G. Loquitur nobilior nobili
Quum nobilior nobilem
feminam sui alloquatur affatu, quo nobilis et nobilior sunt usi sermone
plebeiae, eodem utatur et ipse, eo excepto quod ad generis cognoscitur
pertinere commendationem, et quod nobilis non est multum laudibus insistendum.
Practerea sub hac formula poterit exordiri: Maiores mihi restant Deo gratiae
referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre
super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc
mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et
quia mei voluit exaudire preces importune precantis.
Non enim poterat diei
vel noctis hora pertransire continua, qua Deum non exorarem attentius, ut
corporaliter vos ex propinquo videndi mihi concederet largitatem. Nec est
mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar,
quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per
infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam
corporali pascuntur.
Et ego nunc aperta
veritate cognosco quod nec lingua nec animus hominis vestram speciem atque
prudentiam esset narrare vel cogitare sufficiens. Et ideo maxima quam habebam
vos videndi ac serviendi voluntas non modica suscipit augmenta et maiora
ulterius incrementa cognoscet, quia liquide mihi constat et est manifestum quod
vobis servire solum est cunctis in hac vita regnare, et sine ipso nihil posset
ab aliquo in hoc saeculo dignum laudibus adimpleri.
Deum quidem exoro
coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper
operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere. Nulla enim me posset
demum perturbare adversitas vel sinistrum impedire fortunae.
Et ego bona semper
cuncta, quae fecero, vestris volo laudibus indulgere et per omnia vestro nomini
deservire. Nam quidquid boni peregero, intuitu vestri et assidua contemplatione
noveritis esse perfectum.
Mulier ait: Grates vobis
multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque
vobis placuit me laudibus exaltare. Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit
adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande
vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere. Gaudeo itaque si tanta
beatitudine digna merear inveniri ut vobis vel aliis causa esse valeam vel
benefaciendi occasio.
Volo tamen quandam vobis
admonitionem dare praecipuam, ut neminem vestris tantum debeatis laudibus
exaltare, quod postea vobis verba pudeat detractione supprimere; et nullius
curetis tantum famae vestro derogare sermone, ut ipsum proinde non possitis
nisi verecunde laudare. Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut
alterius probitati vestro derogetur affatu.
Nam ex eo quod mihi
dicitis tantum servire esse in hac vita regnare, aliis dominabus omnibus
iniuriam videmini patenter inferre, quibus forte aeque ut mihi vel plus quam
mihi est servire laudandum. Vestra igitur nulli fas esset feminae recusare
obsequia, quia, ut constare videtur, homo estis nimiae probitatis et multa
urbanitate praeclarus ac generositate refulgens.
Et ideo recte agitis, si
ea vestris actibus facere studeatis quae vestro generi et probitati
respondeant. Nobiliores enim viri nobiliores tenentur mores habere quam alii,
et magis eorum fama modica rusticitate et a beneficiis abstinendo gravatur quam
ignobilis viri [et pravae naturae progeniti] satis graviora committendo. Gaudeo
ergo si vobis causa et origo bonorum exsisto, et in quibus potero benefaciendi
semper vobis in cunctis praestabo favorem.
Homo ait: Omnia quidem esse
vera quae de vobis narrata sunt per orbem certissimo nunc experimento cognosco.
Nam vestra
liquide responsione docetur quantus in vobis sapientiae viget effectus,
quantaque probitatis vos doctrina decoret. Vestra igitur curastis admonere
prudentia, ut in laude vel detractione cuiusque modificatam studeam adhibere
mensuram; in quo apparet vestra plenitudo scientiae manifesta.
Sed absit me in evidenti
fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare
facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur
propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes
allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare. Quidquid
ergo vultis dicere vel facere mihi, secure potestis, nullam meae linguae
sinistram timentes relationem.
