H. Loquitur nobilior nobiliori
Si nobilior a nobiliori
femina petat amorem, hanc primo debet servare doctrinam, ut dulcia prae cunctis
ac suavia verba proponat, sibique quam plurimum in verbi prolatione praecaveat
ne aliqua proferat quae digna reprehensione cernantur. Nobilis enim mulier sive
nobilior promptissima reperitur et audax hominis nobilioris facta vel sermones
arguere, multumque laetatur si suis ipsum pulchre possit dictis illudere.
Ad multa igitur superius enarrata poterit hic
praesens articulus adaptari, sicut diligens facile poterit lector advertere.
Sed et hanc suis dictis poterit annectere formam:
Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in
hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et
lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque
de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela
commoti. Sed quamvis et mulieribus cuncta videantur bona procedere, et multam
eis Dominus praerogativam concesserit, et omnium dicantur esse causa et origo
bonorum, necessitas sibi tamen evidenter incumbit ut tales de debeant bona
facientibus exhibere, ut eorum probitas earum intuitu de virtute in virtutem
modis omnibus crescere videatur.
Nam, si nulli lucem ipsarum claritudo contulerit,
erit tanquam candela sub modio latenter abscondita, cuius radius nullius meruit
tenebras propulsare nec cuiusquam splendere profectui. Patet ergo quod quilibet toto
debet elaborare conatu sua dominabus impartiri ministeria, ut earum possit
gratia coruscari. Ipsae autem plurimum tenentur esse sollicitae in bonis
actibus corda servare bonorum et quemlibet pro suis meritis honorare.
Nam quidquid boni
faciunt dicuntque viventes, totum mulierum solent laudibus indulgere et eis
obsequendo ea perficere, ut earum possint gloriari muneribus, sine quibus nemo
posset in hac vita proficere nec aliqua laude dignus haberi. Plurimos autem
scio qui amoris noverunt perfectione ditari, alios vero novi qui solius spei
nutrientis lacte aluntur; ego vero amoris perfectione et spei largitione
nudatus, sola et pura de vobis cogitatione possessa sustentor prae omnibus
amatoribus habendo solatia infinita.
Pietas ergo vestra
conversa respiciat et meae solitariae cogitationi adminiculum praestet
augmenti. Et vos quidem attentissima prece deposco ut amoris non studeatis
curiam evitare. Nam ab amoris aula semotae sibi tantummodo vivunt ex earum vita
nemine sentiente profectum; prodesse autem nulli volentes pro mortuis saeculo
reputantur, et earum fama nullatenus est digna relatu sed monumento prorsus
silentii subhumanda.
Quae vero amoris student
vacare solatiis, suae videntur probitatis incremento studere et aliorum
profectui deservire. Unde merito dignissimae multo iudicantur honore, et
ipsarum universi nituntur attollere famam. Haec autem me vobis non credatis
asserere quasi ad haec vos bona perficienda meis intendam provocare sermonibus,
quia toto corde confido et fide credo plenaria quod nulla vos posset occasio ab
ea quae bona sunt faciendo subvertere.
Sed ideo me sciatis in
hac parte vos admonere curasse, quia saepius repetita placebunt, maiori
soliditate firmantur et attentiori memoria servantur, ac, quum fuerit
opportunum, exercentur.
Mulier ait: Quamvis vestra
verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro
ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone. Quia igitur
Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius
possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus
respondere insistam.
Nam, quod vestra me
suadela commonuit ut ea facere studeam, quae mihi et aliis esse possint
probitatis augmento, gratum mihi fuit et acceptabile satis, quia cordi mihi
erat sine cuiusquam istud admonitione perficere. Scio ergo mulieres, ut vestra
notavit assertio, esse debere causam et originem bonorum, ut hilari scilicet
facie et urbanitatis quemlibet receptu suscipiant, et cuilibet pro suae
qualitate personae verba competentia dicant, et omnibus patenter suadeant
curialitatis opera exercere et omnia habentia rusticitatis instar declinare, et
ut suam famam propriarum rerum non valeat tenacitas denigrare.
Amorem autem exhibere
est graviter offendere Deum, et multis mortis parare pericula. Et praeterea
ipsis amantibus innumeras videtur inducere poenas et assidua parare quotidiana
tormenta. Quod ergo bonum esse potest in eo facto in quo coelestis sponsus
offenditur, et ipse proximus laeditur, et ipsi actores mortis inde noscuntur
pericula sustinere et poenis cruciari assiduis?
Quamvis igitur amor
cogat omnes curiales exsistere et a qualibet homines rusticitate constituat
alienos, tamen propter magna quae sequuntur inconvenientia et poenas
gravissimas imminentes res timenda videtur et a nullis optanda sapientibus et
praecipue odio habenda militibus. Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu
mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne
talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
Nobis igitur expedire
videbitur ab amore vacare et amantium laboriosas angustias evitare. Amantes
enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed
etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur. Sic asserunt quos amoris labor
exagitat et quotidie in amoris aula versantur; amoris enim penitus inexperta
fortassis eius indicare naturam non possem, nisi in quantum aliena potui
relatione doceri.
Homo ait: Vos talia dicitis
qualia qui verbis tantum suos ditare studet amicos, rei autem ipsos intendit
penitus effectu frustrare. Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere
et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo
factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia
versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine
confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit.
Est enim malo similis
sacerdoti qui de ipso plurima bona simulando et alios aeternae vitae opera
commonendo propria se ipsum damnat sententia et aliis modum remunerationis
ostendit. Nec obstare potest quod Deum in amore narratis offendi, quia cunctis
liquido constare videtur quod Deo servire summum bonum ac peculiare censetur;
sed qui Domino contendunt perfecte servire, eius prorsus debent obsequio
mancipari et iuxta Pauli sententiam nullo saeculari debent adimpleri negotio.
Ergo, si servire Deo
tantum vultis eligere, mundana vos oportet cuncta relinquere et coelestis
patriae solummodo contemplari secreta. Non enim Deus voluit aliquem dextrum in
terris pedem et in coelo tenere sinistrum, quia nemo potest duorum intendere
competenter obsequiis.
Unde quum alterum vos
pedem in terrenis habere ex eo sit manifestum, quod ad vos venientes hilari
receptione suscipitis et curialitatis verba secum adinvicem confertis et amoris
eis opera suadetis, credo vobis esse consultius efficaciter amori vacare quam
Deo sub alicuius coloris palliatione mentiri. Credo tamen in amore Deum
graviter offendi non posse; nam quod natura cogente perficitur, facili potest
expiatione mundari.
Praeterea fas nullatenus
esse videtur id inter crimina reputare, a quo bonum in hac vita summum habet
initium, et sine quo nullus in orbe posset laude dignus haberi. Ad haec ex
amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod
quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre
tenetur.
Multi tamen suae
ascribunt iniuriae quod nullam videtur iniuriam continere. Nec vobis videatur
absurdum quod taliter vobis exposui «exigit, id est exigere debet», quia
quoddam evangelicae legis verbum, ex quo tota lex et prophetae pendere
dicuntur, eodem modo docemur exponere. Sic enim dicimus: «quod tibi non vis fieri, id est
velle non debes, alii non facias».
