C.
Loquitur plebeius nobiliori feminae
Si plebeius nobilioris
quaerat amori coniungi, multa ipsum oportet nobilitate gaudere. Nam ut plebeius
nobilioris feminae dignus inveniatur amore, innumerabilibus oportet eum bonis
abundare, convenitque ut infinita ipsum benefacta extollant.
Verecundum namque nimis
nobili videtur mulieri exsistere et in eius plurimum contumeliam redundare, si
inferioris ordinis sibi deposcat amorem, superiori et medio praetermissis
ordinibus, nisi morum probitas supereffluente valeat penso nobilitatis
compensationem inducere. Nec enim apud quoscunque prudentes verisimile potest
videri in inferiori hominum ordine probos reperiri et bonos et tam alti generis
dignos amore, et in duobus superioribus neminem dignum reperiri ordinibus, sed
omnes tanquam reprobos propulsari.
Et hoc generalis tradit
tibi regula logicorum quae dicit: si quod magis videtur inesse non inest, nec
quod minus creditur adesse. Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et
nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari.
Nam et quantumcunque
probus ex plebe aliquis inveniatur, absonum videtur nimis et inter ipsos
vulgares pro maximo reputatur occasu atque descensu, si comitissa vel
marchionissa vel aequalis vel maioris ordinis femina suo plebeium adnectat
amori. Prima namque facie praesumitur exinde nimia voluptatis abundantia, quam
per omnia reprobandam infra demonstrabimus, nisi publica de plebeio probitatis
fama praedictam auferat suspicionem.
Quid ergo? Numquid non
decet nobilioris mulierem ordinis suum plebeio largiri amorem, si eum per omnia
studiosum invenerit? Respondeo: si in superioribus quis dignior vel aeque
dignus reperiatur ordinibus, ille potius est in amore quaerendus; si vero
nullus in eis inveniatur ordinibus, non est abiiciendus plebeius.
Multis tamen oportet experimentis examinari eius
constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam. Nam quod ultra cuiusque
noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare.
Nam inter lacertivas
fertur aves nasci quandoque quasdam, quae sua virtute vel ferocitate perdices
capiunt; sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod
in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit
durare ferocitas.
Post multam ergo
probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere
plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae
supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio. Potest etiam hoc
alio uti sermone plebeius:
Vestrae personae multum
insistere laudibus nullatenus expedire videtur; per diversas namque mundi
partes vestra probitas resonat atque venustas. Praeterea callidi videntur
blandimenti obtinere commentum laudes in aspectu laudati prolatae.
Est igitur meum ad
praesens propositum et principalis intentio, quae me ad vos venire suasit, me
et mea vobis offerre servitia vobisque supplicare attente, ut ea dignetur
suscipere gratia vestra; coelestemque obsecro Deum, ut ea ex gratia sua mihi
facere largiatur quae vestrae per omnia sint placita voluntati.
Firma namque in meo
corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus
exhibere et humili animo placitoque servire. Spem namque gero plenariam quod
nunquam apud vos permanere posset meus [animus] sine fructus dulcedine labor.
Si mea namque
inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes
atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis
fallaci regatur. Nam spes sola, quamvis animo sit indulta fallenti,
sustentationis mihi posset ancoram conservare illaesam.
Mulier ait: Nec tua nec
cuiusque alterius meus disposuit animus obsequia recusare vel susceptis
decentibus non respondere muneribus. Qui enim servitia recusat oblata recipere,
offerentem nimio rubore conturbat et se ipsum indicat avaritiae vitio
contineri. Qui ergo aliis libenter sua largitur obsequia, non incompetenter ab
aliis oblata recipit beneficia.
Tu tamen aliorsum tendis,
et aliud venari videris quam sis capere dignus; nam ut tui videntur indicare
sermones, a me petis amari. Ego autem amare fugio maxime hominem tertio mihi
gradu inferiorem constitutum, licet infinita sis alias probitate decoratus.
Sed dicis solam mei spem
concessam amoris tibi sufficere ad mortis evitanda pericula; ego autem in hunc
tibi modum respondeo: dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et
mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et
aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre.
Merito ergo es ab amoris
gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire
non debent. Praeterea mihi suadere videris ut propriam curem negligere famam,
quod est priore deterius. Nihil enim nobili est probrosius mulieri quam de se
ipsa non exspectare promissa et spem frustrare largitam suoque sermone fallere
egentem.
Hoc videtur illis
mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia
amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam. Tuum
ergo non videtur sanum consilium, postquam ex eo tot imminent pericula
graviora.
Homo ait: Fateor quod amari
posco, quia dulcior quam sit in orbe vita est in amore vivere. Sed verba vestra
manifeste demonstrant quod me recusatis amare et hoc propter inferioris ordinis
vilitatem, quamvis in multa constituar probitate.
