A. Loquitur plebeius ad plebeiam
Accedat igitur ad plebeiam
plebeius et tali ad eam sermone loquatur. Primitus ipsam suo more salutet; sed
haec sunt generaliter dicenda et omni credantur amanti, ut post salutationem
non statim a verbis amoris incipiant, quia pellicibus talia sunt initia
facienda.
Immo et domina salutata
quoddam moderatum debet a masculo tempus interponi, ut mulier, si velit, primo
loquatur. Nam si mulier ipsa loquendi praestet initium, gaudere non immerito
poteris si verborum tibi copia non abundet, quia ipsius elocutio copiosam tibi
sermonis materiam propinabit.
Sunt enim quidam qui in
dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in
mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum
satis videtur arguenda fatuitas. Non enim decet aliquem nisi audacem et
sapienter instructum ad dominarum colloquia devenire.
Sed si nimis ipsius
mulieris loquendi differantur initia, post spatium moderatum sapienter in
sermone prorumpas. Primo extrinseca verba proponas, quae ludificum aliquid
contineant vel illius patriae vel gentis vel personae laudationem.
Nam mulieres pro maxima
parte in suae personae commendatione laetantur, et cuncta quae suas pertinere
videntur ad laudes facile per omnia credunt, plebeiae maxime ac rusticanae.
Post illa igitur extrinseca verba tali potes ratione procedere:
Quando te divina
formavit essentia, nulla sibi alia facienda restabant. Tuo decori nihil deesse
cognosco, prudentiae nihil, immo nil prorsus in te deficit quidquam, nisi quod
tuo, ut mihi videtur, neminem ditasti amore.
Miror tamen plurimum si
mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu
militare permittit. O si inceperis militare amori, beatus erit ille super
omnibus quem tuo coronabis amore! Nam si ego tanto meis meritis essem dignus
honore, nullus in orbe vivens recte mihi esset coaequandus amator.
Mulier ait: Tui videntur
falsitatem continere sermones, quia, quum mihi non sit pulchritudinis forma
decora, me quasi super omnes formosam mulieres extollis, et quum sim ornatu
sapientiae destituta, me tanquam prudentem tua verba commendant. Mulieribus
enim ex plebe trahentibus originem sapientia non debet summa requiri.
Homo ait: Consuetudo est
sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex
hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes
consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio
denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem.
Cuius proverbii tu
quoque tanquam sapiens volens evitare sententiam te aliis tantum laudandam
relinquis; tot enim sunt qui tuas insistant extollere laudes, quod nunquam
dicere fas esset quod quaecunque persona vellet falsa narrare.
Nam et qui te gentis
tuae ratione non diligunt de te attente laudes referre cognovi. Sed et si
credas non esse formosam, ex hoc me verum reputare debes amantem, quum tua mihi
formositas videatur aliarum omnium summittere formas; amor enim deformem quoque
mulierem tanquam valde formosam representat amanti.
Dixisti etiam te ex vili
generi ortam. Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et
maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis
propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis
specie ditaverunt.
Nam homines universos ab
initio prodidit una natura, unaque omnes usque ad hoc tempus tenuisset
aequalitas, nisi magnanimitas et morum probitas coepisset homines nobilitatis
inaequalitate distinguere.
Mulier ait: Si tanta sum
nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius,
aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex
nobilitate requiram. Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus «non
bene conveniunt nec in una sede morantur».
Homo ait: Tua satis idonea
responsio videretur, si tantum mulieribus esset indultum ut in eis per bonos
mores generis nobilitari posset infimitas. Sed quum non solum feminis sed
etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus
recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant.
Noscas ergo primitus an
morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari
naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris. Magis enim morum
congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et
incultum quaerere genus.
Immo et si aliquis
reperiatur utraque nobilitate praeclarus, magis illius amor est eligendus qui
sola morum nobilitate lustratur. Nam ille ab antiquo stipite maiorique parente
sibi nobilitatem accipit et illam ab eis quasi ex quodam traduce sumpsit, a
quibus sementivam traxit originem; iste vero ex ipso tantum suam habet
nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae
mentis optima dispositione retinuit ortam.