Dixistis autem amorem a
cunctis esse vitandum, quia ex eo poenae sequuntur et pericula graviora. Sed
illud sollicitius tenemur appetere, quod maiori instante periculo denegatur, et
quod sine gravi non possumus labore percipere; nam post triste malum dulcior
ipsa salus. Nulla igitur potestis vos ratione tueri quod amare non sit cunctis
appetibile bonum, ad quod omnes tenemur tota virtute conari.
Quem autem debeatis
amare vobis incognitum esse non credo. Ille namque vobis videtur amandus, qui
totum in vobis habet suae devotionis affectum et cuncta bona pro vobis agere
studet.
Sed si fama zelo
adversus me non duceretur invidiae, vestro nullus me dignior inveniretur amore,
quia pro vobis omnibus humilis et devotus reperior et cunctis mearum rerum
largus exsisto donator, et quaecunque bona sub coelo ab aliquo possunt
excogitari pro meis studeo viribus adimplere. Discat ergo prudentia vestra
meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed
etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.
Mulier ait: Vanam quidem mundi
gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad
melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare
ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens
demonstrare. Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad
amoris vertamus iudicium. Gauderem igitur plurimum, si vestra lingua tacente
propria solummodo vos facta laudarent, quia Salomone testante omnis laus in
proprio ore vanescit.
Praeterea quid
exspectavit tam magna et effusa largitas vestra? Quam diu tardavit haec, quae video,
interpola et attrita vestimenta donare? Numquid
divitiis abundant milites universi, et nullus reperitur egenus?
Homo ait: [Verbo] auctori
praedicti proverbii rabiem vultis imponere, quum perperam eius dictum
interpretari contenditis. Non enim decet aliquem probum virum in aliorum
aspectu vel coetu vulgarium propria facta laudare. Sed si aliquis velit
quaecunque laudabilia fecit in alicuius dominae, pro qua ipsa bona profitetur
egisse, [in] secreto aspectu referre, istud nulla videtur ratione negatum, et
hoc non sine causa noveritis esse permissum.
Homines enim singuli in
amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur
invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in
mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia
facta recolere. Et hoc est illud
generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut
praefato proverbio haec induceretur exceptio.
Nam si alicuius
litigatoris iudici sint incognita iura, merito contrarii calculi statuta
reportat. Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido
cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per
hominis probitatem mereantur honorem. Et ex vestra mihi videtur liquere
sententia magis apud vos vestium cultum quam morum ornamenta placere. Quam rem
noveritis vestrae detrahere probitati.
Nam feminae rusticanae
totam spem suam in vestimentorum ornatu disponunt; nobiles vero atque prudentes
indumentorum ornatum sine probitatis cultu reiiciunt et solummodo morum in
homine credunt reverendam culturam.
Praeterea satis mihi
sufficere credo meam plenarie inter alios emittere largitatem. Nam si aliquis
alienos penitus negligendo labores in suae personae cultura quam plurimos
studet expendere sumptus, nunquam inde potest aliquid suae crescere laudi. Si
quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio
diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget
in orbe et a cunctis est merito commendata.
Sed eorum praecipue a
cunctis reperitur fama laudibus efferenda, qui suas penitus utilitates
omittunt, ut aliorum necessitates sufficienter valeant et penurias adiuvare.
Hac ergo verborum inopia rusticanis, ut dictum est, mulieribus derelicta
altiora verba quaeratis, ut non solum habitu et incessu sed etiam ipsa loquela
vestri generis possit apparere nobilitas atque prudentia deprehendi.
Proverbia vel vaniloquia
vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et
nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum; sed amoris donum superius enarratum
instanter postulare non cesso.
Mulier ait: A multis retro
temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis
colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae
transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse
poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco. Unde
proverbiorum mutua collatione omissa vestrae aliter postulationi respondere
curabo.
Dico enim quod in hac
vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea
quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat
compulsione suasus. Et ideo recte agitis, si vobis idoneum amorem curatis
appetere, per quem semper vobis possit benefaciendi propositum augmentari.
Mei tamen amoris fructum
nullatenus invenire potestis, quia quidam mei dolores occulti denegant mihi
prorsus amare. Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen
adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis
anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in
amoris consecutione praefertur.
Homo ait: Qui sunt hi
dolores occulti, quibus vos asseritis detineri et amandi vobis auferri
licentiam, mihi non est penitus expeditum. Nam amoris solatia cunctorum sunt
expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos
amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam
ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur
amanti.
Sed quum nullius, ut
mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo
deperdito luctuosam gerere curam. Quod autem me alterius obsequiis et amoris
petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia
omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt
merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris. Non enim
in amore ille creditur praeferendus qui prior obsequia praestitisse et amorem
postulasse asseritur, sed qui meritis maioribus adiuvatur.
Praeterea minus proprie
dicor ab ipso in amore praeventus, qui sola me postulatione praecedit. Sed ille
in amore dicitur tantum alium praevenire, qui amoris promeruit prior percipere
fructus. Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet
probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas. Non enim quando quid
petatur, sed a quo petatur, est inspiciendum, nisi forte amoris iam esset
concessa largitio et eius secutus effectus.
Et hoc est, quod egregie
supra reperitur insertum, dominam quamlibet post spei largitionem et post osculi
exhibitionem et amplexus fruitionem, si non sit ultra processum, sine blasmo
posse largitis prioribus similia denegare petenti. Mea igitur postera non potest
mihi obesse petitio, si me potiora merita tueantur.
Mulier ait: Quid est hoc, quod
creditis me nullius amoris unquam iacula persensisse? Numquid me tam vilem
reputatis et probitatis moribus destitutam, ut meus non mereatur animus amoris
solatia capere? Ad haec verba vestra videntur obvia legi et omni rationi
contraria. Sufficit enim cuilibet si dignus decernatur amari, quamvis eo
dignior alius postea secundus accedat.
Nullius enim melioritas
alterius debet praeiudicium bonitati generare. Unde, si aliquis bonus et dignus
amari in amoris vos postulatione praecedat, licet vos gaudeatis probitate
maiori, illius tamen potius videtur admittenda petitio. Nam, si aliud defensare
contenditis, suis nitimini probitatem iniuste meritis defraudare.
Homo ait: Absit, domina mea,
quod unquam credere possim vos non esse [in] amoris aula dignissimam. Sed ideo
vobis talia verba dixi quia, ut mihi videtur, vix aliquis vestro dignus
reperitur amore. Sed si dignus aliquis inveniatur, vix tam audax degit in orbe
qui sua coram vobis non dubitaret proponere iura vel amoris munera postulare.
Quod autem dixistis melioritatem alterius non debere praeiudicium generare
probitati, nulla potestis ratione tueri. Nullius enim probi festina petitio
posterioris recte poterit petitionem excludere probioris.
Quamvis enim trium
aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen
aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita
petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit
susceptione gaudere. Ergo, quis sit dignior, exquisita debetis veritate
cognoscere et propria sibi iura servare.
