E. Loquitur nobilis nobili
Si nobilis aliquis
mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere. Post proposita sermonum
initia taliter cordis concepta dissolvat.
Tanta deprehenditur in
vobis nobilitas tantaque vos curialitas exornare dignoscitur, quod omnia, quae
meo resident cordi dicenda, vestrae probitatis aspectu credo mihi licere sine
reprehensionis timore narrare. Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent,
cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur
fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis
opera hominibus essent ignota.
Mulier ait: Recte sapis, et
multum mihi placet audire.
Homo ait: Licet me raro
corporaliter vestro repraesentem aspectui, corde tamen et animo a vestra
nunquam abscedo praesentia; assidua namque de vobis habita cogitatio saepe
saepius me vobis praesentem constituit et illum thesaurum, circa quem mea
versatur intentio, cordis me facit oculis semper aspicere poenasque mihi affert
et solatia multa. Nam, quod quis toto mentis affectu desiderat, semper timet ne
adverso turbetur eventu.
Quantum igitur fidelis
vobis exsistam quantaque vobis devotione astringar, sermone narrare non possem.
Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari
persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet,
nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum;
et illud mihi super omnia gloriosum exsisteret, et pro magna victoria
reputarem, si qua possem meis actibus operari quae vobis exsisterent gratiosa
vestraeque accepta gratiae residerent.
Quum vos igitur videre
valeo, nulla me posset poena pertingere, nullius me possent insidiae
perturbare; immo locorum, quibus inhabitare videmini, solus ad aëra transmissus
aspectus efficacia mihi praestat fomenta vivendi et solatia multa praestat
amanti.
Quando vero vos non possum
corporali visu aspicere nec super vos constitutum aërem deprehendere, undique
contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt
allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi
demonstratione dormienti somni sopor adducit.
Sed licet falsa me
somnus quandoque largitione decipiat, nihilominus tamen ei affectuosas offero
grates, quod tam dulci atque nobili me voluit deceptione frustrare. Talis
namque somniculosa largitio mihi vivendi viam modumque conservat mortisve me
defendit ab ira, quod maximum munus mihi videtur atque praecipuum. Mortuo
namque frustra medicina porrigitur.
Sed quousque mihi
affuerit licet vita poenalis, levis potest aura imbrem mihi liberationis
infundere et rorem suavitatis inducere. Credo namque et plenariam gero fiduciam
quod tam nobilis tantaeque femina probitatis non diu permittet me poenis
subiacere tam gravibus, sed a cunctis me relevabit angustiis.
Mulier ait: Re vera in tua
persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis
eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura. Quod
igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus
in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et
ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque
servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave
probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia
recusaret.
Praeterea nolo ut solius
sis aëris inspectione contentus, sed nostra specie poteris corporali visione
potiri et opposita me facie intueri. Malo etenim ad vitae tibi conservanda
gubernacula laborare quam mortis praestare causam vel homicidii incurrere
crimen.
Homo ait: Licet aestus
temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen
periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae. Potestis
igitur in hunc modum quem dixistis vitam prorogare amantis, non autem a mortis
liberare periculo graviori.
Gravius enim recidivus
quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte
deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam
quod nuda voluntate speratur. Potius ergo eligerem momentaneo perire interitu
quam multas poenales angustias mortis subiacere periculis.
Deliberet ergo prudentia
vestra et indagatione subtili perquirat quid vestro magis expedire videatur
honori, utrumne spem amnanti largiri et ab ira ipsum mortis eripere eique ad
omnia peragenda bona viam aperire incognitam, an hoc denegando cunctorum
bonorum praecludere viam et mortis semitam aperire.
Mulier ait: Illud quod tibi
possum praestare suffragium libera tibi voce promisi, scilicet ut quotidiana
mei corporali visione utaris. Nam quod postulas, nullis posses precibus vel
laboribus impetrare; firmum etenim est et totius meae mentis propositum Veneris
me nunquam supponere servituti nec amantium me poenis subiicere.