In hoc tamen plurimum
est vobis negotio praecavendum, quia si bona feceritis vestrae personae laudes
nullorum ora tacebunt, sin autem mala, etsi a vobis mala perpetrata reticeam,
quia neminem decet probum de aliquo sinistra referre, at tamen vestras desistam
attollere laudes. Et postea maledici, quibus in maledicendo nulla reperitur
norma praefixa, sed aliorum est eis cibus et potus inique supprimere famam, non
cessabunt more consueto iniqua facta referre.
Quod autem dixi solum
servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus
iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam
possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum
credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus
impendantur obsequia.
Vestra me praeterea
dulcis ac suavis doctrina commonuit ut propriis studeam actibus exercere quod
meo possit generi convenire et meae per omnia naturae congruere, quam vestram
suasionem omnimoda me sciatis alacritate suscipere et esse penitus obedire
paratum. Neminem etenim quacunque generositate praeclarum decet suis actibus a
tramite deviare bonorum, sicut vestra satis superius fecit relatio manifestum.
Sic ergo assimili
videtur modo vestrae probitati congruere, ut vos sanguinis naturae, a qua
vestra manifeste propagatur origo, propriis curetis actibus deservire.
Nobilitati autem vestrae constat nihil magis esse conveniens quam ut id vestris
studeatis actibus operari, quo vos respicientibus benefaciendi semper valeat
augmentari propositum et plena conservari voluntas.
Scio enim quod, si homo
quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum
dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis
impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari. Vos
enim inter omnes alias meliori electione mihi dominam praefeci potentem, cuius
volo semper obsequiis mancipari, et cuius laudi desidero universa benefacta
referre.
Vestram autem clementiam pleno cordis affectu
deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter
sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis
invenire quod opto.
Mulier
ait: Nihil in orbe sedet quod meus tam avide desideret animus ut evidenter
facere possim, quam quod laudibus sit et praemio dignum. Et quidem in Deo patre
confidentiam gero plenariam quod, usque quo largitum mihi sensum conservabit
illaesum, nil studebo perficere, quod omni non sit argutioni suppositum.
Malorum autem
detractionibus obviare mihi videtur impossibile prorsus et durum continere
laborem, quia satis esset facilius fluvium naturaliter ad ima currentem per
eundem alveum ad originis fontem veloci cursu reducere quam maledicorum ora
compescere vel eorum insidias cohibere. Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio
relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura
prohibuit emendari.
Eorum igitur prorsus
sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi
fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione
sinistra. Et ideo cuilibet homini probo sufficiat conscientia pura defendi et
per bonam famam hominum bonorum arbitrio sustentari.
Ad haec verum esse
profiteor quod aliarum dominarum voluntatibus obsequendo mihi videntur obsequia
exhiberi; sed quod ad me universa debeant benefacta referri, incompetens videtur
et iniuria videretur non modica, quum aliae quam plurimae aequali forte vel
maiori gaudeant probitate maiorique dignae reperiantur honore. Meam praeterea
nobilitatem tali cupio moderamine gubernare, ut vobis et cuilibet alii pro me
bona facienti per orbem benefaciendi propositum semper valeat augmentari et
plena conservari voluntas.
Dicitis etiam per omnia
vos meis mancipari obsequiis multisque apud me prae omnibus dignum esse
praemiis honorari propter nimium serviendi affectum, et quia me dominam vobis
specialem elegisse contenditis. Sed absit ut a vobis vel quolibet alio impensa
mihi obsequia diu possint irremunerata iacere, si quacunque fuerint notitia
mihi indicata.
Quod autem rogatis ut
meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis
mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter
possit adimpleri non video. Talis enim specialitas aliis forte posset
praeiudicium generare, quibus forsitan equalis vel maior quam vobis est mihi
serviendi voluntas. Praeterea, quid sit illud quod a vobis apud me praemium
exoptatur, non est mihi per omnia notum, nisi vestra illud primo mihi faciat
indicatio manifestum.