Mulier ait: Si vos falsa
voluptatis abundantia non vexaret, nunquam pulcherrimae vestrae uxoris reiectis
solatiis extranearum quaereretis amorem.
Homo ait: Confiteor me
pulchram satis habere uxorem, et ego quidem ipsam totius mentis affectione
diligo maritali. Sed quum sciam inter virum et uxorem posse nullatenus esse
amorem, Campaniae hoc comitissae sententia roborante, et in hac vita nullum
posse fieri bonum, nisi illud ex amore originis sumpserit incrementa, non
immerito extra nuptialia mihi foedera postulare cogor amorem. [Quae huius
desunt responsioni articuli, in nobilioris et nobilis colloquio egregie inserta
reperies].
Mulier ait: Licet amor sit res
utilis valde ac iuvenibus appetenda et eis, quos gloria mundana delectat, mihi,
quasi iam aetate confectae, res videtur inutilis et per omnia respuenda; immo
etsi alia cuncta mihi amare suadeant, viduitas tamen et optimi amissi mariti
tristitia omnia mihi vitae solatia contradicunt.
Homo ait: Si cor vestrum
senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis
forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde
vestro iuventus. Exterior enim habitus manifeste demonstrat qualis sit intus dispositio
mentis. Sed nec amissi mariti tristitia mihi potest de iure nocere, quia id
vobis suadeo quod continuam vobis laetitiam restaurabit et eam vobis
conservabit illaesam.
Amor enim est qui
dolorum claustra disrumpit et laeta solus meruit gaudia subrogare et suavia
delectationis solatia ministrare. Res est igitur amor ab omnibus appetenda et a
cunctis diligenda per orbem, qui universorum meruit tristitiam propulsare et
alacritatis statum cuilibet reformare. Unde secundum legalem observationem
maritalis luctus elapsis curriculis licenter potestis lugubria cuncta reiicere
et amantium vos militiae copulare.
Nam ultra tempus legibus
praestitutum lugere maritum est quidem legalia iura contemnere et animo rebelli
divinae obsistere voluntati et contra eius facta temerario animo cogitare.
Praeterea ultra legalia tempora lugere nil mortuo videtur expedire marito, et vestra
inde persona quam plurima damna consequitur.
Mulier ait: Audacia multa
videmini legis resistere voluntati, quum dicitis temerarie fieri, si aliquis
ultra modum propter hominum imbecillitatem lege mirabiliter definitum legis
studeat adimplere mandatum, quum evangelica veritate dicatur (dixisse) hospiti
vulneratum recipienti Samaritanum, certo illi pondere oblato argenti: «Si
aliquid supererogaveris, ego reddam tibi.»
Ergo, si lex modicum
mihi statuit tempus ad lugendum, meae scilicet volens infirmitati consulere, et
ego aliquid huic tempori supererogando adiungam propter uberiorem legis
obsecundationem, supereffluentem mereor consequi retributionem et munere maiori
gaudere.
Homo ait: Lex quidem humana
luctus tempora mulieribus observanda praefixit non quasi earum volens
infirmitati consulere, sed humani generis cupiens providere utilitati, ut
sanguinis non posset provenire turbatio vel diversorum simul genera commisceri.
Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro
alterius statim nuptias contrahere. Multo ergo magis et vobis ultra ipsius
temporis metas amare conceditur.
Mulier ait: Quamvis appetibile
satis cunctis videatur amare, virginali tamen videtur plurimum obviare pudori.
Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore
brevique dissolvitur aura. Immo nec mihi plena suffragatur aetas, ut amoris
ancoram debita possim industria gubernare. Fertur enim quod ante plenam
cuiuslibet pubertatem amor non potest firma stabilitate durare. Unde nullatenus
mihi congruere videtur amare.
Homo ait: Si aliqua
prudenter amare curaverit, inani nunquam debet poenitudine remorderi, et in nullo
suae famae poterit pati dispendium. Nam si prudentem virum atque discretum suo
studeat amori coniungere, secreto conservabitur amor et nulli divulgabitur
unquam, nullumque inde suus pudor poterit sentire gravamen. Quod autem de
aetate dixistis locum sibi poterit in masculis conservare. Nam [et] masculus
vix potest ante decimum octavum annum firmus amator exsistere.
Secus autem ipsa
operante natura dignoscitur in mulieribus evenire; mulier enim ab anno
duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore. Quare autem
aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis
ratione videre.
Nam mulieris constantia
inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime
perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus
ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis
naturalis est inserta caliditas; et quod frigidum est citius sibi modica
caliditate adiuncta calescit quam si caliditati caliditas aggregetur.
Quod tali potest exemplo
patere. Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi
substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam
vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur. Praeterea mulieres citius
senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si
citiori constantia solidentur.
Nam omnium rerum
saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum
quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius
aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in
aperto veritas apparebit.
Mulier ait: Haec, quae [in]
physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius
medela responsionis adhibita. Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio
rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire.
Sed vestra mihi suasione consulitis sapienter amare; quod qualiter valeam
adimplere consilium non est mihi penitus expeditum.
Nemo enim ita grandis
simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius
Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et
nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere.
Quamvis enim prorsus sit animi fallacis amator et amoris studeat ingenio suo
dehonestare militiam, tempore tamen voluptatis instantis per omnia suis actibus
se verum mentitur amantem et animo fallaci nititur credentis fallere fidem.
Cuius igitur industria
in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere
fraudes? Vix enim ista perfecte posset sapientia Salomonis praevidere vel
Catonis praenotare peritia. Nam, etsi alicuius astutia mulieris, quae
aliquantulum in aetate processerit et Cupidinis iam persenserit arma, talibus
quandoque sufficiat fraudibus obviare, mihi tamen ad istud non suffragatur
aetatis auxilium, nec experientia sum edocta.
Homo ait: Verba quam
plurimum confertis admiranda. Quae namque posset falsitas in argento latere, si
ab argentario fortiter lapide confricetur vel ignis purgatione probetur? Sicut enim in igne ac
lapide auri et argenti veritas exploratur, sic cuiusque diu pro amore luctando
fides et veritas demonstratur. Nec enim in mundo vivit tam modicae sapientiae domina vel
domicella, cui, si dominarum vel domicellarum numero computetur, non sit
facilis eius fidei et veritatis agnitio, qui quaerit amari, si ipsa in amoris
investigatione procedat.
Sunt tamen quam plurimae
dominae vel domicellae, quae mendaciter sibi nomen usurpant, se dominas vel
domicellas ex eo solo falliciter esse credentes, quod a nobiliori sunt sanguine
propagatae vel viro nobiliori coniunctae, quum sola morum probitas et sapientia
feminas constituat tali nomine dignas. Unde non immerito saepissime reperitur
incauta circumventa iuventus, quum sanguini attribuitur quod est sapientiae
proprium et probitatis.
Non ergo debet statim
mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare
promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius
fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus
annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere. Nullus enim tam cautus
invenitur et ingeniosus amator, si diu sibi fructus differantur amoris, et
quandoque plurima sit ad tempus sponsione deceptus, qui vel ex eo probus non
fiat vel eius non appareat in aperto dolositas.