Quot namque subiaceant
amantes angustiis, nemo posset nisi experimento cognoscere. Tot enim poenis atque languoribus exponuntur quod
nullus posset nisi experientia doceri. Sed quamvis amoris omnino fugiam
illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi
nunquam recusabo praestare favorem.
Homo ait: Absit, [te], domina
mea, te in tam acerrimo errore durare. Illae namque solummodo mulieres quae
amoris noscuntur aggregari militiae veris apud homines laudibus dignae
iudicantur et propter suam probitatem meruerunt in omnium curia nominari. Quid
enim valeat in saeculo bonum ab aliquo exerceri, nisi ex amore suam sumat
originem, videre non possum.
Curet ergo tantus decor
tantave morum probitas amoris perambulare semitas eiusque probare fortunas.
Nihil enim, quid sit vel quale, aperta potest veritate cognosci, nisi primitus
illud experientiae probaverit usus. Post rei tantum experientiam decet recusare
probatum.
Mulier ait: In amoris curiam
facillimus est inventus ingressus, sed propter imminentes amantium poenas ibi
est perseverare difficile, ex ea vero propter appetibiles actus amoris
impossibilis deprehenditur exitus atque durissimus. Nam post verum amoris
curiae ingressum nihil potest amans velle vel nolle, nisi quod mensa sibi
proponat amoris, et quod alteri possit amanti placere.
Ergo talis non est curia
appetenda; eius namque loci est omnino fugiendus ingressus, cuius libere non
patet egressus. Tartareae etenim talis potest locus curiae comparari; nam, quum
Tartari porta cuilibet intrare moretur aperta volenti, nulla est post ingressum
exeundi facultas.
Malo igitur aëre modico
Franciae contenta adesse et liberum eundi quo voluero possidere arbitrium quam
Ungarico quidem onusta argento alienae subiici potestati, quia tale multum
habere est nihilum habere. Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare
aliunde te oportet amorem petere, frater.
Homo ait: Liberius nulli
potest esse arbitrium, quam si ab eo, quod quis tota mentis intentione
desiderat, velle separari non possit. Gratum namque cuilibet esse debet, si
illud nolle non possit, quod tota virtute desiderat, si tantum res illa sit
appetibilis.
Sed amore in orbe nihil
appetibilius reperitur, quum ex eo omnis boni procedat instructio, et sine eo
nihil boni aliquis operetur in orbe. Ergo illius videtur curia utrisque amplectenda
lacertis. Illius igitur aula nullatenus vobis sit odiosa.
Mulier ait: Cuicunque sub
amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen
deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda. In vanum ergo laboras, quia
mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.
Homo ait: Si tali
curaveritis via ambulare, intolerabilis vos poena sequetur, cui nulla similis
reperitur, et quam erit recitare difficile.
Mulier ait: Quaeso ut mihi
asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum
praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus
iacula ferire dicuntur.
Homo ait: Haec a vobis a
longe praevisa iacula vos minus ferire non possunt, nisi praefatum curaveritis
errorem deponere. Poenas tamen, si placet, audire potestis, sed primitus vos exorare cupio ut
me docere dignetur gratia vestra, quis amoris vobis palatii locus est
constitutus.
Fertur enim et est
verum, in medio mundi constructum esse palatium quattuor ornatissimas habens facies,
et in facie qualibet est porta pulcherrima valde. In ipso autem palatio solus
amor et dominarum meruerunt habitare collegia. Orientalem quidem portam solus
sibi deus appropriavit amoris, aliae vero tres certis dominarum sunt ordinibus
destinatae.
Et dominae portae
meridianae ianuis semper morantur apertis et ostii semper reperiuntur in
limine, sicut et dominae occidentalis portae, sed ipsae extra ipsius limina
portae semper reperiuntur vagantes. Quae vero septentrionalis meruerunt portae
custodiam, semper clausis morantur ianuis et extra palatii terminos nihil
aspiciunt. In quarum ergo istarum contenditis vos esse consortio?
