7. De amore clericorum
Quoniam igitur in
superioribus de tribus hominum gradibus, scilicet plebeiorum, nobilium et
nobiliorum, tractatum constat haberi, et inter ipsius tractatus initia de
nobilissimorum id est clericorum gradu mentionem recolimus habuisse, de ipsorum
breviter tractemus amore, et unde quarti gradus nobilitas processit hominibus
videamus. Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati,
quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate
fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit: «Qui vos tangit, me tangit»,
et «Qui vos tangit, pupillam mei oculi tangit».
Sed quo ad hanc
nobilitatem ad amorem clericus spectare non potest; hac enim nobilitate
inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis
delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento
immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam. Clerico
igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere
potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita,
et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus
privilegia denegari.
Unde manifeste apparet
clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non
posse. Ideoque
satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis
nobilitatem de ipsius tractaremus amore. Ab omnibus igitur clericus amoris
actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias
enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.
Quia vix tamen unquam
aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa
continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis
naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit
subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius
edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et
amoris studeat applicari militiae.
|