Nam si propter
variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris
rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere,
praesumere debet quod non sit fidus amator. Sed, si eum in diutina noverit
probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi
sentiat minime prodesse laborem.
Physicalis autem rei et
scientiae cuiuslibet habere doctrinam nihil cuiusquam deperire poterit
bonitati, sed ex cuiuslibet scientiae fructu hominis probitas incrementa
cognoscit, et semper sumit sapientis prudentia augmentum. Et amoris vos monet evidenter
auctoritas eligere sapientis amorem et non sapientis penitus declinare.
Mulier ait: Quod cupit quisque
et mentis pleno desiderat affectu percipere, omni nititur ratione illud suadere
nolenti. Sed
non verus iudicatur amicus, qui amici utilitate neglecta propria tantum suis
consiliis commoda quaerit, nec talis est amici sequenda voluntas, qui quaerit
solummodo quae sua sunt. Amare igitur cuicunque sit mulieri securum, virginibus
videtur prorsus timendum atque probrosum.
Mulier enim quum in ipsa
maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta
proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam
sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum
mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit. Indecenter ergo
vestra mihi suavitas amare suadet.
Homo ait: Error quidem
maximus ex vestra videtur doctrina procedere, quum in virginibus expresse
damnatis amorem, quia infinitae et omni probitate gaudentes leguntur amasse, ut
de Amphelice et Ysotta et Blanciflore et multi aliis virginibus reperitur. Nam,
nisi virgo amoris instinctu suam studeat attollere famam, nec maritum merebitur
habere laudabilem nec aliquid grande pleno poterit effectu percipere.
Sed nec inde bono
poterit esse odiosa marito; bonus enim semper hoc cogitabit in corde maritus,
quod nunquam tantae probitatis potuisset invenire uxorem, nisi amoris esset
experta doctrinam eiusque secuta mandata. Nam si improbo fuerit destinata
marito, potius sibi expedit tali exsistere odio quam ei aliqua cordis
affectione coniungi, nec ex hoc probae mulieris laeditur diu fama laudata, sed
odiosi mariti semper magis denotescit improbitas.
Ego quoddam aliud vobis
cupio reserare quod mente gero, quod multorum scio corda latere, vos tamen
ignorare non credo, quod amor quidam est purus, et quidam dicitur esse mixtus. Et purus quidem amor
est, qui omnimoda dilectionis affectione duorum amantium corda coniungit.
Hic autem in mentis
contemplatione cordisque consistit affectu; procedit autem usque ad oris
osculum lacertique amplexum et verecundum amantis nudae contactum, extremo
praetermisso solatio; nam illud pure amare volentibus exercere non licet. Hic
quidem amor est quem quilibet, cuius est in amore propositum, omni debet
amplecti virtute.
Amor enim iste sua
semper sine fine cognoscit augmenta, et eius exercuisse actus neminem
poenituisse cognovimus; et quanto quis ex eo magis assumit, tanto plus affectat
habere. Amor iste tantae dignoscitur esse virtutis quod ex eo totius probitatis
origo descendit, et nulla inde procedit iniuria, et modicam in ipso Deus
recognoscit offensam. Ex tali nempe amore neque virgo nunquam corrupta nec vidua vel coniugata
potest aliquod sentire gravamen vel propriae famae dispendium sustinere.
Hunc ergo colo amorem,
hunc sequor et semper adoro et instanter vobis postulare non cesso. Mixtus vero
amor dicitur ille, qui omni carnis delectationi suum praestat effectum et in
extremo Veneris opere terminatur. Qui qualis sit amor, ex superiori potestis
notitia manifeste percipere. Hic enim cito deficit et parvo tempore durat, et eius
saepe actus exercuisse poenituit; per eum proximus laeditur, et Rex coelestis
offenditur, et ex eo pericula graviora sequuntur.
Hoc autem dico non quasi
mixtum amorem damnare intendens, sed ostendere cupiens quis ex illis alteri sit
praeferendus. Nam et mixtus amor verus
est amor atque laudandus et cunctorum esse dicitur origo bonorum, quamvis ex eo
immineant pericula graviora.
Ergo tam purus quam mixtus amor mihi probatus
exsistit, sed puri amoris actuum magis placet exactio. Vanitatis ergo penitus timore
depulso de duobus amoribus alterum vos decet eligere.
Mulier ait: Inaudita et
incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur. Miror
enim si in quoquam tanta sit abstinentia carnis inventa, ut unquam voluptatis
promeruerit impetum refrenare et corporis motibus obviare. Monstrosum namque
iudicatur a cunctis, si quis in igne positus non uratur.
Si quis tamen in hac
fide quam dicitis fuerit amoris puritate repertus et in praefata quam dixistis
continentia carnis, huius laudo et plenius confirmo propositum et ipsum censeo
omni honore dignissimum; mixtum tamen amorem nullo modo damnare contendens, quo
mundus fere fruitur universus.
Sed licet uterque sit
amor electus, vos tamen neutrius decet affectare militiam; clericus enim
ecclesiasticis tantum debet vacare ministeriis et omnia carnis desideria
declinare; ab omni enim debet delectatione alienus exsistere et suum prae
omnibus corpus immaculatum Domino custodire, quum tanta fuerit a Domino dignitatis
et ordinis praerogativa concessa ut eius carnem et sanguinem propriis mereatur
manibus consacrare, et suis sermonibus peccantium crimina relaxare.
Nam, si ad carnis lapsum
meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me
a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam
suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum
crimina castigare. Primo namque iuxta evangelicam veritatem proprio trabem gestans
in oculo ipsam debet prius eiicere quam de fratris oculo festucam conetur
evellere.
Derisui enim humano
generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare. Non
est ergo mulieribus tutum illos carnis contagio maculare quos Deus sibi elegit
ministros, et puros voluit in cunctis atque castos suis obsequiis conservare.
Homo ait: Quamvis clericorum
sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui
sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens. Licet enim Dominus in
suis ministeriis et verbi nuntiatione divini clericos sua voluit fungi
legatione et honore ipsos magno gravavit, eorum tamen in hoc noluit condicionem
facere meliorem, ut carnis ab eis stimulum et peccati fomitem removeret.
Unde non credo ipsos
Deum maiori voluisse carnis abstinentia colligare et duplici eos sarcina
fatigare. Quare igitur magis clericus quam quilibet laicus castimoniam tenetur corporis
conservare? Nec enim soli clerico corporalem credatis delectationem inhibitam,
quum cuilibet etiam christiano praecipiatur a Deo ab omni suum corpus
immunditia custodire et carnis desideria penitus evitare.
Ergo aeque laicum sicut
et clericum vestra posset argutio remonere. Nam proximum admonendi et eius ab
erroribus animum revocandi non tantum clericis a Deo creditur attributa
potestas, sed etiam cuilibet christiano a Domino ista necessitas iniuncta
probatur. Sic enim evangelicae veritatis disciplina edicit: «si peccaverit in
te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum» etc. Non enim dixit «si
peccaverit in clericum frater suus», sed generali est sermone locutus tradere
volens singulis generale mandatum.
