9. De amore per pecuniam acquisito
Nunc videamus an
interventu pecuniae vel alterius muneris verus possit amor acquiri. Verus
igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera
liberalitate conceditur. Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest
pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia.
Sed si aliqua mulier
avaritiae tanto detineatur ardore ut muneris gratia se ipsam largiatur amanti,
haec a nemine reputetur amatrix sed falsificatrix amoris et immundarum mulierum
prostibulis adiungenda. Immo magis istarum luxuria quam publico quaestu
meretricantium est profananda voluptas.
Illae namque quod suum
est agunt neminemque decipiunt, [etiam] quum earum sit intentio manifesta.
Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras,
pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis
sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.
Homines ipsarum specie
fallaci decepti et nutibus circumventi dolosis et subdola et ingeniosa
exactione coacti plura bona satagunt sibi largiri quam possunt, et dulcius eis sapit
quod constat esse largitum quam quod propriis habent usibus reservatum. Et
ipsae quidem omnes habent exigendi modos; et quam diu hominem vident suae
desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi
profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque
eliciendo corrodunt.
Eius vero defecta
substantia et patrimonii exhausta virtute eis contemptibilis et odiosus
exsistit et ab ipsis tanquam apes infructifera reprobatur, et illae manifeste incipiunt
apparere, quod erant. Qui vero ad talium conatur amorem, impudicis debet
canibus computari et nullius meretur auxilio sublevari.
Cunctis igitur liquere
hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet
sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare
facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare.
Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare
insidias et fraudes damniferas evitare.
Amans enim mulier semper
spernit et odit munera coamantis, et eius studet augmentare divitias, ut semper
habeat unde possit largiendo attollere famam, et nihil aliud ab eo sibi
largiendum exspectat nisi suavissima solatia carnis, et ut eius inter omnes sua
(gratia) crescat fama laudanda. Suae namque mulier proficere substantiae credit
quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit
erogatum.
Immo etsi multa mulierem
temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum
sibi reputat coamantis attenuare substantiam. Coamans tamen pati non debet ut
aliquarum ipsa rerum laboret inopia, si quocunque potest auxilio suffragari.
Vehementer etenim ad verecundiam pertinet amatoris, si rerum ipse fertilitate
beatus patiatur coamantem necessitate aliqua detineri.
Nec ad mulieris unquam
noscitur pertinere pudorem, si tempore opportunitatis instantis munera
coamantis agnoscat et plenaria ipsius largitione fruatur. Sufficit ergo mulieri
copiose divitiis abundanti, quod eius gratia aliis a suo, prout decet, largitur
amante.
Mulier quam amoris
respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam
animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento. Si enim
tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis
tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et
earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se
dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
In tali namque
mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio
minori consequitur. Vilius enim venalitati res exposita comparatur, quam si
venditor ab emptore rogetur. Heu dolemus, quia dominarum honorabile nomen
meretricio cernimus opere profanari! Universae igitur armentur dominae
probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam
nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per
orbem valeat divagari.
Non ergo te decipiat
fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora
blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel
absinthio reperiuntur amara. Quando enim vides mulierem alicuius benefacta
recolere, qui suae plurima fuerit largitus amanti, vel eam videris alterius
ornamenta laudare vel suarum rerum pignorationem esse factam queratur vel sub
aliqua verborum palliatione aliqua petat ornamenta, ab eius te plurimum oportet
artibus praecavere; haec enim non amare sed pecuniam haurire desiderat.
Sed etsi aliud tibi
super praesenti articulo non possit facere fidem, amoris tamen regulae nobis
doctrina demonstrat amorem et avaritiam in uno simul hospitio cohabitare non
posse. Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui
concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.
Licet ergo raro
gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas
tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens
inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere
alteratam. Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari
quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio
quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te
aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium.
Et postea quidquid in
orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis
honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora
navigare et in omnium devenire contemptum. Nihil enim tam contemptibile cunctis
per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam
aliquem dissipare substantiam.
Qualis ergo sit amor,
qui pretii quacunque venalitate concedatur, apertissime tibi potest ex pagina
liquere praesenti. Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut,
quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse
coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus
et eius te insidiis nullatenus obligare.
Nam si eius volueris
obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies
cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione
cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum
exhausto cruore dimittit. Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur,
quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas
fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris
ingenio deprehendi.
Maius enim est avarae
mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide
subvertentis astutia. Unde te omni oportet ingenio praecavere, ne talis valeas mulieris
insidiis supplantari, quia femina talis non amare sed tuis quaerit divitiis
abundare. Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et
facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi
materia nobis deficeret copiosa.
Non autem haec asserimus
quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes
arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent
dehonestare militiam et sub amoris commento profanare. Absit enim nos unquam
velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo
praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur
universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae
providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis
cognoscunt.
Immo laudum decoratae
virtute cuncta quae in mundo bona fiunt occasionem praestant agendi. Haec
igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione
perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
|