F. Loquitur nobilior plebeiae
Si nobilior plebeiae petat
amorem, eundem potest retinere stilum quo usus est nobilis quum loqueretur
plebeiae. Potest
etiam commode sub hac alia forma procedere. A longinquis retro temporibus diem
istam desideravi et plenarie in mente gessi propositum meam vobis aperire
mentem et intentionem et quanta mihi sit de vobis assidue cogitatio.
Temporis tamen
inopportunitas usque nunc distulit amantis eloquium. Sciatis igitur me totius
mentis in vobis cogitationem et ancoram posuisse, nihilique me posse in saeculo
isto beare nisi pretiosissimum personae vestrae thesaurum. Nam sine ipso nihil
mihi videtur in saeculo possidere, et omnium saecularium rerum abundantia pro
summa mihi reputatur inopia.
Solus vester amor regis
me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere
divitiis abundare. Spes vestri amoris me vivum conservat in orbe, de quo
desperatus sum coactus de vita migrare. Suis igitur obsequiis me conservare
dignetur gratia vestra et comitis non repellat amorem.
Comes enim solus vel eo
superior tanto reperitur dignus amore. Absit enim, ut tantus decor tantaque
morum probitas ex plebe sibi curet amantem eligere. Cogitet ergo prudentia
vestra super loquentis comitis fide atque devotione, et ei digna suis meritis
responsa retribuat.
Mulier ait: Illa quidem
plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore. Sed vos attente
inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui
plebeiae deposcit amorem. O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui,
perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum
filiis sibi curat quaerere victum!
Gaudeo ergo si comitis
amore digna reperiar; timeo tamen hominis alti et grandis genere tam parvae
mulieris petentis amorem eligere. Videtur namque quod ex sola cordis illud
procedat inopia. Magnanimes enim soli merentur dominarum scire secreta et earum
amore potiri.
Si meum igitur vobis
amorem fuero largita, et eorum quae in amore exiguntur in vestra persona
defectus reperiatur et ego ipsa, generis hoc proprii prohibente natura, forsan
habere non possem, non diu noster amor recte gubernari valeret. Melius est ergo
ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.
Homo ait: Ibi quisque debet
sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur. Ille enim est amor
electus, qui in quocunque ordine ex placibilitate et delectatione formae
cuiusque solummodo sumpsit originem, non qui ob generis tantum quaeritur
praerogativam. Amoris itaque non subverto praecepta si ex minori ordine mihi
curem amorem eligere, sed eius in hoc videor mandatis obsecundare.
Est namque tale
praeceptum amoris: Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat
voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum
vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum
praerogativa servata. Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel
comitissa meruit ordine permanere.
Quum in vos tota mei
animi dirigatur voluntas, sine omni vos possum reprehensione eligere, nec ex
hoc parva sed valde magna petere iudicabor. Nam quum honorabili amoris curia
digna permaneatis [honore] et ad vestrum voluntas me cogit amorem, inter
magnanimes vestra me debet prudentia reputare.
A meo igitur non est abstinendum
vobis amore, nisi bonis me videritis moribus destitutum et a bonis actibus
alienum. Praeterea
pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et
linea recta volantem.
Mulier ait: Etsi dictis rationibus
ad vestrum forte me possetis amorem coartare, alia me ratio ab hac necessitate
defendit, quia, etsi omnia nostris succederent amplexibus prospera, si illud
vulgi deveniret ad aures omnes aperte meam famam reprehensione confunderent,
quasi ultra modum propriae naturae metas excesserim.
Praeterea maioris
altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si
amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod
manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis
nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque
reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam
promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere. Iusta igitur a
vobis me tuetur defensionis occasio, ne generis inaequalitas vestrum possit
impedire propositum.
Homo ait: Mirandum est nimis
super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire. Qualis
enim esset amor ille, qui populo teste perficitur et vulgi dilaniatur
affatibus? Nonne amoris praecepto testante in amore non licet secretarios
plures habere? Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet
aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et
insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et
malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.
Nam ut bene novistis,
reproborum est hoc propositum semper et cunctis intentio manifesta, ubi libet
facta impedire bonorum et amantium solatiis adversari. Vestra igitur discat
serenitas malorum turpiloquia dolosa contemnere et eorum declinare insidias, ne
malorum facta bonis inveniantur esse nociva. Maius enim pravis hominibus non
posset praemium exhiberi quam si suas persenserint fraudes vias impedire
bonorum.
De fide autem mea et
legalitate amoris nec ego nec alius plenam vobis fidem facere posset, quia Deus
ipse solus humani cordis est scrutator et testis; ei soli hominum est cogitatio
manifesta. Factis ergo et operibus exterioribus a femina sapienti interior
debet cogitatio deprehendi. Si propria igitur facta vel opera vestro me
constituunt indignum amore et iustam vobis afferunt suspicionem, rogo ut nullam
apud vos valeam misericordiam promereri.
Et si proprios mihi
actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro
iudicio nulla mihi procedat iniuria. Nam quum nullus alicui suam fidem ad
plenum possit facere manifestam, eadem ratione quaelibet mulier unumquemque
posset amantem repellere.
Videat ergo magna
prudentia vestra et subtili indagatione perquirat quid deceat ad proposita
respondere. Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus,
quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia
aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.
Mulier ait: Quamvis malorum
insidiis non deceat cursum impediri bonorum, non tamen sequitur quod semper
invenire debeat bonorum ancora ripas. Nam in cuiuslibet est positum mulieris
arbitrio ut, quum ab ea postulatur amor, recuset amare si placet, nec ex hoc
aliqua potest iniuria deprehendi, sicut vestris novistis dictis asserere. Quae
enim potest iniuria aestimari, si quidquam ab aliquo postulanti petitae rei
largitio denegatur?