Bene enim facit clericus
et bene laicus si ab omni saeculari delectatione abstineat et in bonis operibus
proximorum corda confirmet. Confiteor tamen et negare non possum quod clericus
ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel
populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem
suam admonendo confirmet.
Quod si negligenter
omittat, aeterna nunquam poterit vitare supplicia, nisi forte poenitentiae
delictum fructigerae medicina contemperet. Si vero in linguae opere suum recte
gerat officium, ab hoc est onere liberatus. Nam alia commissa crimina nequaquam
in eo gravius quam in quolibet laico vindicantur, quum ita[que] carnis
incentivo naturaliter instigetur sicut et reliqui universi mortales.
Et hoc est quod
evangelica clamat auctoritas; videns enim Dominus suos clericos iuxta humanae
naturae infirmitatem in varios lapsuros excessus, ait in evangelio: «Super
cathedram Moisi sederunt scribae et pharisaei; omnia quaecunque dixerint vobis
servate et facite, secundum autem opera illorum nolite facere», quasi dicat:
«Credendum est dictis clericorum quasi legatorum Dei, sed quia carnis
tentationi sicut homines ceteri supponuntur, eorum non inspiciatis opera, si eos
contigerit in aliquo deviare.»
Sufficit ergo mihi, si
altari assistens meae plebi Dei studeam verbum annuntiare. Unde, si ab aliqua
petam muliere amari, sub clericali me non potest praetextu repellere; immo
inevitabili vobis necessitate probabo quod magis in amore clericus quam laicus
est eligendus. Clericus enim in cunctis cautior et prudentior quam laicus
invenitur, et maiori moderamine se suaque disponit et competentiori mensura
solitus est omnia moderari, et quia clericus omnium rerum scientiam habet
scriptura referente peritiam.
Unde potior ipsius quam
laici amor est iudicandus, quia nil in mundo tam necessarium invenitur quam
omnium industria rerum amorosum esse peritum. Et idec si alias me vestro dignum
amore noveritis, hac me causatione non recte potestis abiicere, quod me
clericorum videtis militiae deputari.
Mulier ait: Miranda sunt
plurimum dicta vestra, quibus asseritis non magis clericum quam laicum mundi voluptates
exercendo puniri, quum in sacris scriptis reperiatur insertum quod quanto
cuiusque maior est ordinis et dignitatis praerogativa viventis, tanto maior est
ipsius delinquentis occasus. Sed etsi non maius in clerici amore quam laici
ponamus versari delictum, aliud tamen est quod vehementer feminis clerici
contradicit amorem.
Nam quum amor de sui
natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore
congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et
omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori
suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite
deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi
bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris
solummodo mancipatus obsequiis;
et ideo, si adversus
alicuius probitatis feminam aliquid de amore sit ausus exprimere, in ipso suae
locutionis primordio prudenter debet ab ipsa muliere compesci et ignominiosam
ac verecundam meretur pati repulsam, ut non solum ipse rubore perfusus ab
huiusmodi cogatur illicitis abstinere, sed alii similem verentes ruborem
timeant similia postulare. Multi enim magis propter mundanam verecundiam
prohibita vitant atque nefanda committere quam propter aeternae mortis evitanda
supplicia.
Homo ait: Verum est quod
dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est
delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi
opinionem. Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus
populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille
de populo reperiantur immanissima scelera commisisse. Quod quare contingat, ad
praesens vobis recitare subsisto.
Muliebris autem indulta
clericis cultura mihi nullatenus potest esse nociva, quia talis secundum
ordinem ab antiqua prudentia patrum mihi mandatur ornatus, ut habitu etiam et
incessu ab aliis hominibus clerici distinguantur. Unde si in re tam modica
patrum praecepta subverterem sive mandata negligerem, nec vos credere deberetis
me vestris quasi alienigenae maioribus obsecundare mandatis, et praeterea mihi
possetis obiicere: «Vade, apostata, et tui ordinis manifeste transgressor
exsistens.»
Quod autem de largitate
dixistis, ex magno videtur erroris fomite processisse. Nam, quum ab ipso
veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae
prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis
largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis
interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse
constiterit.
Sed nec in illis,
veritate subtiliter inquisita, vestra videtur sententia veritate subnixa.
Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis
effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis
effusionem ab eius ministerio repellamur indigni. Nam sanguinis effusione
pollutus divino repellitur ministerio.
Unde rex David
sanctissimus Domino templum aedificare non potuit, quia humanum effuderat sanguinem;
sed ab ipso Domino audivit: «Non aedificabis mihi templum, quia vir sanguinis
es.» Nam si
mihi haec ratio non obstaret, nil in orbe mihi resideret acceptius quam actus
bellicos exercere et cordis audaciam demonstrare.
Quod vero de ventris
voluistis obsequio recitare, nulla potest mihi ratione nocere, quia nec laicus
potest nec clericus reperiri, masculus nec femina nec parvulus vel adultus, qui
ventris non inveniatur libenter inservire ministeriis. Sed, si illud immoderate
ab aliquo fiat, coram Deo et omni homine tam laicis quam clericis constat esse
perniciosum et omnimoda reprehensione dignissimum.
Nec enim propter otia
multa, quibus clerici deputantur, est contra eos ventris ingluvies praesumenda.
Nam si propter otia magis in aliquo ventris obsequia praesumuntur, super omni
ratione viventi de mulieribus talis esset omnibus praesumptio violenta, quum
ipsae semper in continua et corporali quiete morentur.
Immo magis contra
feminas quam contra clericos vel laicos potest in hac parte inspecta veritate
praefiniri, quia ventri primo mulier quam masculus contra Dei mandatum legitur
obsequia praestitisse et Dei praecepta propter gulam fuisse transgressa. Immo
nec ipse masculus ventris unquam ministerio deservisset, nisi forte primitus ab
ipsa muliere fuisset nimia suasione compulsus et ipsa instigante deceptus.
Mulier ait: Si ex meis dictis
vester sit animus concitatus, mihi soli debetis proverbia convitiosa rependere,
et pro unius offensa contra omnes non decet vos mulieres generaliter desaevire.
Nam, quod mulier primo fuit propter gulam divina transgressa mandata, hoc fecit
daemonis calliditate decepta non quasi ventris appetitum cupiens effrenare, qui
nullus erat, sed tanquam stulta decipientis daemonis dicta credendo, boni
cupiens et mali Domino prohibente scientiam possidere.
Homo ait: Quare ergo mulier
primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo
fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui
concedendum mulierem quam masculum praevidebat?
Mulier ait: Hoc ideo contigit,
quia mulieres omnia facilius credunt ex ipsa natura quam masculi. Innocentes
enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo. Unde videns daemon
masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in
cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere. Nam si
incepisset a viro tentatio et in eo omni prorsus caruisset effectu, suum viri
exemplo mulier animum confirmasset.
