B. Loquitur plebeius nobili
Si plebeius sibi quaerat
nobilis mulieris amorem, hoc poterit procedere modo. Si mulier quamvis nobilis
simplex inveniatur tamen, ea per omnia possunt habere locum, quae in plebeii et
plebeiae sunt dicta colloquio, eo excepto quod hic potest locum sibi
commendatio sanguinis vindicare.
Si vero nobilis mulier
fuerit sapiens et astuta, providenter caveat ipsius personae moderate insistere
laudi. Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone
laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione
falsa narrare ipsamque fatuam reputare.
Post prima igitur
sermonis initia taliter ad amoris verba descendat. Si possem cor meum intra
propriae voluntatis saepta recludere, multa forte sub silentio praeterirem quae
me coactum oportet instanti sermone narrare. Cor namque meum acutis meam cogit
calcaribus voluntatem extra suae naturae semitam divertendo vagari, et maiora
petere quam sim narrare sufficiens.
Si amor tamen me cogit
aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut
patienter sustineat et leni sermone me redarguat. Cognosco igitur manifeste
quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes
pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam,
non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc
solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda.
Res enim est amor quae
ipsam imitatur naturam; ergo nec amantes ipsi aliter discernere debent hominum
genera, quam amor suo discernit iudicio. Sicut igitur uniuscuiusque generis homines amor
cogit accendi, ita et amantes non genera discernere debent sed hoc solum, an
sit sauciatus amore qui petit amari. Hac ergo invincibili ratione munitus
cuiuslibet mihi licet amorem mulieris eligere, si nullius mores me coinquinent
pravitatis.
Si igitur mihi praestare
velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi
poteritis iusta ratione negare. Sed si mea in aliquo verba vestram exacerbarent personam,
et si contra me vestro vos aspero contendatis sermone tueri, hoc mihi esset
intolerabile malum et omnium causa dolorum.
Sciatis itaque quod a
multis retro diebus amoris vestri me sagitta percussit, ipsumque vulnus totis
sum viribus conatus abscondere, non quod insufficientem militem me credam amoris,
sed quia vestrae altitudinis sapientiam pertimesco. Visus enim vestri aspectus
adeo meum perterret ingenium mentemque perturbat quod eorum etiam quae mente
attente conceperam penitus obliviosus exsisto.
Merito ergo meum studebam
celare dolorem; quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi
crescebat poena doloris. Tam diu tamen vulnus permansit absconsum, quam diu me
dolor suis non potuit viribus superare.
Postquam vero sua
virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et
instantis doloris remedia cogitare. Vos quidem estis mei causa doloris et
mortalis poenae remedium; meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro
pugno reclusam.
Si concesseritis
postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo; sed si ea mihi
denegare velitis, erit mihi vita poena, quod gravius est quam subito incurrere
mortem. Potius enim esset festinantem eligere mortem quam poenis tam gravibus
assidue subiacere. Singula quidem quae meus animus narranda concepit vobis
aperire non possum, sed Deus ipse novit quos sermones velit exprimere mutus.
Ait mulier: Plurimum miror et miranda res est
quod ad tantam rerum turbationem ipsa non deficiunt elementa, nec mundus
corruit ipse. Si meae quidem nobilitatis ignoscere pudori non insisterem, acerrime tuos
compesceret mea lingua sermones; quia tamen in nobilis ore nimis res esset
inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus
animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu.
Quis ergo tu es, qui
tanta munera petis? Tua mihi satis patet forma, ac genus est manifestum. Sed
ubi deprehendi maior audacia potest quam illius qui totius hebdomadae tractu
variis mercimonii lucris toto mentis intendit affectu, septima suae quietis die
quaerat amoris vacare muneribus eiusque dehonestare mandata et ordines in
hominibus ab antiquo statutos confundere?
Non enim otiose vel sine
causa fuit ab aevi primordio inter homines ordinum reperta distinctio, sed ut
quisque intra generis saepta permaneat et per omnia sui ordinis finibus
contentus exsistat, et ea quae maioris sunt ordinis stabilita natura sibi
nullus usurpare praesumat, sed ipsa tanquam aliena relinquat.
Quis ergo tu es, qui tam
antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta
subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere? Nam si
adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis
annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
Numquid enim lacertiva
avis perdicem vel fasianum sua potuit unquam superare virtute? Falcones igitur
vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate
vexari. Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus
tibi quaeris amantem.
Nec enim quod asseruisti
ante tuam potest tueri sententiam. Dixisti etenim amorem non distinguere genera
sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et
quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit
sauciatus amore qui petit amari.
Sed sine omni contradictione
profiteor quod amor indifferenter cogit amare, sed aliud quod sequitur,
scilicet amantem non debere distinguere nisi an amet qui petit amari, non
suscipio, quia penitus est falsitati subnixum. Nam si hoc esset, illa sibi
verba locum vindicare non possent quibus fertur amor sua manu pensum inaequale
gestare.