Mulier ait: Hi mihi sunt nimis
sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio
manifesta.
Homo ait: Quae semper ianua
morantur aperta et ostii semper reperiuntur in limine, sunt illae mulieres et
dominae quae, dum aliquis petit ingressum, diligenter indagare noverunt quibus
sit meritis dignus ac quam probitatem retineat, qui patentis ianuae desiderat
aditum, et post meritorum habitam fidem plenariam cum omni dignos honore
admittunt, indignos vero procul ab amoris aula repellunt.
Quae vero locum sibi
portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem
reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae
voluptati. Quae autem septentrionalis custodiae mancipantur et clausa semper porta
morantur, sunt illae feminae quae nemini pulsanti aperiunt, sed denegant ad
amoris palatium cunctis ingressum.
Meridianae sunt illae
igitur quae amare volunt et dignos non repellunt amantes, et merito quia, quum
sint in meridie cunctae dispositae, ab ipsius in oriente habitantis amoris
meruerunt radio coruscari. Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem
amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente
ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas
usque pervenire non potest.
Septentrionales vero
sunt illae mulieres quae amare recusant, quamvis illae amentur a multis, et
merito, quia in sinistra positas deus non respicit ipsas, quia sunt maledictae.
Ex his vero verbis amoris patet palatii dispositio manifesta.
Mulier ait: Intra
septentrionalem portam me profiteor esse securam, non maledictam.
Homo ait: Audias igitur
poenas tibi sine fine paratas.
Quum cuiusdam enim mei
domini nobilissimi viri Roberti armiger adessem et die quadam in aestu magni
caloris per regiam Franciae silvam cum ipso et multis aliis militibus
equitarem, in quendam nos amoenum valde locum et delectabilem via silvestris
direxit. Erat quidem locus herbosus et
nemoris undique vallatus arboribus.
In quem quum
descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni
refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos. Sed
quum meus parumper equus longius cunctis per pascua divertisset, tam diu me
detinuit equi praeparatio proprii quod me solum in ipso prato conspexi
relictum.
Quumque viam ignorans
errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi
multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates.
Quum autem vehementer crederem meum inter ipsos dominum equitare, non modice
gavisus, prout poteram, nitebar praedictae appropinquare militiae.
Intuens autem diligenter
oculorum ipsum visu nullatenus percipere potui, quia non aderat inter ipsos,
quumque magis equitantibus appropinquarem et attentius decoram valde
multitudinem intuerer aspiciens, vidi hominem praecedentem et in spectabili
equo nimis formoso sedentem aureo diademate coronatum. Hunc autem sequebatur
primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo
pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat.
Pretiosissimis et variis
erat vestibus et deauratis amicta chlamydibus, et uno a dextris et altero a
sinistris decorata militibus, et tertium habebat militem in obsequio qui pedes
incedebat coram ipsius aspectu eiusque semper frenum tenebat in manu, ut sine
laesionis offendiculo suavius equitaret in equo. Cuiuslibet primi ordinis mulierum
talis erat cultus atque incessus. Postea vero equitum ornatorum acies
sequebatur infinita, qui ab omni eas sequentium strepitu tuebantur et laesione.
Secundo sequebatur loco
mulierum non modica multitudo, quarum obsequiis varia hominum genera
insistebant peditum ac militantium; sed tantus erat servire volentium strepitus
tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode
poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur
inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis
propriis relinquerentur obsequiis.
Tertio vero loco
sequebatur quarundam mulierum vilis et abiectus exercitus. Erant enim mulieres pulcherrimae
valde, sed vestimentis erant opertae turpissimis et temporis qualitati
contrariis. Nam quum in validiori aestatis essent constitutae calore, vulpinis
invitae vestibus utebantur; praeterea turpes nimis et indecentes indecenter
equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque
frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes.