Magis ergo istius quam
illius est nobilitas approbanda. Video enim quod ille rex maiori laude censetur
vel praemio dignus, qui ex suis genitoribus modico regno assumpto infinitas
postea sua virtuosa potentia nationes suae subiugaverit dicioni quam ille qui
plura regna hereditario sibi iure transmissa penitus conservat illaesa.
Si ergo cognoscas me
morum nobilitate gaudere, tuam me versus probitatem inclina et dona mihi spem
saltem tui tam diu desiderati amoris, ut vivere possim; non enim est spes ulla
salutis si de tuo me desperes amore.
Mulier ait: Quamvis multa sis
probitate laudandus, ego tamen iuvencula veterum horresco solatia.
Homo ait: Senectus quidem
res improbanda non est, quia pariter ad eam trahimur omnes unaque ad ipsam
cunctos natura deducit, cui nemo resistere potest. Non enim potentiae valui divinae
resistere, ut meam nativitatem contra suam differret provisionem tardiusque me
produceret in lucem.
Ergo quod in meis tantum
processi diebus, mihi nullatenus est adscribendum, et ideo in damnum mihi
nequaquam cedere debet; immo amplius dico quod, si sapientia te ulla detentat,
aetatis prolixitas magnum mihi est argumentum pro tuo lucrando amore, quia in
tam tempore longo laudabilia multa peregi, urbanitates multas exercui, infinita
quibus potui obsequia contuli, tot et alia bona feci quae temporis modico lapsu
nullus agere potuisset, ideoque magnis sum meritis dignus et retributione
maxima honorandus.
Et econtra, si vixissem
tempore brevi, non essem tanto munere dignus, quia tempore modico bona fieri
paucissima possunt. Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis
esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est
manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum
omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia
ferat.
Haec autem dico non
quasi asserendo me senectutis gloria decoratum, sed errorem istum a tuo volens
depellere corde, hominem qui adolescentiae praeterivit aetatem ab amoris esse
militia repellendum, quum vix in adolescentia reperiatur aliquis qui in cunctis
variabilis et inconstans non exsistat.
Non enim ex corporis
canitie recte deprehenditur ipsa senectus. Multos enim assidue videmus in
minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio
et nulla canitie dealbari. Ergo magis ex corde quam ex pilo senectus ipsa
deprehenditur.
Sed et si sit aliquis
forte nimia iuventute detentus, tali fortassis contra eum mulier utetur
obiectu: Non in te quidem illa perficitur aetas, qua digne possis amorem
alicuius postulare prudentis; unde tua multum videtur arguenda temeritas, quod
ea petis quibus penitus reperiris indignus. Multa enim debet probitate gaudere
multisque ipsum beneficiis iuvari oportet, qui dominae probioris petit amorem.
Quae autem in te sint
probitatis indicia vel quae te benefacta commendent videre non possum, nec
alicuius relatione percepi propter quae tam grandia tua tam audacter petat improbitas.
Si enim in amoris vellem exercitu militare, plures mecum viri assidua
confabulatione loquuntur, qui multa strenuitate famae sunt et probitate decori,
ex quibus mihi possem amorem eligere competentem.
Primo ergo, antequam petas,
ea facere studeas quae petitis iudicentur digna muneribus.
Homo ait: Nisi te crederem
ista ludendo narrasse, vel ut mihi verecundiae ruborem induceres, dicerem tuam
plurimum errare prudentiam. Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita
facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo
bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur.
Omnis ergo boni erit amor
origo et causa. Cessante igitur causa eius de necessitate cessat effectus.
Nullus ergo poterit homo facere bona nisi amoris suasione cogatur. Petitum
itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta
et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
Magis enim ad tuam
laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem
largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem
concedas; ibi enim quasi ex debito faceres, hic vero largitas pura versatur.
Praeterea, nonne maiori
doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit
doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem? Novus ergo
miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius
erudiri.
Magno enim tibi
adscribetur honori si me rudem et indoctum tua feceris prudentia doctum. Rudes
enim et indoctos tali decet amori servire, cuius industria incauta valeat
obumbrari iuventus.