Homo ait: Quod vobis de maledicis
enarravi, non illud asserui quasi vellem vobis onus inferre animos cohibendi
malorum, sed ut vestra vos talem sedula facta demonstrent ut malorum inde
invidia semper sua possit incrementa cognoscere, et ab eorum insidiis bonorum
vos defendat opinio, sicut etiam vestra prudentissime superius indicavit
auctoritas. Sufficit enim cuilibet apud bonos pura conscientia reservari.
Illud autem quod in
aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus
referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam. Quamvis
enim a femina bonum cuiuslibet factum debeat approbari, quilibet tamen homo
laudandus cuncta sua facta unius debet mulieris specialiter laudibus indulgere,
et mulierum quaeque prudentium, quamvis singulorum sibi debeant beneficia
placere, unius tamen laudabiliter potest actus approbare et suis ea debet
specialiter laudibus reputare.
Ex hoc enim nulli
procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris
specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam. Aliis
igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari.
Nihil enim earum videtur
expedire utilitatibus hac vos pro eis sollicitudine fatigari, quum vestris per
omnia ministeriis mea sit annexa voluntas, cui imperari non potest peritissimi
hoc Donati vobis insinuante doctrina: in tantum enim liberrima reperitur humana
voluntas quod nullius eam posset a firmiter concepta dispositione conatus
avertere.
Aliae igitur dominae nil
mihi possunt ex debito postulare, nisi ut vestrae contemplationis intuitu mea
sibi debeam beneplacita largiri obsequia et obsequiorum originem cauto reticere
silentio; vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis
laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari. Mihi
autem a vobis hoc restat ex debito largiendum, sicut vestra novistis sponsione
firmare, ut exhibita pro vobis obsequia non diu valeant muneris viduitate
gravari.
Dixistis autem
dominationem vestram, si in me speciali affectione resideat, aliis praeiudicium
generare, quibus forte maior quam mihi vel aequalis est vobis serviendi
voluntas. Et sic respondeo: si vobis serviendi cuiquam maius sit quam mihi vel
aequale propositum, rogo ut nulla me possint apud vos iuvamina suffragari nec
rationis aliqua iura tueri.
Dixistis autem exoptatum
a me non plenius intelligere praemium, ad quod mea cuncta procedit intentio.
Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem
promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere
largitum cunctis esset divitiis abundare.
Idque vobis esset mihi
satis exhibere suave, nisi vestra mihi forte reperiatur obviare voluntas.
Vester igitur amor est illud quod mihi salutis quaero remedium, et quod mea
studeo venatione percipere.
Mulier ait: Multum videmini a
recto quodam amoris tramite deviare et optimae [et opportunae] amantium
consuetudinis transgressor exsistere, quod tam festinanter postulatis amorem.
Sapiens enim et instructus amator, quando aliquam dominam sibi antea prorsus
incognitam prima visitatione alloquitur, non explicito debet affatu amoris
postulare donaria, sed propria debet industria sui notitiam applicare amanti et
in cunctis suis dictis se illi suavem et placabilem exhibere; post vero id
agere curet, ut ipsum quoque absentem pleno iure valeant amanti sua facta
laudare; tertio vero loco securius accedat postulaturus amorem.
Sed hunc vos ordinem
manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis
me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in
amoris arte peritus. Unde vester quidem
amor est merito suspectus habendus.
Homo ait: Si verum est me
amoris ordinem perturbasse, hoc mihi vestra videtur indulsisse licentia. Nam
quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse
intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis
evidentiori vobis illud explicari sermone. Non ut ergo credens vestram
facilitatem vel vestri repentinam amoris postulans largitatem volui petitionem
emittere, sed meum propositum vobis cupiens quaerentibus indicare.
Praeterea, licet ordo
debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa
turbari. Nam si nimius me cogit affectus et intrinseco vulnere sum sauciatus
amoris, iusta me necessitas ab hac improbitate tuetur. Importuna namque
necessitas nulla potest iuris regula coartari.