Quibus ego sic respondeo,
quia meum genus in mea non potuit persona propriis finibus contineri, instinctu
quidem istud cooperante naturae. Quum ergo natura ipsa noluit mihi certos
ordinis terminos stabiliri nec sublimiorum ordinum mihi voluit claudere fores,
si morum non obstet improbitas, unde vos mihi praesumitis certos praefingere
fines et ordinum me iugo subiicere?
Nam antiquitus illa
ordinum reperta distinctio non nisi illis fuit imposita solis qui praetaxato
sibi ordine reperiuntur indigni, vel qui proprium ordinem servant, maiori vero
digni nullatenus inveniuntur. Et hoc ad eius assero similitudinem quod in
theologica invenitur exaratum scriptura, quae dicit legem non esse positam
iusto sed peccare volentibus.
Praedicta ergo ordinis
antiqua distinctio non prohibet me in quorumlibet maiorum militiam numerari vel
maioris ordinis praemia postulare, dum tamen nihil possit aliquis meis iuste
obiicere moribus.
Praeterea, quod asserui
spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam,
non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod
ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione
monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum
ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem
vestrum facilius animum inclinetis.
Mulier ait: Quamvis probitas
possit nobilitare plebeium, ei tamen ordinem mutare non potest, ut plebeius
procer efficiatur sive vavassor, nisi per principis ei forsan potentiam
tribuatur, qui potest quibuslibet bonis moribus nobilitatem adiungere. Merito
ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus.
Praeterea spes te nimium
comitissae decepit, quum audacter falsa in eius non erubuisti aspectu proferre.
Nam in numero te contendis militantium nominare, et in te multa ad militandum
nociva et contraria cerno.
Quum enim milites ex sua
natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi
artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in
contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri,
pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.
Homo ait: Si propter suos
mores et probitatem aliquis plebeius dignus a principe nobilitari inveniatur,
cur nobili non dignus sit amore non video. Nam quum sola probitas faciat
hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore,
merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
Sed id quod de intenso
et remisso mihi crure opposuistis ac pede prolixo, non multum de ratione
procedit. Fertur etenim quendam in Italiae finibus degere comitem habentem
subtilia crura et ab optimis parentibus derivatum et in sacro palatio
clarissima dignitate pollentibus omnique decoris specie coruscantem, cunctisque
fertur abundare rerum divitiis, omni tamen probitate, ut dicitur, destitutus
est, omnesque ipsum boni mores ornare verentur, pravique omnes dicuntur in eo
domicilium invenisse.
Et econtra rex est in
Ungaria intensa plurimum habens crura simulque rotunda, prolixosque et aequales
pedes et omnibus fere decoribus destitutos. Quia tamen nimia morum invenitur
probitate fulgere, regalis coronae meruit accipere gloriam et per universum
paene mundum resonant eius praeconia laudis.
Non ergo, qualia sint
mihi pedes vel crura debetis inspicere, sed quibus sim moribus indutus
qualisque propriis constituar actibus. Non enim quantum sit quisque formosus, sed quantum
ex propriis mereatur meritis in percipiendis est inspiciendum muneribus. Non ergo suras sed mores
discatis obiicere, quia suras obiiciendo divinam videmini naturam contemnere.
Mulier ait: Rationabili
videris te tuitione defendere; sed quae te benefacta glorificent, quae te
probitas eorum quae postulas dignum impetratione constituat, nullius relatione
percepi. Qui enim alicuius probitatis feminae maxime nobilioris ordinis
exposcit amorem, multa ipsum debet attollere fama, et eum oportet omni
curialitate muniri; de te quippe omnis sublimis videtur fama silere. Ea igitur
tuis in primo studeas actibus exercere, ut quae petis sint digna muneribus, ut
tua nimis postulatio improba non iudicetur.
Homo ait: Vestris omnimoda
videtur urbanitas contineri sermonibus, quibus tam evidenter curatis in cunctis
mihi laudabilibus actibus suadere. Ideoque quum videam vos omnino in amoris
arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere
dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est,
quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero,
nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
Quum enim omnis ex
amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto
praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers
sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus
effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis
scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente
suscipere.
Mulier ait: Ordinem videris et
cursum turbare naturae, quod primo petis amari, et ipse postmodum probas te
modis omnibus indignum amari, quum velut indoctus in amoris petis disciplina
doceri. Quia tamen turpe nimis videtur exemplum et ab avaritiae stimulis
derivari, si minus eruditis quum postulant edoceri sua periti documenta
negarent, nostrae siquidem doctrinae mereberis largitatem. Et si nostra
curaveris diligenter verba percipere, super eo quod postulas edoctus abibis.
