igitur sequenti
restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus. Et quorundam fertur
narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae
venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et
facili rei petitae concessione.
Sed nostra quidem credit
opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos
omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina
monstrabit.
Formae venustas modico
labore sibi quaerit amorem, maxime si amorem simplicis requirit amantis.
Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque
venustam et corporis cultum.
Horum autem amorem
improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos
vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest; ergo sua statim incipit
incrementa nescire.
Divulgatus enim amor
aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare
rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem.
Raro inter ipsos amor
perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non
potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit
cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et
sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis
insurgit.
In talibus amor, quum
non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium
lamenta poenarum deducit amantes, quia «Nitimur in vetitum cupimus semperque
negatum».
Sapiens igitur mulier
talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non
autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat. Non enim
potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire.
Tales etiam mirificus Ovidius
redarguendo notavit:
«Sint procul a nobis
iuvenes ut femina compti,
Fine coli modico forma
virilis amat.»
Sed et si mulierem
videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice
primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis
fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari. Sicut igitur in masculo
diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem
sectandam.
Cave igitur, Gualteri,
ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et
eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus,
non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus.
Morum probitas acquirit amorem in morum probitate
fulgentem. Doctus enim amans vel docta deformem non reiicit amantem, si moribus
intus abundet. Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita
deviare vel suum coamantem afficere turbatione.
Sapiens igitur, si
sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit
occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et
minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem.
Mulier similiter non
formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia «Nulli forma placet, si
bonitate vacet»; morum atque probitas sola est quae vera facit hominem
nobilitate beari et rutilanti forma pollere.
Nam
quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum
naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam
opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate
distinxit homines ac generis induxit differentiam.
Sed plures quidem sunt
qui ab ipsis primis nobilibus sementivam trahentes originem in aliam partem
degenerando declinant: «Et si convertas, non est propositio falsa». Sola ergo
probitas amoris est digna corona.
Sermonis facundia
multotiens ad amandum non amantium corda compellit. Ornatum etenim amantis eloquium
amoris consuevit concitare aculeos et de loquentis facit probitate praesumi. Quod qualiter fiat, quam
brevi potero curabo tibi sermone narrare.
Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod
mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior. Item masculus alius est
plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus.
Mulier plebeia tibi
satis est manifesta; nobilis mulier dicitur ex vavassoris vel proceris sanguine
orta vel eorum uxores. Nobilior femina nominatur a proceribus sumpta.
Idem dicimus in
masculis, nisi quod masculus nobiliori vel ignobiliori vinctus uxori ordinem
non mutat. Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando
commutat.
Masculi vero nobilitas
mulieris nunquam potest coniunctione mutari. Praeterea unum in masculis plus quam in feminis ordinem reperimus, quia
quidam masculus nobilissimus invenitur, ut puta clericus.
|