D. Nobilis plebeiae
Si nobilis sibi velit
plebeiae amorem eligere, tali eam debet sermone allicere. Primitus eam suo more
salutet; secundo potest, si voluerit, etiam sine licentia iuxta ipsam sibi
eligere sedem, et hoc propter maioris ordinis praerogativam.
Regulariter enim tibi
trado, Gualteri, quod ubicunque masculus maiori censetur ordinis praerogativa
quam mulier, potest sine licentia iuxta ipsius latus sedere, si velit. Si vero
eiusdem ordinis inveniatur, potest licentiam petere ut sibi iuxta eam pateat
sedendi licentia, qua concessa cum ea sedere poterit, aliter vero nequaquam.
Ubi autem minoris
ordinis sit masculus quam femina, licentiam iuxta eam sedendi non debet
exposcere, sed inferiori sibi loco licet sedendi postulare licentiam. Si tamen
ipsa concesserit ei iuxta suum latus sedere, sine timore potest eius voluntati
annuere. Postmodum autem sic ei loquatur:
Nuntius sum quidem vobis
ab amoris aula transmissus, qui vestrae prudentiae cuiusdam dubitationis mandat
dissolvere nodum, cuius scilicet sit mulieris magis laudanda probitas, utrum
nobilis sanguine an illius quae cognoscitur generis nobilitate destitui?
Mulier ait: Minus apte mihi
tale videtur dari definiendum iudicium, quum me ipsam praesens tangat articulus,
et in propria causa cuilibet sit iudicare prohibitum; quia tamen mihi non licet
delegationem recusare amoris, quid super isto sentiam articulo mea curabo
definitione monstrare. Ex tuis tamen assertionibus aliquid super hoc primitus
volo percipere, ut patrocinio instructam laudabili nulla super hoc negotio me
valeat falsitas obumbrare.
Nam prima videtur facie
sanguinis probitas magis laudanda; ea namque quae secundum cuiusque noscuntur
provenire naturam, magis videntur appetenda quam quae extrinsecus et quasi
aliunde adveniunt. Nam et in ipsis mulieribus magis naturalis quam appositivus
color dignoscitur honorari, magisque placent ab homine verba prolata quam a
pica loquente.
Et aptius valde rubentis
scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae
sive Italiae. Sic magis forte congruit nobili sanguini probitas quam ex
plebeiorum stipite derivatis.
Homo ait: Miror si hoc mente
geris animoque sentis, quod lingua narrare videris. Nec enim quod dicis recte
potest per exempla demonstrari proposita, quum in illis omnibus humanum
artificium commendetur, et naturalia accidentalibus praeferantur. Sed in
plebeia probitas ex solius animi innata virtute optima mentis dispositione
procedit, et sic quasi naturale censetur.
Tua igitur non possunt
exempla procedere, unde merito dicendum credo magis in plebeia quam in nobili
probitatem esse laudandam. Carior enim reputatur fasianus ab accipitre quam ab
asture captus, magisque meretur praemium qui plus quam debet exsolvit, quam qui
quod praestare tenebatur exhibuit.
Praeterea magis
approbatur illius doctrina magistri qui ex ineptis noverit lignis aptam
fabricare naviculam, quam qui ex optimis et bene compositis lignis aedificat.
Et nonne maius ac laudabilius homini reputatur, si aliquam ex se ipso peroptime
artem retineat, quam si eam ex artificio sumpserit alieno? Certe utique est, verum
si fateri volueris. Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine
contrarium meretur calculum reportare.
Mulier ait: Multum videtur
mihi super tua admirandum prudentia, quod tam evidenter contra te ipsum tuis
niteris sermonibus allegare. Nam quum nobilis sanguine ac generosus inveniaris,
patenter ipsi conaris nobilitati detrahere et contra ipsius placitare iura
contendis; quia vero tua rationabiliter dicta defendis, in hanc declino
sententiam, ut magis in plebeia quam nobili probitatem laudandam existimem,
quia omne bonum quod est rarum caro carius esse nullatenus dubitatur.
Homo ait: Tuam valde iustam
sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri
oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis
nimia probitate decorae. Quum ergo plebeiorum genus nimia in tua persona
probitate meruit exaltari, non immerito te mihi solam ex universo mulierum
consortio dominam praeelegi et per te solam cuncta disposui peragere bona.
Et ideo Deum indesinenter
exoro, ut tuo semper inserat firmum cordi propositum mea servitia continuo
capere, ut quotidie in benefaciendo meus possit animus incrementa suscipere,
atque per hoc valeam ad optata digne munera pervenire.
Mulier ait: Non videtur multum
tuae nobilitati congruere ad plebeiae mulieris ordinem declinare vel ex plebeia
amorem appetere, nec videris ex meritis nobilitatis nomen adeptus, quum a nulla
tui ordinis femina amari merearis; et qui in proprio minus bene invenitur
ordine militare, non creditur in alieno suam recte gestare militiam. In proprio
igitur ordine requiras amorem, et in alieno genere constitutam non coneris
impetere, ne propter talem valeas praesumptionem digne pati repulsam.