Istarum labores nullorum
iuvabantur auxiliis; omnium quidem erant suffragiis destitutae, et praeterea
tantum praecedentes pedites et equitantes commotum pedibus immittebant pulverem
quod se ipsas videre vix poterant, quia oculos ex pulvere gravatos habebant et
labia impedita.
Haec autem omnia quum
diligenter aspicerem, et, quid hoc esset vehementi coepissem animo cogitare,
domina quaedam solemni forma composita, quae post omnium sequebatur incessum
habens equum macerrimum et turpem et tribus pedibus claudicantem, proprio me
vocavit nomine et etiam ad se me ire praecepit. Ad quam quum venissem et eius
venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum
sibi statim obtuli equum.
Sed quum eum recusasset
accipere, talia mihi verba coepit proponere: «Dominum petis tuum; sed hic illum
invenire non poteris, quia longius ab eius digressus es itinere.»
Et ego respondi: «Rogo,
domina, ut rectam mihi, si placet, viam indicare digneris.»
Cui et ipsa respondit:
«Nisi primo praesentem militiam in propriis positam castris aspexeris, securam
tibi viam indicare non possum.»
Et ego sic respondi:
«Rogo igitur ut mihi cures, si libet, asserere cuius sit haec quam cerno
militia, et quare mulier tam formosa adeo vilem equum et tam sibi abiecta praeelegit
vestimenta portare.»
Cui et ipsa mulier
respondit: «Hic, quem vides, est exercitus mortuorum.» Quod quum audissem, meus
statim ultra modum turbatus est animus et facies alterata, et mea cuncta de
propriis sedibus coeperunt ossa moveri. Tremebundus igitur factus et nimis
exterritus libenter volui ab hac societate discedere; sed haec me coepit statim
suo confortare sermone et ab omni me periculo illaesum conservare promisit.
Sic enim ait: «Securior
hic et tutior permanebis quam in domo paterna.» Quo audito iam quasi emissum
vivificantem resumpsi spiritum et ei propius accedens de omnibus coepi
diligenter inquirere, et ipsa seriatim cuncta narrare ita dicens:
«Miles, quem vides
cuncto populo aureo diademate coronatum praecedere, deus est amoris, qui
singulis septimanis una die praesenti cernitur adiunctus militiae et cuique,
prout bene vel male gessit in vita, mirabiliter pro cuiusque retribuit meritis.
Mulieres igitur, quae
tam ornatae et honorificae primo loco post ipsum sequuntur, sunt illae
beatissimae feminae quae, dum viverent, sapienter se amoris noverunt praebere
militibus, et amare volentibus cunctum praestare favorem, et sub commento
amoris subdole amorem petentibus digna praenoverunt responsa tribuere, pro quo
nunc plenariam consequuntur mercedem et infinitis muneribus honorantur.
Quae vero secundo loco
sequuntur et tantorum affliguntur obsequiis, sunt mulieres istae immundae quae
dum viverent non sunt veritae cunctorum se voluptati exponere, sed petentium
omnium fuerunt annuentes libidini, et nulli petenti suac ianuae negaverunt
ingressum. Et ideo talia in hac curia meruerunt praemia capere, ut pro immoderata sui
largitione et hominum indiscreta susceptione indiscrete et sine modo
innumerabilium fatigantur personarum obsequiis, et talia sibi servitia in
nociva convertuntur contraria et in summam valde angustiam et contumeliam.
Quae vero ultimo loco
sequuntur tam vili compositione dispositae et habitu incedentes abiecto et
quibuslibet carentes auxiliis omnique poenarum genere fatigatae, ut manifeste
potes oculis conspicere propriis, in quarum et ego sum inserta collegio, sunt
iliae omnium mulierum miserrimae, quae dum viverent cunctis amoris intrare
palatium clausere volentibus nec aliquibus bona facientibus vel ab iis
benefaciendi causam et favorem petentibus voluerunt pro meritis respondere, sed
omnes amoris postulantes deservire militiae abiecerunt et tanquam sibi odiosos repulerunt,
eum non recolentes omnino qui deus amoris dicitur, cui militare quaerebant qui
postulabant amari; et ideo nunc merito haec patimur et ab amoris digna rege
factis suscepimus praemia, per quem universus regitur mundus, et sine ipso
nihil boni aliquis operatur in orbe.