Sed et si aliquid mihi
desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris
amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus
edoceri doctrina. Nam si imperitus imperitae deposcat amorem, talium non posset
amor idonea incrementa cognoscere nec in competenti diu posset statu durare.
Nam marinis angustiis
exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus
exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa
ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum.
Utraque igitur a vobis supposita ratio optima iacet responsione sopita et in
nullo meis dictis valet obviare propositis.
Mulier ait: Etsi per omnia
inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos
disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus
idoneum opportunitas invenire. Amantes enim ex propinquo degentes poenarum,
quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se
compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire;
distantes vero suas non possunt mutuas agnoscere poenas, sed unumquemque
oportet suis mederi angustiis et poenarum suarum esse remedium.
Ideoque noster non
videtur amor perficiendus, quia regula nobis demonstrat amoris quod amantium
quotidianus aspectus crescere facit amorem; unde ex contrario sensu percipio
amorem contrahi et distantia deficere, et ideo sibi quisque ex propinquo
lucrari curet amorem.
Homo ait: Vos illud quidem
curatis asserere quod omni videtur rationi contrarium. Cunctis enim claret hominibus quod facilis rei
optatae perceptio vilitatis parit originem, et contemptibile facit haberi quod
totus prius mentis desiderabat affectus. Sed econtra, bonum quodcunque praestationis
difficultate differtur, maiori quidem illud aviditate suscipimus et
diligentiori studio reservamus.
Rarus igitur atque
difficilis amantis amplexus ferventiori cogit amantes mutuo amoris vinculo
colligari, et eorum animos propensiori et adstrictiori affectione vinciri.
Constantia namque in ipsius turbationis inundatione perficitur, et
perseverantia in adversis cognoscitur manifeste.
Dulcior enim quies sapit
multis fatigato laboribus quam in otio continuo commoranti, et magis umbra
recens videtur anxiato vapore conferre quam in aëris assidua degenti temperie. Non est igitur amoris
regula quam dixistis, quum falsa reperiatur et fallax, scilicet ut amantium
rarus aspectus amoris faciat attenuari potentiam.
Unde propter locorum
distantiam longam atque prolixam ab amore vestro me iuste non potestis
excludere, sed potius mihi quam habitationem propinquam habenti vos decet
gerere morem; nam et facilius inter absentes occultatur amor quam inter
frequenti conversatione connexos.
Mulier ait: Amoris occultandi
respectu nunquam credo distantis eligendum amorem sive praesentis. Nam si
sapiens invenitur et ingeniosus amator, sive longinquus sive propinquus amanti,
adeo suos actus moderabitur et voluntatem quod nemo poterit amoris secreta
perpendere. Et econtra neque longinquus neque propinquus amator stultus sui unquam
poterit amoris occultare arcana. Cessat ergo ratio vestra evidentissima ratione
collisa.
Praeterea quoddam est
aliud non modicum, quod me contradicit amare. Habeo namque virum omni
nobilitate urbanitateque ac probitate praeclarum, cuius nefas esset violare
torum vel cuiusquam me copulari amplexibus. Scio namque ipsum me toto cordis
affectu diligere, et ego sibi cuncta cordis devotione constringor. Tanti ergo
amoris praemio decoratam ab alterius amore ipsa iura praecipiunt abstinere.
Homo ait: Fateor et est
verum virum vestrum omni probitate gaudere nec non prae cunctis in orbe
viventibus beatitudinis gaudiis honorari, qui vestrae celsitudinis gaudia suo
meruit amplexu percipere. Vehementer tamen admiror quod maritalem affectionem
quidem, quam quilibet inter se coniugati adinvicem post matrimonii copulam
tenentur habere, vos vultis amoris sibi vocabulum usurpare, quum liquide
constet inter virum et uxorem amorem sibi locum vindicare non posse.