Homo ait: Multum videris amoris
ignara doctrinae, quum id quod omnibus est manifestum te prorsus ignorare
demonstras. Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec
sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam
sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et
saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id
est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata.
Amor enim personam saepe
degenerem et deformem tanquam nobilem et formosam repraesentat amanti, et facit
eam plus quam omnes alias nobilem atque pulcherrimam deputari. Semper enim
forma mulieris, quam aliquis recto corde amare dignoscitur, nimium consuevit
amanti placere, quamvis omnino deformis inveniatur atque abiecta.
Praeterea omnium aliarum
mulierum istius respectu incultus sibi quasi videtur aspectus. Mirari ergo non
debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum
probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a
mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia
tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas. Ex quibus
omnibus tuae satis debet esse prudentiae manifestum quod a tuo sum nullatenus
repellendus amore, si morum in me compositio propriae noverit origini
respondere.
Mulier ait: Etsi ea quae
proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi
possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te
approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere
sedet laudanda probitas. Ex quibus verbis concludendo intulisti quod potius sit
studiosae unumquemque amorem sibi copulare plebeiae quam nobilis et multa
probitate decorae. Quare igitur non magis plebeius morum compositione perfectus
quam multa nobilitate decorus mihi est eligendus amator? Quaeso ut mihi
respondeas.
Homo ait: Quamvis simplici
verbo asserui, magis studiosae plebeiae requirendum amorem quam nobilis
mulieris atque decorae, non tamen intelligere debes nobilis mulieris non esse
laudandum atque peroptandum amorem. Immo magis nobilis mulieris amor est
eligendus, si maiori gaudeat probitate quam ipsa plebeia.
Tali ergo intentione
verbum protuli «magis» ut, si plebeia probior quam nobilis inveniatur, potius
sit quam nobilis eligenda; si aequis in probitate passibus ambulare noscuntur, aequaliter
earum amor est eligendus secundum Angliae reginae Alinoriae opinionem. Ego tamen in aequalitate
praefata minorem dico ordinem praeferendum esse maiori et potius eligendum.
Sin autem aliter adverbium «magis» intelligatur quam
tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur
iniquitas. Iam enim videretur sanguinis generositas hominibus intolerabile damnum
adducere nullaque commoda ferre, si probior nobilis minus probae postponatur
plebeiae.
Si talem ergo plebeium
inveneris, in quo magis quam in me cognoveris probitatem vigere, et tuum fueris
sibi amorem largita, tuum non insistam improbare propositum, quum haec in
superioribus tibi videatur concessa licentia. Tua igitur diligenti perquirat
indagatione prudentia et digniori se adnectat amori.
Mulier ait: In tuis videris
sermonibus tanquam cancer in ambulando retrogradus, quod nunc negare contendis
quod statim audaci lingua laudando firmaveras. Sed non videtur recte virili
conformari astutiae ad mulieris quantumcunque prudentis sermonem contra suam
quemque tam inverecunde venire sententiam, et quod dilucide paullo ante
concesserat, sua nunc assertione negare.
Quia tamen fas est ab errato
discedere et ab eo quod quisque minus bene sententiaverat resipiscere, si tuam
simplicem et incautam studes emendare doctrinam, in hoc invenieris laude
dignissimus et ab omni prudentia commendandus.
Tuorum igitur verborum
non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi
tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam
defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit
intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore
perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur. Deliberabo itaque et post
libramina multa consilii digniorem curabo admittere.
Homo ait: Si anguis hic non
lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non
exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis. Sed quia
vehementer timeo ne ex dilationis istud procedat origine, non videtur mihi
tutum huic praebere proprium deliberationi assensum. Gravissimum namque mihi
est et mortis videtur demonstrare vestigia, si praeter spem largiendi amoris
patiaris me abire.
Morosa namque dilatio
pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus
mutare fortunae; si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus
mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et
ita poteris homicida vocari.
Mulier ait: Homicidium aliquod
perpetrare non affecto; mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia
iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non
assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
Homo ait: Consilium tibi
denegare non possum. Deum tamen assidue rogare non desinam, ut te faciat amare
quem debes.
Mulier ait: Si amori vacare
eligerem, indubitanter scias quod pro posse studerem potioris mihi solatia
quaerere.
Homo ait: Liberum tibi
eligendi amoris esse non dubitatur arbitrium. Ego tamen tibi nunquam servire
cessabo et pro te omnibus semper obsequia cuncta praestare.
Mulier ait: Si, ut verbis
assertive proponis, facto curaveris adimplere, facile non posset accidere quin
a me vel alia retributionem susciperes abundanter.
Homo ait: Tua verba Deus
velit ut veridicam sententiam ferant, et ego, quamvis corpore videar discedere,
corde tamen vobis colligatus exsisto.
|