Praeterea tot sumus
aliis poenarum addictae generibus, quas nullus posset nisi per experientiam
scire docentem, quod mihi narrare impossibile tibique satis esset audire
difficile. Caveant ergo mulieres in saeculo viventes ne harum sint nobis
consortes poenarum, quia post mortem nulla sibi poterit poenitudine subveniri.»
Et ego mulieri respondi:
«Ut video et manifeste cognosco, qui amori elegerit beneplacita facere centuplicata
illa retributione suscipiet, et, eundem qui offendere fuerit ausus commissum
impune transire non poterit, sed, ut mihi videtur, ultra millecuplum quam
fuerit commissum in eum constat vindicari delictum. Talem igitur deum non est
offendere tutum, sed in omnibus est sibi servire tutissimum qui talibus suos
novit praemiis munerare et suos contemptores tam gravibus poenis affligere.
Rogo itaque, domina mea,
et pro viribus supplico ut recedendi mihi licentiam largiaris, ut haec valeam
dominabus quae vidi ita narrare.»
Et ipsa mihi taliter
respondit: «Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et
duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem
aspexeris.»
Dum igitur talia
conferendo longum transitum fecerimus, in locum delectabilem valde pervenimus,
ubi erant prata pulcherrima meliusque disposita quam unquam mortalium viderit
ullus. Erat enim undique locus omnium generum pomiferis et odoriferis circumclusus
arboribus, quarum quaelibet iuxta sui generis qualitatem fructibus decorabatur
egregiis.
Praeterea in
rotunditatis modum locus erat redactus trinisque distinctus partibus. Prima
pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique
circumsaepta. Tertia vero pars in extremis posita inter se et primam ex omni
parte mediam perfecte circumeundo vallabat.
In prima igitur et
interiori parte in medio loci sedebat quaedam mirae altitudinis arbor universorum
generum abundanter proferens fructus; cuius rami usque ad interioris partis
prolongabantur extremitates. Ad arboris quidem radices surgebat fons quidam
mirabilis mundissimam habens aquam, quae nectaris suavissimum praelibantibus
inducebat saporem; in qua etiam omnium generum pisciculorum species apparebant.
Iuxta praedictum autem
fontem in throno quodam ex auro et omni lapidum ornatu constructo regina
sedebat amoris splendidissimam suo capite gerens coronam, et ipsa
pretiosissimis sedebat vestimentis ornata auream manu virgam retinens. Ad cuius
dextram sedes erat parata omni pretiositate refulgens et claritudine, in qua
nemo quidem sedebat.
Pars autem ista
videlicet interior vocabatur amoenitas, quia in ea omnia inveniebantur
delectabilia atque suavia. In hac autem parte interiori tori erant parati quam
plurimi, qui miro erant modo perornati, siricinis scilicet ex omni parte operti
palliis et purpureis ornamentis. Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi
derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et
singuli tori singulis decorabantur rivulis.
Pars vero secunda
vocabatur humiditas, cuius erat dispositio talis. Rivuli quidem, qui propriis
contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires
ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta
simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus
apparere diebus.
Aqua vero ista, postquam
in hanc fluebat partem, adeo fiebat frigida quod nullus posset eam tactu
tolerare vivens; desuper vero calor solis intolerabilis descendebat, nullis
enim locus obumbrabatur arboribus. Haec quidem aqua ultra partis istius non
extendebatur terminos.
Tertia vero pars et
extrema vocabatur siccitas, et merito quia omnis deerat humiditas omnisque
locum occupabat ariditas, et solaris radius caloris erat acutus et igneo vapori
nequaquam absimilis, terrae autem superficies quasi solum fornacis calidae.