Licet enim nimia et
immoderata affectione coniungantur, eorum tamen affectus amoris non potest vice
potiri, quia nec sub amoris verae definitionis potest ratione comprehendi. Quid
enim aliud est amor nisi immoderata et furtivi et latentis amplexus
concupiscibiliter percipiendi ambitio? Sed quis esse possit, quaeso, inter
coniugatos furtivus amplexus, quum ipsi se adinvicem possidere dicantur et
cuncta sine contradictionis timore suae voluntatis desideria vicissim valeant
adimplere?
Nam et ipsa
excellentissima principum doctrina demonstrat suae rei neminem posse usum
furtiva fruitione percipere. Nec vobis videatur absurdum quod dixerim, quamvis
omnimoda coniugati dilectionis affectione iungantur, eorum tamen affectum
amoris non posse vice perfungi; quia videmus idem in amicitia evenire.
Licet enim mutua se in
omnibus pater et filius diligant affectione, vera tamen inter eos amicitia non
consistit, quia Ciceronis hoc traditione testante sanguinis sola propago inter
eos dilectionis conservat affectum. Tantum igitur distare constat inter
omnimodam coniugatorum affectionem et amantium obligationem quantum distat
inter patris et filii mutuam dilectionem et firmissimam duorum virorum
amicitiam, quia, sicut nec ibi dicitur esse amor, ita et amicitia hic fertur
abesse.
Sic ergo manifeste
videtis amorem nullatenus posse suas inter coniugatos interponere partes, sed
penitus voluit sua privilegia derogari. Sed alia iterum ratio coniugatis mutuum
contradicit amorem, quia ipsius amoris substantia, sine qua verus amor esse non
potest, scilicet zelotypia inter eos scilicet coniugatos per omnia reprobatur
et ab eis tanquam pestis debet semper nociva fugari; amantes vero illam oportet
semper tanquam matrem et amoris amplexari nutricem.
Unde liquide vobis
constat inter vos et virum vestrum amorem nullatenus posse vigere. Ergo, quum cuilibet
probae expediat mulieri prudenter amare, sine vestra igitur iniuria potestis
petentis preces admittere et vestro postulantem amore ditare.
Mulier ait: Vestra quidem
nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo
reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari. Quis enim recte
possit invidam zelotypiam commendare vel suo ipsam sermone tueri, quum
zelotypia nil sit aliud quam turpis et sinistra de muliere suspicio? Absit ergo
probum aliquem cuiuscunque zelotypia detineri, quia cunctis invenitur
prudentibus inimica et universis bonis odiosa per orbem.
Praeterea sub amoris
definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes
eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu
adinvicem sua possunt desideria adimplere. Sed si recte definitionem
intelligatis, ea inter coniugatos amor impediri non potest.
Nam quod in ea ponitur
«latentis amplexus», expositionem denotat termini praecedentis translate prolati,
et latentes amplexus sibi vicissim porrigere coniugatos non videtur
impossibilitatis ratio prohibere, nec obstare potest sua cuncta sine
contradictionis timore omnimoda perficiendi facultas.
Ille enim amor ab omnibus
est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri,
immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri.
Talis igitur est meis fruiturus amplexibus eligendus, qui mecum valeat mariti
et amantis vice potiri, quia, quidquid definitio tradat amoris, non videtur
aliud esse amor nisi de aliquo habita immoderata carnalis dilectionis ambitio,
quam nil inter coniugatos contradicit haberi.
Homo ait: Si plenius esset
vobis amoris manifesta doctrina, et amoris vos unquam venabula tetigissent, re
vera vestra sententia confirmasset sine zelotypia verum amorem non posse
consistere, quia, ut plenius est vobis superius enarratum, zelotypia invenitur
ab omni inter amantes amoris commendata perito et inter coniugatos in universis
mundi partibus reprobata; quod quare contingat, zelotypiae descriptione
percepta lucidissima vobis veritate constabit.