Homo ait: Super praesenti
articulo cito nobis disputandi materia non deesset, et ideo hac verborum
altercatione dimissa ad principale mihi peto propositum responderi. Nam a vobis
obiecta superius nullo mihi videntur iure contraria.
Mulier ait: Etsi forte vos
propria merita constituant tali dignum amore, aliud tamen viam vobis praecludit
amandi. Est namque alius tam probitate quam genere vobis coaequalis nec in obsequiorum
voluntate dissimilis, qui servitiis solummodo petit amorem, lingua tamen illud
indicare recusat, qui etiam meritissime vobis in amore praefertur.
Nam qui spem suam totam
atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat
instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum,
magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse
cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit,
magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei
arbitrii sinceritate confisus.
Potius enim iudex illius
litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius
suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum
patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
Homo ait: Vestra mihi
penitus in hac parte videtur arguenda opinio. Quis enim sapiens dixerit unquam
potius mutum dignum impetrare quod obscuris nititur corporis nutibus indicare,
et id consequi debere quod cupit, quam qui summo sapientiae verbo et ornatu
linguae satagit postulare, quod eius desiderat animus possidere? Nam inter
vulgaria solet proverbia recitari: «Non habeas mutum in quacunque nave pro
nauta.»
Praeterea quod cupio et
instanter desidero postulare omni videtur ratione permissum, ipso etiam
veritatis auctore testante, qui dicit: «Petite et accipietis, pulsate et aperietur
vobis.» Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum
etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie
consequi quod optamus.
Immo maioribus vobis
argumentis ostendo magis mihi quam praedicto tacenti deberi quod peto. Nam
illud mihi non obsequia tantum sed etiam multa facit petitionis instantia
debitum. Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur
emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere,
quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur. Sed nec unquam
fuit, ut credo, in mundo femina visa quae huius rei largitionem non petentibus
voluerit sponte offerre, solito istud feminarum contradicente pudore.
Mulier ait: Ideo nautae
recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non
possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi
videatur utilitati navis expediens. Nam et muti labor non debet suis meritis defraudari,
quamvis quod optat eius sermo nullatenus valeat indicare. Nec potest obstare
introductum evangelici sermonis exemplum.
Ille namque quo ad
aeterni regis iudicium iudicatur petere instanter et ad ostium propulsare indesinenter,
cui propria merita suffragantur fideique puritate iuvatur. Si enim potestatem
vultis coartare vocabuli et eius simpliciter attendere sonum, oportet instanti
vos ratione asserere, mutis omnibus paradisi penitus introitum denegari, quum
nunquam valeant id quod corde petunt articulatis vocibus indicare, naturalis
linguae officii sibi istud inhibente defectu.
Quod autem dicitis magis
vos debere quod petitis impetrare, quia duplici vobis illud esse iure debitum
enarratis, non potest iusta ratione defendi. Illud enim verum esse asseritur in
rebus quae hominum mercimonio supponuntur; absit autem quod aliquis unquam
amorem pretii venalitate mercetur.
Amor enim res est
gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et
ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura,
largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem
muneribus honorare. Si tamen muneris contemplatione solummodo amoris reperiantur
vacare ministeriis, non verus postmodum iudicatur sed falsificatus amor.
Praeterea propter
vestram petitionem mea non debet suum liberalitas amittere meritum
[liberalitas], fieret quod quidem si illud, quod quaeritis, vestra vobis faciat
postulatio debitum; ubi enim aliquid ex debito postulatur, ibi suum liberalitas
non agnoscit officium.
Quod autem dicitur
saepius rem petitam penitus esse comparatam, verum est quo ad petentem non
autem quo ad possidentem. Nam, si aliquid ad solam cuiusque petitionem debitum
iudicetur, multis divitiae abundanter affluerent, quos perpetua detinebit
egestas et iniqua fatigabit inopia. [Ergo pulchre voluit auctor proverbio
alludere. Nam, quum aliquis, ut rem quamlibet consequatur, pecuniam multam
expendit vel labore plurimo fatigatur, sic de eo solet in vulgo narrari: «Homo
iste rem illam care plurimum comparavit; res tamen illa iure sibi nullo
debetur.»]
Sed nec illud nostris
potest sermonibus obviare, quod dicitis mulieris pudori obsistere, si ipsa suum
offerat non petitum amorem; mulieribus enim nullo reperitur iure negatum suum
sponte cuilibet probo largiri amorem. Potest ergo mulier, si ab aliquo
provocetur amare, eum ad suum pulchre et curialiter invitare amorem, si
cognoverit virum illud ob aliquam non exprimere causam.
Huic autem opinioni
argumentum praestat validum Caroli Magni regis filia, quae ab Ugone Alverniae
expressissime postulavit amari; ipse tamen, quia alterius eiusdem regis filiae
ligabatur amore, ipsam quidem recusavit amare nolens incestus scienter
incurrere crimen. Ergo nulla mihi ratione negatur praedictum amare tacentem.
Homo ait: Gauderem plurimum,
si vestra in hac parte a cunctis mulieribus comprobaretur opinio, quia satis
exinde omnium hominum amare volentium labor esset attenuatus et eorum melior
effecta conditio. In hoc tamen vobis consentire non possum, quod maiorem
aliquis tantummodo tacendo quam sua vota sapienter et curialiter exprimendo mereatur
honorem;
nec vestra inde
liberalitas suum perdit officium, quia quod de emptionis iure et amoris debito
praenarravi, non illud asserui quasi amorem vestrum mihi credens proprie
debitum vel largitione dehonestandum pecuniae, sed vehementer excogitans
vestram mihi gratiam instanter petenti debere gratiosiorem exsistere quam
improvida taciturnitate silenti.
Mulier ait: Instantia mihi
vestra nimis importuna videtur, quae tam repente quaerit amoris consequi largitatem.
Nam, etsi vos propria merita constituant omni honore dignissimum, exigere non
tamen debetis amoris repentina concessione ditari.
Non enim alicuius debet
femina probitatis nimis velociter amantis acquiescere voluntati; amoris enim
cita et festina largitio contemptum parit amantis et optatum diu vilescere
facit amorem, et eiusdem per tempora multa perceptione dilata etiam simulatus
purificatur amor, et omnis in eo removetur aerugo. Multis ergo femina debet
prius argumentis viri percipere probitatem et eius liquido cognoscere fidem.
Homo ait: Aegroto cui
finalia videntur imminere praeludia assueta non debet ciborum diaeta servari
vel medicina regularis adiungi; sed quidquid eius desiderat appetitus assumere,
quamvis regulariter sit eius infirmitati contrarium, misericorditer tamen hoc
sibi sapiens consuevit medicus indulgere. Poenae igitur continuique dolores,
qui pro vestro mihi amore languenti mortem regulariter minantur amaram, me
violenter cogunt huius mortis irregulariter et importune remedia postulare; nec
superius enarrata vos poterit defensare ratio, quam dixistis indecens
mulieribus esse suum amorem alicui repente largiri.