Locus autem iste undique
habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo
lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum
pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat
fortissimus ligni tenens caput in manibus. Erat autem ibi via quaedam
pulcherrima, per siccitatem et humiditatem ad amoenitatem deducens, in qua
nullum omnino praedictorum sentiebatur incommodorum.
Quum vero ad ista
devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est
regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua
manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac
militantium est chorus secutus. Et cuique mulierum ornatissimi erat sedes lecti
parata; militantes vero suo sibi eligebant sedes arbitrio.
Quanta quidem istis erat
beatitudo et gloria, humana non posset vobis lingua referre. Nam totus amoenitatis locus istarum est voluptatibus
assignatus, et cuiuslibet coram eis generis ludebant ioculatores atque
psallebant, et omnia instrumentorum ibi musicae genera resonabant.
Secundo per eandem intravit viam totus sequentis
ordinis mulierum communium et eisdem servire volentium masculorum chorus, et
usque ad amoenitatis circulum pervenerunt; quem quum pertransire non possent,
per humiditatem coeperunt sua frena laxare et quae poterant ibi solatia capere,
quia ille sibi erat locus ab amoris curia deputatus; ubi quantus stridor erat
et gemitus, satis esset narrare difficile.
Multum etiam istarum mulierum poenarum erat augmentum
gloria quam habere videbant in amoenitate morantes. Tertio subintrabat per eundem
locum mulierum chorus posterior, quae amoris compati militibus noluerunt, et
usque ad humiditatis circulum devenerunt.
Sed quum eis non pateret ingressus, coeperunt per
siccitatis circumfluere partes, quia ille sibi erat locus ab antiquo paratus.
Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per
viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut
acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant
solum. Tantus quidem dolor tantaque ibi erat afflictio quantam vix crederem
inter ipsas Tartareas potestates adesse.
Haec autem quum vidissem, licentiam abeundi quaesivi.
Et ipsa mihi dixit: «Licentiam ego tibi dare non possum, sed tuum hic equum
relinque unde rex intravit amoris; ad ipsum ire festina et ab eo tanquam domino
licentiam petere cura, et quae tibi praecipiet studeas diligenter attendere.
Etiam pro me ipsa non sis exorare obliviosus.»
Quo percepto per praedictam viam ad regis amoris sum
deductus aspectum et ei dixi: «Rex potens et gloriose, omnimodas tibi gratias
ago, quia tua mihi magnalia et mirabilia tuique regni dignatus es revelare
secreta.
Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae
tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore
praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum
operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis
gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice
collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere;
postmodum vero mihi commeatum praestare, si placet.»
Ipse vero mihi talia
responsa porrexit: «Nostra tibi sunt concessa videre magnalia, ut per te nostra
valeat ignorantibus gloria revelari, et ut tua praesens visio sit multarum
dominarum salutis occasio. Tibi ergo firmiter mandamus atque iniungimus, ut,
ubicunque dominam alicuius valoris inveneris a nostra semita deviare amoris
recusando subire certamina, hanc sibi visionem narrare procures et eam ab
erroris proposito revocare, ut poenas possit tam gravissimas evitare et in
praesenti valeat gloria collocari.
Duodecim autem scias
esse principalia quae sequuntur amoris praecepta:
I. Avaritiam sicut
nocivam pestem effugias et eius contrarium amplectaris.
II. Castitatem servare
debes amanti.
III. Alterius idonee
copulatam amori scienter subvertere non coneris.
IV. Eius non cures
amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor.
V. Mendacia omnino
vitare memento.
VI. Amoris tui
secretarios noli plures habere.
VII. Dominarum
praeceptis in omnibus obediens semper studeas amoris aggregari militiae.
VIII. In amoris
praestando et recipiendo solatia omnis debet verecundiae pudor adesse.
IX. Maledicus esse non
debes.