Qui vult ergo dignus
haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed
nimia largitate pollere; largitatem quippe omnibus porrigere debet quibus
potest. Et, quum viderit esse necessarium maxime(e) nobilibus et probitate decoratis,
et ubi perpenderit suam opportunam esse alicui largitatem, non debet exspectare
petitoris instantiam. Nam res cuiuscunque concessa petitione cara videtur
emptione quaesita.
Sed si instans
largiendae rei ita non valeat ab ipso opportunitas deprehendi, rem opportunam
petenti tam gratanti deferat animo, ut gratius in suo corde acceptiusque
residere appareat rem amico esse largitam quam si eiusdem rei possessioni
accumberet. Sed et si viderit pauperes esurire et eis alimenta praestiterit, magna
curialitas atque largitas reputatur.
Sed si dominum habet,
debitam ei debet reverentiam praestare. Et Deum vel sanctos suos nullo debet blasphemare
sermone; humilem se debet omnibus exhibere et cunctis servire paratus adesse.
Hominum nulli debet suis dictis detrahere, quia maledici intra curialitatis non
possunt limina permanere.
Malos non debet suo
laudare mendacio, secretis tamen eos debet si potest correptionibus emendare.
Sed et, si incorrigibiles omnino eos notaverit permanere, tanquam contumaces
eos expedit a suo comitatu depellere, ne erroris merito valeat fautor et socius
deputari.
Nullarum maxime
miserabilium personarum debet illusor exsistere, litigiosus vel ad rixas faciendas
promptus esse non debet, sed, prout possibile est, iurgiorum ipsum convenit
sedatorem exsistere. Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta
Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem
omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque
contemnere pulchreve satis eludere.
In amoris namque
gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria
artium. Magnatum debet coetum frequentare magnasque curias visitare. Moderate
debet taxillorum deservire ministeriis. Magna debet antiquorum libenter gesta
recolere atque asserere.
Animosus debet esse in
proelio et contra inimicos arditus, sapiens, cautus et ingeniosus. Plurium non
debet simul mulierum esse amator, sed pro una omnium debet feminarum servitor
exsistere atque devotus.
Corporis cultui moderate
debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus
demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta
quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare
dementes.
Praeterea mendacibus non
debet uti faminibus; sed et cavere debet, ne nimis effuso sermone utatur vel
nimio teneatur silentio. Item neminem debet veloci et repenti promissione
ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa
parum credulitatis habet.
Si probus aliquis in eum
suam conferre largitatem cupiat, hilari eam debet suscipere facie et nullo modo
recusare, nisi forte largitor eam sibi credebat opportunam, quum non esset.
Tunc enim taliter recusare potest: «res ista quum ad praesens mihi non sit
opportuna, eam donatam habeo, vobisque relinquo, ut, quantum placuerit, ipsam
meo nomine servetis.»
Sed et turpia verba suo
non debet ore proferre, gravia delicta et maxime notoria debet evitare. Neminem
debet falsa promissione frustrare, quia pollicitis dives quilibet esse potest.
Si quis eum falsa promissione deceperit vel minus erga eum curialis exstiterit,
non debet ipsum suo dehonestare sermone, sed econtra bona sibi retribuat et in
cunctis praestet obsequia, et sic prudenter eum coget suam agnoscere culpam. Hospitalem se cunctis debet praestare libenter.
Contra Dei clericos vel
monachos sive contra religiosae domus quamque personam iniuriosa non debet vel
turpia sive irrisoria verba proferre, sed eis totis viribus totaque mente eius
gratia, cuius funguntur officio, semper et ubique debitum honorem impendere.
Ecclesiae frequenter
debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire
divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si
ecclesiastica cuncta despiciant. Suis in omnibus veridicus debet esse sermonibus, nullius
hominis gloriae invidus permanere. His tibi breviter et in summa notatis, si
attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus
invenieris in amoris curia perstare.
Homo ait: Dignitati vestrae
omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi
voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam. Sed adhuc indesinenter
postulare non cesso, ut spem dignemini mihi largiri petitam, sub hac saltem
condicione, si ea quae docuistis per omnia curabo perficere.
Spes enim desiderati
amoris benefaciendi semper mihi propositum conservabit, nec mihi obstare
potest, quod de turbato ordine est dictum. Nam quum omnibus quae fiunt in
saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum
radix et causa principalis est postulandus.
Mulier ait: Indecens esset et inurbanum
spem alicui amoris sub hoc modo largiri; sed aut pure eam concedere debet aut
pure negare, quia spe quoque largita potest femina retrahere manum et spem
auferre concessam. Studeas bona cuncta peragere, ut nostrae tibi appareant
verba profuisse doctrinae.
Homo ait: Merito vos
coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter
omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim
postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum
augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria
postulaverint merita, retribuere.
|