Est igitur zelotypia
vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus
obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris
trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio. Unde
manifeste apparet tres species in se zelotypiam continere.
Nam verus zelotypus
semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere
obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari
dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse
nullatenus evenire. Hanc autem ultimam speciem coniugatis convenire non posse
satis patet et est manifestum.
Nam maritus de uxore
sine turpi cogitatione suspicionem habere non potest. Pura namque zelotypia
applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat.
Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso
decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis
claritudo eam destituit; sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis
praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido
pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit
amitti.
Satis igitur constat
evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum
vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare
necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur. Inter amantes vero ipsa
zelotypia amoris conservativa narratur, quia omnes tres partes supra zelotypiae
attributae necessariae iudicantur amanti; ergo zelotypia inter amantes ipsos
non damnatur. Multi tamen in hoc reperiuntur esse decepti, qui turpem
suspicionem zelotypiam esse asserentes falluntur. [Sicut etiam saepe saepius quam plurimum optimum esse
stagnum mentiuntur argentum.]
Unde non pauci
zelotypiae originis et descriptionis ignari decipiuntur saepissime et in
durissimum trahuntur errorem. Nam et inter non coniugatos falsa sibi potest
zelotypia locum vindicare, qui postea non dicuntur amantes, sed amicus et amica
vocantur. Quod autem voluistis vestra responsione firmare talem esse penitus
eligendum amorem qui possit sine crimine exerceri, stare non posse videtur.
Nam quidquid solatii ab
ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice
porrigitur, crimine carere non potest; immo satis acrius vindicatur, si sacrae
rei usum deformet abusus, quam si consueta utamur abusione. Gravius est in
uxore quam in alia reperitur. Nam vehemens amator, ut apostolica lege docetur,
in propria uxore iudicatur adulter.
Interpretatio autem
vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur,
quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse
in ipsis rerum definitionibus adhibenda. Unde cunctis liquide constat
interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur
definitionis inducta. Sed nec definitio vestra, quam constat vos de amore
tulisse, aliqua potest ratione subsistere.
Nam ea caecus continetur
et amens, quos ab amoris curia penitus esse remotos amatoris Andreae aulae
regiae capellani evidenter nobis doctrina demonstrat. Quum meis igitur
intentionibus vestra rationabili non potestis responsione obsistere, vobis
nullus hominum reputabit honori, si vestro me feceritis amore languere et tanta
pro vobis subire tormenta.
Mulier ait: Nulla quidem a
vobis videtur ratio demonstrata, quae meam possit infirmare sententiam vel iure
me cogat vestrae annuere voluntati. Verum quia hinc inde verisimilia videntur
iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio,
cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non
recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare,
et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari. Haec enim altercationis
dissensio mihi videtur suum per nos non posse accipere finem vel calculo recto
sopiri.
Homo ait: Nullius in hac
lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione
perquirere.
Mulier ait: Inauditum videtur
a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere
partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.
Homo ait: Arbitrum super hac
discordia nominandi vobis plena sit concessa potestas. Verumtamen non masculi
sed feminae volo stare iudicio.
Mulier ait: Si vobis placet, mihi
videtur Campaniae comitissa super hoc honoranda negotio ac discordia sopienda.
Homo ait: Huius iudicium per
omnia profiteor in perpetuum stabilito tenore servare et illibatum penitus
custodire, quia de eius sapientia ac iudicii libramine nullus recte unquam
poterit dubitare. Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur
epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans.
Sic etenim fiat:
[Epistola remissa a
comitissa Campaniae.]
Illustri feminae ac
sapienti M. Campaniae comitissae mulier nobilis A. et comes G. salutem et
quidquid in orbe iucundius.
Antiqua nobis consuetudo
aperte demonstrat, et veterum illud ordo deposcit, ut inde iustitiae praecipue
inquiratur effectus, ubi sapientia ipsa manifeste cognoscitur sibi domicilium
invenisse, et rationis veritatem potius ex fontis quaerere plenitudine quam ex
parvorum tenuitate rivorum emendicata postulare suffragia.