Huius hypotheticae
consequenti destructo, e contrario tibi concluditur; ergo et meam sententiam in
sua videbis firmitate durare. Sed et si forte narrare velis quod multi consueverunt
audaci lingua proferre, amorem scilicet iniquum a cunctis debere iudicem
nominari quum inaequalia pondera ferat, tali te responsione repello. Quamvis
enim amor inaequalia pondera ferat, iustus tamen iudex poterit vere vocari.
Amor enim ponderis
inaequalitate non utitur nisi iustissima causa cogente. Nam quum cerneret amor
homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet
alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua
statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat
amare. Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens
vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem.
Sed ne unquam huiusmodi
posset inconcinnitas vel rerum absurditas evenire, cuiuslibet generaliter
personae amor commisit arbitrio, ut si velit amet eum qui petit amari, vel non
amet si nolit amare. Sed et si hanc quam dicis regulam amor sine omni exceptione
servaret illaesam, scilicet ut omnis semper, qui amat, ametur, alterius regulae
cursui occurreret naturali.
Quilibet enim hominum alterius maioris ordinis
libentius quam ordinis aequalis sive minoris sibi quaerere solet amantem, et ideo
versa vice mulier, cuius petitur amor, propter regulam dictam et cursum naturae
praefatum ordinis aequalis sive maioris libenter petit amorem, ne ab amoris
regula generali inique videatur exempta. Apparet igitur ex his manifeste quod supervacuis
laboras impendiis, et tuos postmodum cognosces in vanum emisisse labores.
Homo ait: Quod mihi benignum
et suave praestitistis responsum, multum in hoc vestra probitas denotatur, quia
vestrae voluistis naturae consulere, ac vestra verba generi convenire. Nihil
enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis
dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et
sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre.
Quod autem dixistis meam
faciem vobis esse cum genere manifestam, vehementer admiror quia vestram video
in hoc errare prudentiam, quum illis videamini erratibus assentire, qui morum
probitatem sine genere ac forma reiiciunt et formae venustatem ac sanguinem
generosum sine omni probitate recipiunt.
Quod quam sit asserere
grave ac difficile quamque narrare absurdum, illa vos edocet ratio manifesteque
irrefragabili ratione demonstrat, quae dicit quod ex bonis tantum moribus et
hominis probitate ac curialitatis fomite a primordio fuit orta nobilitas. Si
homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac
generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et
sola morum probitas compellat vos amare.
Illud autem, quod de
mercimoniis in contumeliam est mihi a vobis obiectum, si attentis mea
curaveritis verba auribus percipere, sine omni dubitatione cognoscetis nullo
mihi posse de iure nocere. Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter
attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus
exercere quae meae possunt naturae congruere.
Et ex hoc murmura vulgi
depellere curo, quod dicere consuevit: «Talia quemque facere decet, quae genus
pariter cum ordine quaerit.» Sed quod praedicta lucra improbe futuri intuitu
cumulare non insisto, sed ea provide et largissime suo loco et tempore aliis
dispensare contendo, in hoc meam morum et probitatis nobilitatem defendo.
Praeterea, si honestis
et licitis non curem insistere lucris, obscura me detinebit inopia, et ideo
nobilitatis opera exercere non potero, et sic mea morum nobilitas in solo et
nudo verbo manebit, quae curialitas vel nobilitas ab hominibus nullatenus credi
consuevit.
Immo si pauper et inops
curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt: «Homo
iste, quia nulla possidet quae valeat hominibus exhibere, largitatem se iactat
habere plenariam. Sed si aliquid possidet in orbe, talem se debet hominibus exhibere qualem
suum genus et natura permittit. De nulla enim possidentium bona ratione procedit suam
effuso sermone largitatem effundere.»
Sed et si sufficientem
substantiam mihi adesse obiicias, adhuc meo generi honesta lucra defendo.
Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat
permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum.
Sed si me morum
probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et
vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis
ordinem facit esse repositum; et ideo nulla potest reputari praesumptio, si ex
nobilitate mihi quaeram amorem eligere; magis enim ex moribus quam ex sanguine
deprehenditur cuiusque nobilitas.
Dixisti etiam quod, etsi
meis te possem verbis allicere ut meae voluntati condescenderes, cor tamen meum
non esset tam grandia tolerare sufficiens. Sed stultus est ille miles qui talia
sibi quaerit arma ferenda, quae sui non possit corporis tolerare compages,
nullusque sibi eligat talem equum appetere qui suis non valeat regi vel
gubernari virtutibus; tales enim plebis sunt subiecti derisui.
Concedo ergo, quia valde
sunt quae postulo grandia; si me igitur ad id quod peto percipiendum minus
sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus
exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias
patere derisui. Fiduciam tamen gero plenariam quod illa eadem mei cordis
magnanimitas quae me cogit tam grandia petere, si ea mihi concesserit tua
gratia, in perpetuum ipsa mihi parta tuebitur.