Mulier ait: Non recte in amore
sapis, quum aperte videaris amoris regulas tuis sermonibus obviare. Nam amoris
praecepto docemur ut qui plura bona facit, maiori debeat honore gaudere ac meritis
pluribus adiuvari. Nam si tuos veros iudicemus esse sermones, suis actoribus
benefacta nocebunt, et econtra aliis prodesse videbitur a beneficiis
abstinuisse nullaque bona fecisse.
Sed dicis in hoc mea te
velle disciplina doceri; hunc autem penitus recuso laborem, quia magis doctus
videtur eligendus amator quam qui meo labore est docendus. Parisius igitur
exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare
qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.
Homo ait: Mirandum est quod
dicis, et quod tam sophistice meos niteris sermones arguere. Nam quae proposui
non recte intellexisse videris; quod enim superius enarravi magis ad tuam
pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum
praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo
sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur
aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui
nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator.
Sed si ponas qui nulla
bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem,
in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod
magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum
sequitur mundo.
Sicut enim magis ille
quoque Rex coelestis super unius peccatoris gaudet conversione quam super nonaginta
novem iustis, et hoc propter bonum quod sequitur inde, ita melius facit mulier
si aliquem minus bonum per suam doctrinam aulae coniungat amoris suaque faciat
probitate laudandum, quam si bonum aliquem faciat meliorem; id est, sicut est
maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem
iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus
efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur.
Quod autem dixi eius qui
nulla bona fecit amorem potius eligendum quam qui bona plurima peregit, hoc non
in quarto gradu sed in tribus praecedentibus gradibus interpreteris amoris. Sed
si forte horum te sermonum perturbet obscuritas, eorum tibi sententiam
indicabo.
Ab antiquo quatuor sunt
gradus in amore constituti distincti. Primus in spei datione consistit,
secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in
totius personae concessione finitur.
Quod asserui ergo, si duo
sint, quorum unus plurima alter vero nulla bona fecit, illius qui nulla bona
fecit potius est eligendus amor, non intelligere debes in quarto gradu, id est
in totius personae concessione, sed in primo, id est in spei largitione.
Nam si statim mulier
velit quarti gradus amantem eligere sine deliberationis dilatione, potius eum
qui plurima bona fecit quam qui nulla, sibi expedit amantem eligere; et hoc
ideo quia de illius est bonitate secura, de istius vero nequaquam, et pro
certis saepius non incaute relinquuntur incerta.
Sapientes tamen feminas
non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis
gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent
procedere tali. Debet enim primo spei uti largitione mulier, et si cognoverit
amantem spei largitione accepta in bonis moribus augmentari, ad gradum mulier
non vereatur devenire secundum.
Et sic gradatim usque ad
quartum deveniat gradum, si ipsum hac re invenerit per omnia dignum. Si
rationem quaeris cur in articulo praescripto iuvenis qui nulla bona fecit in
primo gradu amandus eligitur, in alio vero articulo quarti gradus eligitur qui
bona plurima fecit, ratio evidenter apparet, quia usque ad tertium gradum
potest mulier retro sine blasmo abire; si vero in quarto gradu consolidavit
amorem, non postea sine causa iustissima retro decet abire, et hoc non solum
propter amoris confirmationem, quae quarto consuevit fieri gradu, sed etiam
propter rem magnam quam in sua mulier est largita persona. Quid enim mulier
maius dare potest quam si suam personam alieno disponat arbitrio?
Quod autem dixisti te
oneris evitandi causa velle magis amantem deligere doctum quam tuo labore
docendum, satis in hoc tua videtur opinio reprobanda; dulcior enim cuilibet
fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena
arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam
quod sollicitudine modica possidetur; nam «Absque labore gravi non possunt
magna parari».
Mulier ait: Si absque gravi
labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum,
multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.
Homo ait:
Omnes quas possum tibi refero grates, quod post labores multos amorem mihi tuum
tam provide promisisti. Absit enim ut tantae probitatis feminae ego vel alius
quilibet possit lucrari amorem nisi multis fuerit primo laboribus acquisitus.
Non enim est verisimile mulierem tam prudentem amorem suum alicui repente
concedere vel alicuius probi viri labores apud se permittere sine munere
demorari. A bonae videtur rationis ordine deviare, si non benefacta suis
actoribus debita commoda ferant.
|