Nam talia responsa
mulieribus debetis relinquere rusticanis, quae consueverunt suo semper habere
in ore: «Uno quidem ictu non inciditur penitus arbor». Mulier enim sapiens et
discreta rei petitae modificare indutias sagaciter consuevit, quia si minus
provide animus suspendatur amantis et ipse graviter est mulieris percussus
amore, abstinere se non potest amator ab ipsius loci frequentatione assidua et
concupiscibili oculorum aspectu.
Unde saepe contingit
quod ex tali conversatione amantium status a vulgi detrectationibus turpiter
diffamatur, et quandoque vix inceptus quasi perfectus divulgatur amor, et
bonorum propositum impeditur. Debet ergo mulier, cuius amor exigitur, moderate
tempora prorogare petenti, si ipsum disponat amare.
Mulier ait: Poenas magnas et graves,
quas dicitis imminere, angustias patienter sustinere debetis propter bona, quae
grandia postulatis; non enim potest bonum plenarie cognosci nisi mali prius
percepta notitia. Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter
modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare. Ubi autem
ipsa plenum habet petentem non amandi propositum, pulchre debet atque prudenter
et curialiter ipsum suo sermone reiicere et eius animum nullius dicti
asperitate turbare vel aliqua promissione suspendere.
Ergo quum vos non amandi
immutabilis mihi dispositio perseveret, molestum vobis esse non debet, si ego
recusem vos fallaci dilatione frustrare. Sed ut istud aegre vester non perferat
animus, non amandi vobis edissero causam, quia scilicet amori sum alterius
colligata et indissolubilibus illigata catenis.
Homo ait: Dulcissima mihi
saperet cuiuslibet angustia poenae, si aliqua indicia futuri boni perpenderem.
Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam
et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne
aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat. Sed quum istud
nullius indicii valeam argumento praesumere rei huius non immerito alienus exsistens,
non videor mandati transgressor amoris.
Sed etsi in veritate
cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee
copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc
credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis; quia
illud amoris praeceptum, de quo praesenti disputatione narramus, de idonee
loquitur copulatis. [et hoc ostendit
adverbium idonee, quod ibi expressius exaratur].
Minus autem idonee tunc femina copulatur amori, quum
hominis probitas non aequaliter mulieris probitati respondet, vel quum pura
cordis non aequaliter utrinque procedit affectio. Sed etsi plenius scirem vos
idonee copulatam amori, quamvis me amorem a vobis non deceret exposcere, amoris
scilicet istud inhibente mandato, mihi tamen, ut credo, licitum esset implorare
ut ex vestra concessione mihi pro vobis cor bonum liceat habere, et ut vos mea
laudabilia facta suscipiendo laudetis, et, si minus provide in aliquo deviavero,
secreta me correptione debeatis arguere. Ergo si alicuius estis amore ligata, quod
nullatenus credere possum, subtiliter disquirat prudentia vestra an talis vobis
amor exsistat idoneus.
Mulier ait: Fidem quidem huius
plenarie facere veritatis nisi propria vobis assertione non possum, quia nemini
sui licet amoris pluribus aperire secreta, amoris hoc traditione docente. Unde
credo esse penitus inurbanum vos in hac parte dicere meis vel alterius dominae
fidem non esse habendam sermonibus.
Cor autem bonum habere
vobis largiri esset concedere nihil, nam illud ex vestro solummodo procedit
arbitrio; laudabiliter tamen a vobis facta libenter laudare promitto. Correptionis autem officium non assumam, quia illud
amantibus dumtaxat debetur obsequium.
Utrum autem idonee
copulentur amori non est cognoscere leve, nec multum decere videtur utrinque
amore librato huiusmodo inquisitioni insistere, nisi nimia supradictorum
appareat inaequalitas manifesta, et mulieris in his admonitio non valeat
aliquem sentire profectum. Deus igitur vobis tribuat quod vestrae possit esse
placitum voluntati, et inde nunquam aliquis probus valeat sentire iacturam.
Quoniam tamen ex his,
quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina
cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium. Nam quum
mulier quaedam mirae probitatis industria duorum amorem petentium alterum
vellet ex propria electione repellere et alterum prorsus admittere, taliter in
se ipsa amoris est partita solatia. Ait enim: «Alteri vestrum mei sit pars superior
electa dimidia, et pars inferior sit alteri designata petenti».
Quorum uterque morae
cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque
potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris
perceptione pro dignioris partis electione contendit. Praenarrata vero mulier
suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum
sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio
definiri. Quaero igitur, quis vobis videatur in sua magis electione laudandus.
Homo ait: Quum a vobis petam
amari, et vos mihi non amandi occasionem rependitis, nulla debet inurbanitas
reputari, si nocivam mihi causationem modis studeam quibuslibet removere vel
propriis illam irritare sermonibus. Praeterea nil amantis alicuius iuri
cognoscitur derogari, si meos improvidos actus vestra velit coercere prudentia.
Studeatis igitur agere quod debetis, quia nunquam a vos amandi proposito
segregabor.
Ad hoc petitis a me
vobis super eo consilium exhiberi, super quo neminem decet haesitare prudentem.
Quis enim dubitat partis eminentioris solatii electorem inferiora praeferendum
petenti? Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo
sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit.
Superioris vero partis solatia tanquam propria humanae sunt attributa naturae
et aliis animalibus universis ab ipsa natura negata.
Ergo inferioris partis
elector tanquam canis ab amore repellatur indignus, et superioris tanquam
naturae amplexator admittatur elector. Praeterea nullus unquam fuit superioris
solatii fatigatus inventus vel eius usibus satiatus; inferioris vero delectatio
partis cito fastidit utentem et operis peracti poenitere cogit agentem.
Mulier ait: Vestra multum in
hoc iudicio videtur errare sententia et a veritatis tramite deviare. Quaecunque
enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori
sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo. Si enim sit
aliqua mulier cuius forma cunctis vigeat in orbe praeclara, Veneris autem operibus
omnino reperiatur inutilis, eius nullus vellet solatia capere, sed tanquam
immunda reprobaretur a cunctis.
Superioris autem
delectatio partis nulla penitus esset, nisi partis esse intuitu inferioris
assumpta et eius contemplatione porrecta. Et si huic vultis resistere veritati,
necessitatis cogit ratio profiteri duos masculos sibi adinvicem posse amoris
solatia exhibere, quod satis esset narrare nefandum et agere criminosum.
Sed et si homo sit frigidus
vel alias impotens ad Veneris opera peragenda repertus, nullas affectat carnis
delectationes assumere, quia efficiens amoris causa in eodem defecisse
cognoscitur, quae in parte procul dubio regnat inferiori. Causa enim efficiente
remota eius merito cessabit effectus.
Nec obstat, sicut
dicitis, nobis cum bestiis communicata natura, quia illud est in rebus omnibus
principale ac naturale censendum, in quo aliquid rebus sui generis ministerio
naturae concordat et reperitur unitum. Sed nec eo vestra potest firmari
sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero
cito fastidiri asseritis.