Sed nec obstare potest
illud quod de milvo et lacertiva mihi ave dixisti. Nam falcones, astures et
accipitres sola facit audacia caros. Videmus enim quandoque falcones de genere
levium magnos fasianos et perdices sua detinere virtute; nam a cane non magno
saepe tenetur aper. Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos
pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari.
Si ergo milvus et
lacertiva avis arditus reperitur et audax et a suis degenerare parentibus,
asturnina et falconina est dignus pertica honorari et militari laeva deferri. Si me igitur noveris a
meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus
reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
Nec tibi vilescat apud
quemcunque reperta probitas, quum ex pungentibus rosas spinis colligimus ortas,
et in vilis materiae vasculo aurum repertum sua non possit pretiositate
privari.
Illud quod dixi, neminem
debere distinguere nisi an sit sauciatus amore qui petit amari, ex tua
manifeste responsione cognovi te non recte intellexisse; verbi enim generalitas
tibi induxit obscuritatem. Nam quod dixi amantem non debere distinguere, ita
recipias quia non debet, cuius postulatur amor, distinguere utrum de nobili an
de ignobili sit genere ortus qui petit amari; debet tantum distinguere utrum
bonis moribus et an sit multa probitate decoratus.
Ergo bene illa sibi
possunt verba locum vindicare: amor quandoque inaequale pensum solet sua manu
gestare. Sed quamvis verum sit amorem quandoque inaequalia pondera ferre, eius
tamen non potest iniustitiae imputari; sufficit enim, si amor alterum amantium
sui roris pertingat afflatu et ex suae plenitudinis fonte initia praestet
amandi.
Nam altero amantium
amoris sagitta pertacto non immerito alter proprio servatur arbitrio, ut, si ea
fecerit quae bene placita inveniantur amori, magnis ab eo sit dignus honorari
muneribus multisque in plebe laudibus efferendus, si vero eius voluntati
contraria, contraria debet munera ferre. Ideo ergo amor in arbitrio posuit
amantis, ut quum amatur et ipsa si velit amet, si vero nolit non cogatur amare,
quia maioribus censetur meritis dignus qui bona sponte peregit quam qui ea
coactus exercuit.
Et hoc ad instar
coelestis regis creditur esse indultum, qui boni et mali percepta notitia
quemque hominum proprio relinquit arbitrio, bene quidem agentibus ineffabilia
praemia pollicendo, mala vero operantibus poenas intolerabiles comminando.
Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit
amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore
frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata. Si alterius igitur non es
obligata amori, nulla te poterit ratio excusare.
Mulier ait: Tanta tuos niteris
errores tueri facundia quod non esset mihi facile tuis supervacuis respondere sermonibus.
Quosdam tamen ex eis mea curabo ratione comprimere. Si enim, prout asseris,
sola morum probitas amoris invenitur digna muneribus et nobilem facit hominem
reputari, superfluo antiquitus nobilitatis fuit ordo repertus et tam aperta
distinctione discretus, quum manifestum erat omnem hominem moribus et probitate
fulgentem nobilem fore vocandum.
Et sic nos oportet
instanter asserere nobilitatis ordinis institutores suos in vanum emisisse
labores, quod quam sit absurdum probare non insisto. Ideoque firmiter assero,
neminem sui ordinis debere metas excedere, sed intra suum ordinem quemque
probum alicuius probae feminae amorem perquirere et mediocris personae
mediocrem postulare amorem, et sic cuiusque intemeratus ordo servabitur, et sui
laboris quisque remuneratus abibit.
Ad hoc quod tuo
congruentia ordini et honesta exerces mercimonia meo sermone non arguo, sed
quia mercimoniis intendens nobilem tibi quaeris amicam, quod inconcinna res est
et amara valde tristisque plena eventus. Quod autem mercimonii lucra effluenter
largiaris, hoc te facit tui ordinis feminae amore dignissimum.
Praeterea, licet falco a
lacertiva ave quandoque fugetur, nihilominus falco inter falcones et lacertiva
avis inter lacertivas computabitur aves; ille tamen vilis falco, ista vero
optima lacertiva vocabitur avis.
Sic et tua te probitas
non in nobilium facit ordine stare, sed bonum te suadet vocari plebeium et
bonae dignum amore plebeiae. Apparet igitur et est manifestum: et si nullius
sim amoris vinculo colligata, tu tamen quasi alienigena indignus meo reperiris
amore.
Homo ait: Quamvis nolim tuos
sermones arguere, nulla tamen possum ratione videre, si plebeius nobilem in
probitate transcendat, quare ipsum non debeat in suscipiendis superare
muneribus, quum ab eodem Adam stipite derivemur.
Mulier ait: Melius in mensa
regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe
honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae
et suavis ambulaturae asinus. A tuis ergo resipisce erroribus et aliis haec
sumenda relinque.
Homo ait: Quamvis tuus me
sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia
etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei
ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere
vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.
Mulier ait: Tuo Deus labori
digna praemia ferat.
Homo ait: Hoc solum verbum
mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura
salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
|