Summa namque rerum egestas
vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam
derivare. Magna namque domino inopia fatigato erit impossibile prorsus divitiis
abundare vasallum.
Quadam ergo die, dum sub
mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris
essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis
conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit
instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter
coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens
sit zelotypia comprobanda.
Quarum quidem
dubitationum quum frequens inter nos valde disputatio verteretur, et uterque
nostrum suam partem videretur rationabili sententia roborare, neuter alterius
voluit acquiescere voluntati vel productis rationibus consentire. Super quo
vestrum postulamus arbitrium utriusque vobis partis plenarie disputatione
transmissa, ut sic a vobis subtiliter veritate discussa nostrum valeat iurgium
competenti fine sopiri et iusta definitione sedari.
Nam liquide et manifesta
veritate scientes sapientiae vos omnimodam plenitudinem possidere, ac neminem
iustitia velle decipere, decipi nullatenus credentes, Excellentiae vestrae
instantissime iudicium imploramus et animi pleno desideramus affectu, praesenti
vobis devotissime supplicantes affatu, ut huius negotii pro nobis frequens vos
sollicitudo detentet, vestraeque prudentiae iustum super hoc procedat
arbitrium, nulla temporis dilatione prorogante iudicium.
[Epistola remissa a
comitissa Campaniae.]
Prudenti ac nobili
feminae A. et viro illustri atque praeclaro G. comiti M. Campaniae comitissa
salutem. Quoniam cunctorum iustas tenemur exaudire petitiones, et nullis digna
quaerentibus nostrum decet denegari auxilium, maxime ubi in amoris oberrantes
articulis nostro postulant arbitrio revocari, quod litterarum vestrarum series
indicavit, cuiuslibet intensae dilationis mora reiecta, diligenti sollicitudine
suo curavimus effectui mancipare.
Vestra igitur pagina
demonstravit talem inter vos dubitationis originem incidisse, utrum inter
coniugatos amor possit habere locum, et an inter amantes zelotypia reprobetur,
et in ambobus dubiis utrumque vestrum in suam declinare sententiam et alterius
adversari opinioni; et cuius de iure mereatur obtinere sententia, nostro velle
vos iudicio definiri. Ideoque utriusque diligenter assertione perspecta et ipsa
veritate omnimoda inquisita indagine praesens litigium tali voluimus iudicio
terminare.
Dicimus enim et
stabilito tenore firmamus amorem non posse suas inter duos iugales extendere
vires. Nam amantes sibi invicem gratis omnia largiuntur nullius necessitatis
ratione cogente. Iugales vero mutuis tenentur ex debito voluntatibus obedire et
in nullo se ipsos sibi invicem denegare.
Praeterea quid iugalis
crescit honori, si sui coniugalis amantium more fruatur amplexu, quum neutrius inde
possit probitas augmentari, et nihil amplius [augmento] videantur habere nisi
quod primitus iure suo tenebant? Sed et alia istud ratione asserimus, quia
praeceptum tradit amoris quod nulla etiam coniugata regis poterit amoris
praemio coronari nisi extra coniugii foedera ipsius amoris militiae cernatur
adiuncta.
Alia vero regula docet
amoris neminem posse duorum sauciari amore. Merito ergo inter coniugatos sua
non poterit amor iura cognoscere. Sed et alia quidem ratio eis obstare videtur,
quia vera inter eos zelotypia inveniri non potest, sine qua verus amor esse non
valet, ipsius amoris norma testante quae dicit: qui non zelat amare non potest.
Hoc igitur nostrum
iudicium cum nimia moderatione prolatum et aliarum quam plurimarum dominarum
consilio roboratum pro indubitabili vobis sit ac veritate constanti.
Ab anno MCLXXIIII Kal.
maii. Indictione VII.
|