Homo ait: Vere profiteor in
mulieris esse collatum arbitrium postulanti, si velit, amorem concedere, et si
non concedat nullam videtur iniuriam facere; sed tunc sine dubio infertur
iniuria amanti, quum ipse bonus propter facta malorum suis meritis defraudatur,
vel quum propter vanam suspicionem eius non potest capere dignum labor
effectum.
Debet enim mulier quae
postulatur amari vel suum amorem promittere vel prorsus denegare petenti vel,
si de postulantis dubitet probitate, dicat: «Primo bona facias quam bonorum
praemia petas.» Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus
amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
Mulier ait: Postquam vobis
magis placet denegari prorsus amorem quam sub forsitaneo dubio respondere,
vobis morem gerere curo et vos amare recuso.
Homo ait: Rogo ut me certum
reddat prudentia vestra si alium in corde amare disponitis.
Mulier ait: Nec me cogit
amoris lex nec consuetudo me cogit amantium ut quod corde gero vobis faciam
manifestum. Nam etsi alium amare disponerem, nec vos quaerere nec me vobis
insinuare deceret.
Homo ait: Ergo mihi nullum
in disputatione praesenti reservatur auxilium nisi vobiscum pleno sermone
certare, atque disputando cognoscere utrum vos deceat vel non mihi vestrum denegare
amorem, si eum in neminem alium expendistis amantem. Probo ergo quod me non
recte potestis amore vestro privare.
Nam amare aut est bonum aut est malum. Quod sit malum
non est asserere tutum, quia satis omnibus constat et est manifestum, et amoris
hoc nobis doctrina demonstrat, quod neque mulier neque masculus potest in
saeculo beatus haberi nec curialitatem nec aliqua bona perficere, nisi sibi
haec fomes praestet amoris. Unde necessario vobis concluditur ergo bonum esse amare
et appetibile.
Satis ergo utriusque
sexus homo amare tenetur, si bonus et laudabilis in orbe cupit haberi. Si autem
amare tenemini, ergo aut malos aut probitate decoros. Malos quidem non, quia
praeceptum contradicit amoris. Sequitur ergo solis bonis vestrum esse
largiendum amorem. Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi
vestrum denegatis amorem.
Mulier ait: Fateor, bonum esse
amare et bonis tantum largiendum amorem; sed licentiam cuilibet amanti ab amore
concessam mihi vultis auferre. Nam unicuique licet amanti amorem non largiri
petenti; ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione
amore frustrare aliumque postulantem admittere.
Homo ait: Licentia amandi in
vestrum collata arbitrium vobis auferri non potest, sed vestrum aequum debet
esse arbitrium, ut quae debetis amare curetis. Non enim ob hoc vobis amor
liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut
maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi
studueritis serviendi viam eligere; unde, si in aliam contigerit vos divertere
semitam, eum non mediocriter credatis offensum.
Nec vos tueri potestis,
si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem; nam priori digno
petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur. Non enim amor voluit de
suis militibus aliquem cum alterius iactura sentire iuvamen. Sic nec vos, rogo,
velitis alii erogare quod alteri pleno iure debetur.
Mulier ait: Ea quae dicitis
satis ratione nituntur, si cor meum propriae annueret voluntati. Mea namque
voluntas esset quae proponitis adimplere, sed cor contradicit omnino et
dissuadet per omnia fieri quod plena voluntate desidero. Ergo si cor
contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi
scilicet an voluntati.
Homo ait: Hanc discordiam me
amplius audisse non recolo; quod aliud corde et aliud voluntate quaeratur. Sed
si est quod verbis asseritis, illud prorsus debetis eligere quod iustitia et
veritate defenditur.
Mulier ait: Quod dicitis stare
non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis
iudicantur. Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi
non deberem? Praeterea qualis posset esse amor contra cordis voluntatem
praesumptus? Nam, quod primitus corde ac voluntate appetitur, illud solum
amoris debet amplecti muneribus; quod autem corde non peto quo modo possem
amare non video.
Sed et dixistis quod
alteri non possum recte proprium largiri amorem, si ab aliquo primo fuerit
postulatus. Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis
sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit? Certe utique; ergo et
secundus amator muneris perceptione potior est habendus in amore quam primus.
Homo ait: Etsi grata regi
non possimus exhibere servitia, ei tamen offensam non debemus inferre. Nam qui
sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus
provocatur ad iram. Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii
impendatur honor. Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non
sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere,
quia forte «Grata superveniet quae non sperabitur hora».
In brevi namque rex
posset amoris vestram pietatis imbre superfundere mentem et vestri mihi amoris
desperatum adducere fructum; quod fieri non posset, si alii vestra fuerit
largitate concessus. Nec mihi obstare potest quod de venatione dixistis, quia illud obtinere
constat de quorundam speciali consuetudine satis iniqua.
Sed generalis per orbem
consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit
abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori
tamen eam generalis consuetudo reservat. Ergo quum alium in petendo praecessi, vestro de
iure non possum amore privari.
Mulier ait: Inurbanum satis
esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod
quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti. Ergo
quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc
inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam.
Nam, quum ipse amor me
nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi
spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere. Ut
tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo
vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina
draconem.
Homo ait: Quae proponitis
verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita
indagine sophistica palliatione teguntur. Numquid
enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit
excusatus? Certe nequaquam, sed aeternis erit suppliciis mancipatus. Ergo, si amoris
vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari,
suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.
Mulier ait: Et quantumcunque
quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda
sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu. Eadem igitur
ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris,
si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad
amoris mihi praemia valere non potest. Ergo quoadusque me radius non pertinget
amoris, mei non potestis amoris largitate potiri.
Homo ait: Et ego Deum flexis
genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat
celsitudini expedire.
|