Ille namque cibus a
cunctis reiiciendus iudicatur, qui appetitum nunquam repellit edendi sed corpus
invenitur absque nutrimenti virtute replere et eius male occupare intrinseca;
et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus
ac recreando satiat digestusque esurire permittit. Praeterea nemini debet in
dubium devenire quod partes inferiores digniores superioribus approbantur. Nam
istud in ipsis saecularibus videmus aedificiis evenire, quod in eis dignior
pars fundamenta dicuntur.
Idem etiam contingere
scimus in illis quae terrae constat alimento nutriri, quod secundum partes
inferiores adiudicantur hominibus. Immo amplius dico quod quidquid agunt
amantes ad hoc solummodo tendunt, ut inferioris partis valeant potiri solatiis;
ibi enim totus amoris completur effectus, ad quem cuncti principaliter moventur
amantes, et sine eo nil nisi quaedam amoris iudicantur habere praeludia. Partis
igitur inferioris elector sua magis est electione laudandus, quasi dignioris
partis elegerit fruitione gaudere, quam qui superioris partis voluit praeludia
postulare.
Homo ait: Vere mentis
laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere
vellet. Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat
amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis
gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus
solatiis exercere.
Immo inferioris
delectationis impossibilis sine superiori videtur assumptio, nisi indecens
corporis dispositio nimis inde ac verecunda sequatur. Superioris autem solatia
portionis commodissime ac curialiter et agentium utriusque salvo pudore
sumuntur, etiam delectatione inferiori omissa. Immo rationis istud ordo poscit
amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia
consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat.
Mulieres enim tantum sui
corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio
prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta
contemnunt. Ergo praedictus quasi naturalis est ab omnibus ordo sequendus, nec
proverbio teneamur antiquo: «Non studeas a cauda equi ponere frenum.»
De cibo autem inductum
non recte procedit exemplum, quia cibus ut corpus satietur assumitur, illa vero
ideo solatia exercentur, ut carnis semper delectatio crescat et amoris
conservativa voluptas. Voluistis autem dictis vestris superioribus generaliter
inferiora praeferre, sed superiores causas inferioribus esse praelatas nemini
sapientum licet ulterius dubitare. Nam coelum terrae, paradisus inferno et
hominibus angeli praeferuntur.
Sed et superior hominis
portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad
imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus
haberi, ubi caput requiescit humanum. Praeterea hominis cervice remota, cuius
fuerit truncus penitus ignoratur, et truncatam intuenti cervicem statim erit
trunci notitia manifesta.
Sed et ipsa, quae
induxistis, aedificia mundana ex superiorum partium non autem fundamentorum
formositate laudantur, et ipsae arbores fructuum productione et ramorum
ordinata dispositione suas meruerunt ab hominibus suscipere laudes. Vestra
igitur in hac parte sententia recusata, superioris partis ad amorem potius est
admittendus elector.
Mulier ait: Licet opinio
vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur
aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio
comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda. Sed adhuc me non piget super
alio quodam negotio plenitudinis vestrae consilium explorare.
Cuiusdam enim mulieris
nobilis amator quum in regiam esset expeditionem profectus, falsis inter omnes
ferebatur rumoribus ipsum decessisse; quo percepto et subtiliter inquisito
consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit
debitam amorosis; deinde alii se copulavit amori.
Post modica vero
temporis elapsa curricula revertitur primus amator et solitos sibi quaerit
exhiberi amplexus; secundus autem exhiberi contradicit sibi amator. Dicit enim quod secundus
est amor perfectus atque libratus utrinque. Ergo neuter amantium suo sine culpa
debet amore privari.
Nam et si primo
praesente amoris instinctu mulier alterius amatoris postularet amplexus,
quamvis talis amor alteri exsistat iniuriosus, mulieris tamen qualis qualis
poterit excusatio esse, quod amoris hoc fecerit incitatione compulsa. Amare
etenim alibi nemo potest, nisi ubi spiritus trahit amoris et voluntas cogit,
unde merito et hic secundus amator debet in sua firmitate durare.
Homo ait: Instantis quidem enodatio
quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis
intellectu praecepti vel amoris speciali mandato. Credo namque dominam illam, de
qua praesenti confabulatione narramus, recte agere, si se ipsam penitus priori
restituat amatori, si quocunque tantum adversus eum vinculo movetur
affectionis.
Quod si nullus adversus
eum nec etiam modicus in ipsa spiritus movetur amandi, dico tamen adhuc ipsam
suam violenter debere cogere voluntatem ad id petendum, quod maxima primitus
aviditate suscepit et cordis desiderio comprobavit. Summae namque sapientiae
est aliquem suum animum ab eo, cui errando consenserat, revocare. Nec istud
iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi
creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud
errore comperto relinquat.
Sed, si ipsa viderit
suam voluntatem nullius coactionis sentire fomenta et exstinctum adversus
amantem primum spiritum reviviscere non posse cognoverit, amantem potest
servare secundum. Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc
faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta
fraudare.
Non autem mihi obstare
potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia
primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore
privatus. Praedictae igitur amoris regulae intellectum a iuris peritis amandi
taliter subaudiri percepi, ut, quod dicitur «sine culpa» intelligatur «vel sine
alia iusta causa».
Ergo non potest recte
procedere, quod dixistis, mulieri licere unius amore contempto alterius se
amori coniungere, nisi ad hoc amoris compunctione cogatur; sed si aliquis eius
studeat subvertere fidem, eum curialiter conetur reiicere; si nimia fuerit
instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam
colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius
narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare,
ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum
advertendi.
Nam si ex assidua et
immoderata de aliquo cogitatione cum delectationis actuum imaginatione suam in
muliere amor non sumit originem, in aeternum novum alterius amorem non curabit
appetere.
Mulier ait: Vestra mihi
placent in utraque dubitatione responsa, quia omni videntur doctrinae sapientia
roborari. Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur
occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.
Homo ait: Placet mihi multum
quod asseritis. Sed postquam in hoc vestro paretur arbitrio, rogo ut et vos
primitus in quodam mihi sitis in respondendo benigna: utrum scilicet amator qui
ad aliam accessit feminam, non tamen ipsam amandi vel priorem deserendi
affectu, debeat amoris amissione puniri. Videtur quod, quidquid unus facit
amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet
patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
Mulier ait: Nec ego quidem in
hoc vobis ero avara responso. Miror tamen cur in hoc vestra potuit prudentia
dubitare, quum amoris evidenter regula doceatur quod amans pudicitiam tenetur
amanti conservare; unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati
coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et
sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum. Credo tamen
coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
Homo ait: Dura mihi plurimum
videtur interpretatio vestra; tantae tamen auctoritati timeo refragari. Sed
adhuc inquietat animum secunda dubitatio talis, utrum amoris amissione multetur
amator, si ad aliam accessit non amandi affectu, eius tamen nullum habuit
voluntas effectum. Videtur enim quod ob tam modicum excessum non debet tam
gravem iacturam sustinere, quum aliter coamans nullam persenserit iacturam.
Mulier ait: Et iste quoque
meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti
et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis.
Non enim iuxta praeceptum amoris castitatem videtur amanti servasse, cuius
impudicus conatus mentem detegit impudicam.
|