8. De amore monacharum
Sed sollicitus quaerere
posses quid de monacharum fateamur amore. Sed dicimus earum solatia tanquam
animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur
indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur
extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis. Immo et in ipsius
praecepto monemur amoris, ne illius mulieris eligamus amorem cuius de iure
nuptias nobis interdicitur affectare.
Sed si aliquis sui
ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus
meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus. Non de ipsius
potest fide immerito dubitari, qui propter momentaneae delectationis actus
gladii non veretur incurrere crimen nec Deo vel hominibus fieri scandalum
erubescit. Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi
pestifera refutemus.
Non autem haec dicimus,
quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio
mortis.
Et ideo ad ipsarum
sollicitationem pertinentia verba te volumus penitus ignorare. Nam tempore
quodam quum quandam monacham nobis pervenerit opportunitas alloquendi,
monacharum sollicitationis doctrinae non ignari facundo artis eam sermone
coegimus nostrae acquiescere voluntati; et nos tanquam mentis caecitate
prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia «Quid deceat, non videt
ullus amans» et iterum «Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco», statim
coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
Interim tamen eam qua
ducebamur vesaniam cogitantes a praedicta mortis dormitione summo sumus
excitati labore. Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris
praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine
carnis (nos) contagione removere.
Cave igitur, Gualteri,
cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi
quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit
concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris
opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens. Nam quum nos, omni
astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare
suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus? Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.
|