X. Amantium noli
exsistere propalator.
XI. In omnibus urbanum
te constituas et curialem.
XII. In amoris exercendo
solatia voluntatem non excedas amantis.
Sunt et alia amoris praecepta
minora, quorum tibi non expediret auditus, quae etiam in libro ad Gualterium
scripto reperies.
Mulier autem pro qua
rogasti intra istius non potest amoenitatis moenia, sicut postulas, collocari,
quia propria opera contradicunt intra tam gloriosa domicilia permanere. Tuae
tamen intercessionis gratia pinguem equum et suavem cum freno et sella
concedimus, et ut nullos habeat ministros circa spinarum fasciculum frigidumque
de nostra licentia teneat sub pedibus lapidem.
Accipias ergo hunc
crystallinum baculum et cum nostra recedas gratia; in priori autem fluvio quem
inveneris eum proiicias.»
Arrepto vero ad
recedendum itinere et ad eam quae me duxerat dominam reverso, eam inveni super
fasciculo sine ministris sedentem, et super recenti lapide suos pedes
suavissime tenentem, ac pinguissimum et valde ornatum equum iuxta se habentem,
et modicam satis poenam patientem; quae mihi grates immensas obtulit atque
subiunxit:
«Cum superna gratia
recedas, amice, quia de huius curiae negotiis amplius videre non potes. Est
enim ultra duplum quam videris earum gloria maior nostraque poena intensa, quae
nulli viventi sunt videre concessa.» Post haec autem equum ascendi proprium et
in momento oculi circa fluenta sum deductus aquarum. Ibi crystallina virga
dimissa illaesus ad propria remeavi.
Aspicias ergo, domina
mea, quanta est amare afflictio nolentis quantisque subiiciatur angustiis, et
quantum decus mereantur et gloriam quae amoris portam intrare non clausere
volentibus, ut vestrae opinionis errore deposito praedicta mereamini suscipere
praemia et praefatas angustias declinare. Indecens enim esset et desperabile
malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata
inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere.
Quantum igitur ad
vestram videtur spectare personam, amoris sum delegationis onere liberatus; vos
autem taliter eius studeatis exaudire praecepta, ut ad eius beatitudinis
mereamini gloriam introire.
Mulier ait: Si vera sunt quae
tua proponit assertio, amoris est gloriosum deservire ministeriis, et eiusdem
est periculosum valde refragari mandatis. Sive igitur vera sint sive falsa quae
proponis, terribilium me deterret poenarum relatio, et ideo ab amoris nolo
militia exsistere aliena, sed eius affecto consortio copulari et in meridiana
mihi porta domicilium invenire.
Oportet me igitur
meridianae portae dominarum consuetudinem per omnia reservare, ut nec quemlibet
reiiciam nec quemlibet ad amoris portam pulsantem admittam. Curabo igitur
cognoscere quis dignus reperiatur ingressu, et ipsum examinata et cognita
veritate suscipiam.
Homo ait: Gratias ago amoris
potentissimo regi, qui vestrum dignatus est revocare propositum dirumque
fugavit errorem; sed quod velle deliberare contenditis utrum clamans ad palatii
portam amoris sim admittendus, res amara nimis verbumque satis mihi videtur
acerbum. Nam si de meae vobis constat probitate personae, deliberationi non
potest locus de iure patere.
Quia tamen non omnia
benefacta facile possunt ad omnium devenire notitiam, esse potest quod mea vobis
facta sunt incognita, et ideo forte, quo ad conscientiam vestram, iuste fuit a
vobis postulata deliberatio. Adeo tamen de meae confido probitatis operibus et
de vestrae nobilitatis libramine, quod licet quam quaero differatur mihi
largitio; non tamen credo obsequia diu posse suis meritis defraudari.
Velit ergo Deus ut meae
spei fructum sentiam efficacem, et sicut mihi recedenti de vobis assidua
cogitatio permanebit, ita de me absente divina vos faciat cogitare potentia.
|