10. De facili rei concessione
petitae
Post haec videamus an
facilis petitae rei concessio ad amorem valeat pertinere. Sed primo videamus
quae sit petitae rei facilis concessio. Et quidem petitae rei facilis concessio
tunc fieri asseritur, quando mulier nimia carnis voluptate cogente facile se
ipsam petenti largitur, hoc idem alii facile concessura quaerenti, nullo in ea
post peractum opus amoris radio permanente et nullo munere mediante.
Talis quidem mulieris te
noli vinculis colligare, quia ipsius amorem nullius posses sollicitudinis arte
lucrari. Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius
se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius
frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius
valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria
desiccare; unde merito credimus ab ipsius tibi amore cessandum.
Licet enim iuxta tuae
voluntatis affectum eius plenarie potiaris amplexu, sua tamen solatia
intolerabilis poenae occasio et multorum tibi erunt origo dolorum. Nam quum
amantium more ipsius affectaveris solitarius sentire solatia et eam cognoveris
alterius libidini commisceri et alium tibi adiunxisse participem, quanta inde
tibi doloris amaritudo procedet nullatenus posses nisi expertus plenius
erudiri.
Ex his ergo quae diximus
tibi debet esse plenarie manifestum quod, ubi facilis rei petitae largitio
reperitur, ibi amorem constat abesse. Nam ubi feminam tanta libido detentat
quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus
commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire.
Amor enim verus tanto
duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare
amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se
vicibus reservare. Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio
quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus
exsulare.
Qui enim tanta carnis
voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare,
sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed
adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico. Immo
impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut
unius se non possit affectioni astringere.
Ergo tibi evidenter
apparet quod nimiam voluptatis abundantiam prorsus teneris abiicere et
mulieris, in qua facilem petitae rei concessionem cognoveris, amorem tibi non
expedit postulare.
|